From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #170

Study this Passage

  
/ 178  
  

170. Hi Spiritus, cum quibus nunc loquutus sum, erant a parte septentrionali suae Telluris: dein perductus sum ad alios, qui erant a parte occidentali; hi quoque volentes explorare quinam essem et qualis, statim dicebant, quod apud me nihil nisi quam malum esset; cogitabant quod sic deterrerer a proprius accedendo; apperceptum, quod ita ad omnes, qui adveniunt, primum dicant: sed respondere dabatur, quod sciam bene quod ita sit, et quod apud illos similiter nihil nisi quam malum sit, ex causa quia omnis nascitur in malum, et ideo quicquid ab homine, spiritu, et angelo ut a suo seu proprio venit, non est nisi quam malum, quoniam omne bonum, quod apud unumquemvis, est a Domino: inde appercipiebant, quod in veritate essem, et admittebar ad loquendum cum illis: tunc ostendebant mihi suam ideam de malo apud hominem, et de bono a Domino, quomodo ab invicem separantur; ponebant unum juxta alterum, poene ut contigua, sed usque distincta, at quasi vincta ineffabili modo, ita ut bonum duceret malum et fraenaret illud, ut non liceret ei agere ex lubitu, et quod bonum sic flecteret malum, quo vellet, praeterquam quod malum id resciret: ita sistebant dominium boni super malum, et simul statum liberum. Deinde interrogabant, quomodo Dominus apparet apud Angelos e nostra Tellure; dicebam quod appareat in Sole ut Homo, circumdatus ibi Igneo solari, ex quo est omnis Lux angelis in Coelis, et quod Calor qui procedit inde sit divinum Bonum, et quod Lux quae inde sit divinum Verum, utrumque ex divino Amore, qui est Igneum apparens circum Dominum in illo Sole: sed quod Sol ille modo Angelis in Coelo appareat, et non spiritibus qui infra sunt, quoniam hi remotiores sunt a receptione boni amoris et veri fidei, quam angeli qui in coelis (vide supra 40). Quod quaesiverint de Domino, et de Ipsius apparentia coram Angelis a nostra Tellure, dabatur illis, quoniam tunc placuit Domino se praesentem sistere apud illos, ac in ordinem redigere illa quae ex spiritibus malis ibi deturbata sunt, de quibus conquesti sunt; ut haec viderem, causa etiam erat quod illuc perductus sim.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10336

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10336. ‘Et in corde omnis sapientis corde dedi sapientiam’: quod significet omnes qui volunt et faciunt bonum et verum propter bonum et verum, constat ex significatione ‘cordis’ quod sit intimum hominis, quod vocatur ejus voluntas; et quia id est voluntatis hominis quod est ejus amoris, ideo per ‘cor’ etiam significatur amor; quod ‘cor’ sit amor, videatur n. 3635, 3883-3896, 9050, et quod sit voluntas, n. 2930, 3888, 7542, 8910, 9113, 9300, 1 9495; 2 ex significatione ‘sapientis corde’ quod sit qui vult et amat bonum et verum propter bonum et verum, nam ‘sapientis’ est et sapientia ex amore facere vere, n. 10331; et ‘sapientis corde’ ac sapientia cordis est ex amore facere bonum; et ex significatione ‘dare sapientiam in corde’ quod sit ex Domino facere illa, ita ex bono amoris, nam bonum amoris est a Domino; illi enim omnes volunt et faciunt bonum et verum propter bonum et verum, quoniam bonum et verum boni sunt Dominus apud illos; quae enim sunt ab Ipso, ita quae sunt Ipsius, sunt quoque Ipse;

[2] inde est quod dicatur quod Dominus sit ipsum Bonum et ipsum Verum; quod Dominus sit ipsum Bonum, constat a Domini verbis,

Quid Me dicis Bonum? nemo est Bonus nisi unus, Deus, Matth. 19:16, 17; Luc. 18:18, 19;

et ubi recensentur bona amoris et charitatis,

Quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, Matth. 25:40 3 ;

quod ‘fratres’ dicantur qui in bono, ita 4 bona, videatur n. 2360, 3803, 3815, 4121, 5409; ita ‘fratres Domini’ qui in bono sunt ab Ipso, n. 4191, 5686, 5692, 6756; et quod Dominus sit ipsum Verum,

Jesus dicit, Ego sum via, veritas, et vita, Joh. 14:6:

et alibi,

Quando venerit Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem; non loquetur a Semet, ex Meo accipiet et annuntiabit vobis, Joh. 16:13-15;

[3] inde patet quid sit ‘dare sapientiam in corde’; simile etiam intelligitur per ‘legem scribere super cor’ apud Jeremiam,

Dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam eam; neque docebunt amplius vir socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam, omnes enim cognoscent Me, 31:33, 34 5 ;

‘scribere legem super cor’ est indere Divinum Verum voluntati, ita amori; quod cum fit, Divinum Verum non amplius ex memoria depromitur, sed ex ipso bono amoris percipitur; quapropter dicitur, Non docebunt amplius vir socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam, omnes enim cognoscent Me; quod tales sint angeli caelestes, qui in intimo caelo, videatur in locis citatis n. 9277.

[4] Quid sit velle et facere bonum et verum propter bonum et verum, quae significantur per ‘in corde omnis sapientis corde dare sapientiam’, paucis dicetur: omnes qui amant Dominum super omnia, et proximum sicut semet, illi faciunt bonum et verum propter bonum et verum, bonum enim et verum 6 sunt Ipse Dominus, ut supra dictum est, quapropter cum amant bonum et verum, hoc est, 7 cum volunt et faciunt illa ex amore, amant Dominum; etiam qui amant proximum sicut semet, etiam volunt et amant bonum et verum propter bonum et verum, quoniam proximus in universali sensu est bonum et verum; proximus enim est concivis, est societas, est patria, est Ecclesia, et est regnum Domini; 8 et amare proximum est velle illis bene, seu velle illorum bonum, quapropter est eorum bonum quod amandum; et cum hoc amatur, amatur Dominus, quia ab Ipso est hoc bonum;

[5] inde patet quod amor erga proximum, qui vocatur charitas, in se habeat amorem in Dominum; si non hic amor in illo sit, tunc amatur concivis, societas, patria, 9 Ecclesia, et regnum Domini, propter se, et 10 sic non amatur ex bono sed ex malo; nam quicquid est ab homine propter se ut finis, est ex malo; amare proximum propter se est propter lucrum et honorem ut fines; finis est qui determinat num ex bono sit vel ex malo, nam finis est amor, quod enim homo amat, hoc pro fine habet; finis etiam est voluntas, nam quod homo vult, hoc 11 amat; inde finis 12 propter quem, seu intentio, est ipse homo; nam talis est homo qualis ejus 12 voluntas, et qualis 12 ejus amor.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts et.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts ipsa.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. est

7. qui

8. at

9. et Ecclesia propter se

10. tunc

11. The Manuscript deletes amat, and inserts pro fine habet.

12. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.