From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #169

Study this Passage

  
/ 178  
  

169. Cum Spiritus angelici, qui ab illa Tellure, venerunt in conspectum, alloquebantur nos, quaerentes quinam essemus, et quid vellemus; dicebamus quod peregrinationis causa, et quod illuc delati, et ne timeant a nobis: timebant enim quod essemus ex illis qui perturbant eos de Deo, de Fide, et de similibus, propter quos in illam plagam ad Tellurem suam se contulerunt, fugientes eos quocunque possent. Interrogati per quae perturbant, respondebant per ideam Trium, et per ideam Divini absque Humano in Deo, cum tamen sciunt et percipiunt quod Deus sit unus, et quod sit Homo. Perceptum tunc quod illi qui perturbarunt eos, et quod fugerunt, fuerint ex nostra Tellure; tum ex eo quod ex nostra Tellure sint qui ita circumvagantur in altera vita ex studio et jucundo peregrinationis quod contraxerunt in mundo; in aliis enim Telluribus non tales peregrinationes sunt: compertum dein est, quod essent Monachi, qui ex studio convertendi gentes in nostro Orbe peregrinati sunt: quapropter dicebamus eis, quod bene faciant quod fugiant illos, quia intentio illorum non est docere, sed lucrari et dominari; et quod per varia primum captare animos studeant, sed dein subjicere illos sibi ut servos. Praeterea, quod bene faciant, quod non patiantur ideam suam de Deo a talibus perturbari. Porro dicebant, quod etiam confundant illos per id, quod dicant se oportere fidem habere ac credere quae dicunt: at quod responderint illis, quod non sciant quid Fides seu quid sit credere, quum in se percipiunt quod ita sit; erant e Regno coelesti Domini, ubi omnes ex interiore perceptione sciunt vera, quae apud nos vocantur fidei; sunt enim in illustratione a Domino; secus ac illi qui in Regno spirituali sunt. Quod spiritus angelici illius Telluris ex Regno coelesti essent, videre etiam dabatur ex flammeo, ex quo ideae eorum; lux enim flammea est in Regno coelesti, et lux candida in Regno spirituali. Qui e Regno coelesti sunt, illi cum sermo est de Veris, non plus dicunt quam ita ita, vel non non, et nusquam ratiocinantur de illis num ita sit vel non ita sit; illi sunt, de quibus Dominus dicit, "Sermo vester erit ita ita, non non; quod ultra est ex malo est; " inde est quod spiritus illi dixerint, quod non sciant quid sit fidem habere seu credere; considerant hoc, sicut si aliquis diceret ad socium, qui oculis suis videt domos aut arbores, quod fidem habere debeat seu credere quod sint domus ac arbores, cum clare videt quod ita sit: tales sunt qui e Regno coelesti Domini sunt, et tales erant hi spiritus angelici. 1 Dicebamus illis, quod pauci in nostra Tellure sint qui interiorem perceptionem habent, ex causa quia in juventute sua discunt vera et non faciunt illa: sunt enim binae facultates homini, quae vocantur Intellectus et Voluntas; qui non ultra quam in memoriam et inde aliquantum in Intellectum admittunt vera, et non in vitam, hoc est, in voluntatem, illi quia in nulla illustratione aut interiori visu a Domino possunt esse, dicunt quod credenda sint seu quod fides habenda, et quoque ratiocinantur de illis num vera sint vel non, imo nec volunt ut percipiantur aliquo visu interiori seu quadam illustratione per intellectum; ita dicunt, quia vera apud illos sunt absque luce e coelo, et illis, qui absque luce e coelo vident, falsa possunt apparere ut vera, ac vera ut falsa: inde plures ibi tanta occupavit caecitas, ut tametsi homo non faciat vera, seu vivat secundum illa, usque dicant eum per solam fidem posse salvari, sicut quod homo non foret homo ex vita et secundum illam, sed ex scientia talium quae fidei absque vita. Postea loquebamur cum illis de Domino, de amore in Ipsum, de amore erga proximum, deque regeneratione; dicendo, quod amare Dominum sit amare praecepta, quae ab Ipso, quod est, ex amore vivere secundum illa. 2 Quod amor erga proximum sit velle bonum et inde facere bonum Concivi, Patriae, Ecclesiae, Regno Domini, non propter se ut videatur vel ut mereatur, sed ex affectione boni. 3 De Regeneratione, quod illi qui regenerantur a Domino, et immittunt vera illico in vitam, in interiorem perceptionem de illis veniant; at quod illi qui recipiunt vera primum in memoria, et dein volunt illa et faciunt illa, sint qui in fide sunt; nam ex fide, quae tunc vocatur conscientia, agunt. Haec dixerunt se percipere quod ita sit, proinde etiam quid fides. Loquutus sum cum illis per ideas spirituales, per quas sisti et comprehendi possunt talia in luce.

