From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #168

Study this Passage

  
/ 178  
  

168. DE QUINTA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Perductus sum iterum ad aliam Tellurem, quae extra Mundum nostrum solarem in Universo erat, et hoc quoque per mutationes status paene duodecim horis continuatas. In comitatu mecum erant Spiritus et Angeli ex nostra Tellure plures, cum quibus in via seu progressione illa loquebar: ferebar nunc oblique sursum et oblique deorsum, continue versus dextrum, quod in altera vita est versus meridiem; modo in duobus locis videbam Spiritus, et in uno cum illis loquebar. In via seu in progressione illa observare dabatur, quam immensum esset coelum Domini quod pro angelis et spiritibus; ex non habitatis enim concludere dabatur, quod tam immensum esset, ut si darentur plures myriades Tellurum, et in qualibet tanta multitudo hominum quanta in nostra, quod usque habitatio foret pro illis in aeternum, et nusquam impleretur: hoc concludere potui ex comparatione facta cum extensione coeli quod circum nostram Tellurem et pro illa, quae extensio erat tam parva respective, ut non aequaret unam myriadis myriadum partem extensionis non habitatae.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #202

Study this Passage

  
/ 10837  
  

202. Antiquissima Ecclesia, quae caelestis homo, talis erat ut non solum ‘non comederet de arbore scientiae’, hoc est, disceret e sensualibus et scientificis quid fidei, sed ne quidem licebat eis ‘tangere istam arborem’, hoc est, cogitare ex sensualibus et scientificis aliqui quod esset fidei, ne a vita caelesti in vitam spiritualem, et sic porro, delaberentur. Talis quoque est vita angelorum caelestium; qui eorum intimus caelestes sunt, ne quidem admittunt ut nominetur fides aut quicquid aliquid a spirituali trahit; sique nominatur ab aliis, pro fide percipiunt amorem cum differentia iis solum cognita; ita quicquid est fidei, derivant ab amore et charitate; minus adhuc audire sustinent aliquid rationale et minime aliquid scientificum de fide; nam perceptionem habent a Domino per amorem quid bonum et verum; ex perceptione norunt ilico an ita sit vel non ita sit; quare cum de fide dicitur quid, non aliud respondent quam quod ita sit vel non ita sit, quia a Domino percipiunt: hoc est quod significant verba Domini apud Matthaeum, Erit sermo vester, Etiam etiam, Non non; quod ultra haec est, ex malo est, 5:37;

hoc nunc est quod ne quidem tangere eis licuerit fructum arboris scientiae; nam si tangerent, in malo essent, seu inde morerentur. Praeterea, angeli caelestes inter se loquuntur sicut alii de variis, sed loquela caelesti, formata et derivata ex amore, quae ineffabilior est quam loquela angelorum spiritualium.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.