From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #168

Study this Passage

  
/ 178  
  

168. DE QUINTA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Perductus sum iterum ad aliam Tellurem, quae extra Mundum nostrum solarem in Universo erat, et hoc quoque per mutationes status paene duodecim horis continuatas. In comitatu mecum erant Spiritus et Angeli ex nostra Tellure plures, cum quibus in via seu progressione illa loquebar: ferebar nunc oblique sursum et oblique deorsum, continue versus dextrum, quod in altera vita est versus meridiem; modo in duobus locis videbam Spiritus, et in uno cum illis loquebar. In via seu in progressione illa observare dabatur, quam immensum esset coelum Domini quod pro angelis et spiritibus; ex non habitatis enim concludere dabatur, quod tam immensum esset, ut si darentur plures myriades Tellurum, et in qualibet tanta multitudo hominum quanta in nostra, quod usque habitatio foret pro illis in aeternum, et nusquam impleretur: hoc concludere potui ex comparatione facta cum extensione coeli quod circum nostram Tellurem et pro illa, quae extensio erat tam parva respective, ut non aequaret unam myriadis myriadum partem extensionis non habitatae.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #597

Study this Passage

  
/ 10837  
  

597. 1 Per ‘Noahum’ significatur nova Ecclesia, quae Ecclesia Antiqua vocanda, ad distinguendum inter Ecclesiam Antiquissimam quae fuit ante diluvium, et illam quae fuit post diluvium. Ecclesiarum illarum prorsus diversi status fuerunt; Ecclesiae Antiquissimae status fuit ut perceptionem boni et inde veri habuerint a Domino; Antiquae Ecclesiae seu ‘Noahi’ status factus ut conscientiam boni et veri haberet: qualis differentia est inter habere perceptionem et habere conscientiam, talis differentia status fuit Ecclesiae Antiquissimae et Ecclesiae Antiquae;

[2] perceptio non est conscientia; perceptionem habent caelestes, conscientiam spirituales: Antiquissima Ecclesia fuit caelestis sed Antiqua spiritualis. Antiquissima Ecclesia revelationem immediatam habuit per consortium cum spiritibus et angelis, ut et per visiones et somnia a Domino, ex quibus communiter quid bonum et verum illis nosse datum, et postquam communiter noverunt, tunc confirmata sunt communia illa quasi principia innumerabilibus per perceptiones; quae innumerabilia erant particularia seu singularia communium ad quae se referebant; ita communia quasi principia corroborabantur cotidie; quicquid non congruebat communibus, hoc perceperunt non ita esse, et quicquid congruebat, perceperunt ita esse; talis status etiam est angelorum caelestium: Antiquissimae Ecclesiae communia quasi principia erant veritates caelestes et aeternae; sicut, quod Dominus regat universum; quod a Domino omne bonum et verum; quod a Domino omnis vita; quod proprium hominis non esset nisi malam, et quod esset mortuum in se; praeter similia alia; innumerabilium illa confirmantium et consentientium perceptionem acceperunt a Domino: illis amor erat principale fidei; per amorem percipere iis datum a Domino quicquid esset fidei; inde fides illis erat amor, ut prius dictum. Sed Antiqua Ecclesia alia prorsus facta fuit, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

Footnotes:

1. The First Latin Edition has Quod per Noahum significetur and the clause is unfinished, unless it be regarded as a title for the subject discussed in the following paragraph, which is contrary to Swedenborg's usage, and so in next [?]. Possibly a ‘constat ex significatione’ clause has been omitted here and in next [?]

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.