Footnotes:

1. Quod Coelum in duo Regna distinctum sit, quorum unum vocatur Regnum coeleste, alterum Regnum spirituale, Arcana Coelestia 3887, 4138. Quod Angeli in Regno coelesti innumerabiliasciant et immensum sapiant prae angelis in Regno spirituali, Arcana Coelestia 2718. Quod coelestes Angeli non cogitent et loquantur ex fide prout Angeli spirituales, sed ex perceptione interna, quod ita sit, Arcana Coelestia 202, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1398, 1442, 1919, 7680, 7877, 8780. Quod Angeli coelestes de veris fidei modo dicant ita ita, aut non, at quod Angeli spirituales ratiocinentur num ita sit vel non ita sit, Arcana Coelestia 202, 337, 2715, 3246, 4448, 9196.

2. Quod amare Dominum sit vivere secundum praecepta Ipsius, Arcana Coelestia 10143, 10153, 10310, 10578, 10648.

3. Quod amare proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere in omni functione ex affectione boni, justi et recti, Arcana Coelestia 8120, 8121, 8122, 10310, 10336. Quodvita amoris erga proximum sit vita secundum praecepta Domini, Arcana Coelestia 3249.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3245

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3245. ‘Dedit Abraham omnia quae ei, Jishako’: quod significet in supremo sensu omnia Divina in Divino Rationali, et in sensu respectivo caelestia amoris regno caelesti Domini, constat ex repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Dominus quoad Ipsum Divinum, de qua 1 prius; et ex repraesentatione ‘Jishaki’ quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua etiam prius; et quia Dominus in sensu interno est et Abraham et Jishak, ac Dominus Rationale Suum ex Divino Suo Divinum fecit, inde est quod ‘dedit Abraham omnia quae ei, Jishako’ significet omnia Divina in Divino Rationali. Ad haec spectant illa quae praecedunt, 2 et illa quae sequuntur, nempe quod in Rationali Domini omnia Divina facta; agitur enim in sensu interno ubi de Abrahamo, de Jishako, et de Jacobo, de Humano Domini, quomodo Divinum factum.

[2] Sunt duo quae humanum proprie constituunt, nempe rationale et naturale; Rationale Domini repraesentatur per ‘Jishakum’, Naturale autem Ipsius per ‘Jacobum’; Dominus utrumque Divinum fecit; quomodo Rationale, continetur in illis quae de Jishako dicta sunt, at quomodo Naturale, in illis quae de Jacobo in sequentibus dicuntur; sed hoc, nempe Naturale, non Divinum fieri potuit antequam Rationale Divinum factum, nam per hoc, illud; inde 3 itaque est, quod 4 per illa Verba significentur omnia Divina in Divino Rationali.

[3] Praeterea, omnia et singula quae in sensu interno de Domino, etiam de Ipsius regno et Ecclesia agunt, ex causa quia Divinum Domini fecit regnum Ipsius, inde est quod ubi de Domino, etiam de regno Ipsius agatur, videatur n. 1965; sed sensus internus de Domino est sensus supremus, sensus autem internus de regno Ipsius est sensus respectivus; sensus respectivus horum verborum, nempe quod ‘Abraham dedit omnia Jishako’, est quod caelestia amoris regno caelesti Domini; per ‘Jishakum’ enim in sensu respectivo significatur regnum caeleste, nam per reliquos Abrahami filios, nempe qui ei ex Ketura, significatur regnum spirituale Domini, ut supra ostensum, etiam per Jishmaelem, de quo infra.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts saepius.

2. The Manuscript inserts ut.

3. The Manuscript has nunc

4. The Manuscript has de Jischako hic dicatur quod dederit ei Abraham omnia quae ei, et per illa significantur quod omnia Divina in divino Rationali.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.