From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #168

Study this Passage

  
/ 178  
  

168. DE QUINTA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Perductus sum iterum ad aliam Tellurem, quae extra Mundum nostrum solarem in Universo erat, et hoc quoque per mutationes status paene duodecim horis continuatas. In comitatu mecum erant Spiritus et Angeli ex nostra Tellure plures, cum quibus in via seu progressione illa loquebar: ferebar nunc oblique sursum et oblique deorsum, continue versus dextrum, quod in altera vita est versus meridiem; modo in duobus locis videbam Spiritus, et in uno cum illis loquebar. In via seu in progressione illa observare dabatur, quam immensum esset coelum Domini quod pro angelis et spiritibus; ex non habitatis enim concludere dabatur, quod tam immensum esset, ut si darentur plures myriades Tellurum, et in qualibet tanta multitudo hominum quanta in nostra, quod usque habitatio foret pro illis in aeternum, et nusquam impleretur: hoc concludere potui ex comparatione facta cum extensione coeli quod circum nostram Tellurem et pro illa, quae extensio erat tam parva respective, ut non aequaret unam myriadis myriadum partem extensionis non habitatae.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3887

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3887. In caelo seu in Maximo Homine sunt bina regna, unum vocatur caeleste, alterum spirituale; regnum caeleste constituitur ab angelis qui caelestes vocantur, et illi sunt qui in amore in Dominum fuerunt, ac inde in omni sapientia, nam sunt prae aliis in Domino, et inde prae aliis in statu pacis et innocentiae; apparent aliis sicut infantes, nam status pacis et innocentiae illam apparentiam sistit 1 ; vivit quasi coram illis quicquid ibi est, nam quod immediate a Domino venit, hoc vivit; hoc est regnum caeleste. Alterum regnum vocatur spirituale; hoc constituitur ab angelis qui spirituales vocantur, et ibi sunt qui in bono charitatis erga proximum fuerunt; jucunditatem vitae in eo ponunt quod benefacere possint aliis absque retributione, hoc illis est retributio quod aliis liceat bonum facere; quo plus hoc volunt et desiderant, eo in majore intelligentia et felicitate sunt, nam quisque in altera vita intelligentia et felicitate a Domino donatur secundum usum quem ex affectione voluntatis praestat; hoc est regnum spirituale.

[2] Qui in caelesti regno Domini sunt, pertinent omnes ad provinciam cordis; et qui in spirituali regno, pertinent omnes ad provinciam pulmonum. Influxus a caelesti regno in spirituale se habet similiter sicut influxus cordis in pulmones; tum sicut influxus omnium quae 2 cordis sunt in illa quae pulmonum; cor enim in universo corpore et in singulis ejus regnat per vasa sanguinea, et quoque pulmo in singulis ejus per respirationem; inde est ubivis in corpore sicut influxus cordis in pulmones, sed secundum formas ibi et secundum status; inde existit 3 omnis sensatio, ut et omnis actio, quae propriae sunt corporis; quod etiam constare potest ab embryonibus et infantibus recens natis; hi non aliquam 4 sensationem corpoream habere possunt, nec aliquam actionem voluntariam, priusquam aperti illis sunt pulmones, et inde influxus unius in alterum datus. In spirituali mundo similiter se habet, sed cum differentia quod ibi non corporea et naturalia sint 5 , sed caelestia et spiritualia quae sunt bonum amoris et bonum fidei, inde cardiaci motus apud illos sunt 6 secundum status amoris, et respiratorii motus secundum status fidei; influxus unius in alterum facit ut spiritualiter sentiant et spiritualiter agant. Haec non possunt aliter apparere homini quam sicut paradoxa, quia de bono amoris et vero fidei non aliam ideam habet quam quod sint abstracta quaedam absque potentia aliquid efficiendi, cum tamen contrarium est, nempe quod inde sit omnis perceptio et sensatio, et omnis vis et actio, etiam quae in homine.

Footnotes:

1. The Manuscript has facit

2. The Manuscript inserts in corpore.

3. The Manuscript has venit

4. The Manuscript inserts prius.

5. The Manuscript has sunt

6. est, in the Manuscript and the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.