From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #168

Study this Passage

  
/ 178  
  

168. DE QUINTA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Perductus sum iterum ad aliam Tellurem, quae extra Mundum nostrum solarem in Universo erat, et hoc quoque per mutationes status paene duodecim horis continuatas. In comitatu mecum erant Spiritus et Angeli ex nostra Tellure plures, cum quibus in via seu progressione illa loquebar: ferebar nunc oblique sursum et oblique deorsum, continue versus dextrum, quod in altera vita est versus meridiem; modo in duobus locis videbam Spiritus, et in uno cum illis loquebar. In via seu in progressione illa observare dabatur, quam immensum esset coelum Domini quod pro angelis et spiritibus; ex non habitatis enim concludere dabatur, quod tam immensum esset, ut si darentur plures myriades Tellurum, et in qualibet tanta multitudo hominum quanta in nostra, quod usque habitatio foret pro illis in aeternum, et nusquam impleretur: hoc concludere potui ex comparatione facta cum extensione coeli quod circum nostram Tellurem et pro illa, quae extensio erat tam parva respective, ut non aequaret unam myriadis myriadum partem extensionis non habitatae.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #337

Study this Passage

  
/ 10837  
  

337. SENSUS INTERNUS

HIC quia de degeneratione Ecclesiae Antiquissimae, seu falsificatione doctrinae, et consequenter de haeresibus et sectis sub nominibus Caini et ejus descendentium, agitur, sciendum, quod nequaquam intelligi queat quomodo falsificata fuerit doctrina, seu quales fuerint haereses aut sectae illius Ecclesiae, nisi probe sciatur qualis vera Ecclesia; inde cognosci possunt. De Antiquissima Ecclesia prius satis multis actum est, et ostensum quod fuerit caelestis homo, et quod non agnoverit aliam fidem quam quae esset amoris in Dominum et erga proximum; per amorem illum a Domino habebant fidem seu perceptionem omnium quae erant fidei; quare nec voluerunt nominare fidem, ne separaretur ab amore, ut ostensum prius n. 200-203. Talis est caelestis homo; et quod talis, describitur per repraesentativa etiam apud Davidem ubi agitur de Domino, Qui dicitur ‘Rex’, et de caelesti homine, qui ‘filius Regis’, Judicia Tua Regi da, et justitiam Tuam filio Regis; ... ferent montes pacem populo, et colles in justitia; ... timebant Te cum sole, et ad facies lunae, generatio generationum; ... florebit in diebus illius justus, et multa pax, usque dum non luna, Ps. 72:1, 3, 5, 7; per ‘solem’ significatur amor; per ‘lunam’ fides; per ‘montes et colles’ Ecclesia Antiquissima; per ‘generationem generationum’ Ecclesiae postdiluvianae; ‘usque dum non luna’ dicitur quia fides erit amor; videantur quoque quae apud Esai. 30:26. Antiquissima Ecclesia fuit talis, et doctrina talis; hodie vero prorsus alia, nam fides hodie praecedit; sed per fidem charitas a Domino donatur, et tunc fit charitas principale; quare sequitur quod falsificata antiquissimo tempore fuit doctrina, cum confessi sunt fidem, et sic separarunt fidem ab amore: qui falsificarunt ita doctrinam, aut separarunt fidem ab amore, seu fidem solam confessi, ii tunc dicti ‘Cain’, et erat tale apud eos enorme.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.