From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #168

Study this Passage

  
/ 178  
  

168. DE QUINTA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Perductus sum iterum ad aliam Tellurem, quae extra Mundum nostrum solarem in Universo erat, et hoc quoque per mutationes status paene duodecim horis continuatas. In comitatu mecum erant Spiritus et Angeli ex nostra Tellure plures, cum quibus in via seu progressione illa loquebar: ferebar nunc oblique sursum et oblique deorsum, continue versus dextrum, quod in altera vita est versus meridiem; modo in duobus locis videbam Spiritus, et in uno cum illis loquebar. In via seu in progressione illa observare dabatur, quam immensum esset coelum Domini quod pro angelis et spiritibus; ex non habitatis enim concludere dabatur, quod tam immensum esset, ut si darentur plures myriades Tellurum, et in qualibet tanta multitudo hominum quanta in nostra, quod usque habitatio foret pro illis in aeternum, et nusquam impleretur: hoc concludere potui ex comparatione facta cum extensione coeli quod circum nostram Tellurem et pro illa, quae extensio erat tam parva respective, ut non aequaret unam myriadis myriadum partem extensionis non habitatae.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1442

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1442. ‘Usque ad quercetum Moreh’: quod significet primam perceptionem, constare quoque potest ab ordine; ut primum Jehovah apparuit Domino in Ipsius caelestibus, constat quod perceptionem adeptus; ex caelestibus est omnis perceptio: quid perceptio, dictum et ostensum est prius n. 104, 202, 371, 483, 495, 503, 521, 536, 865; quisque dum venit ad caelestia, perceptionem accipit a Domino; qui caelestes homines facti, ut qui ab Antiquissima Ecclesia, omnes perceptionem acceperunt, quod ostensum prius n. 125, 597, 607, 784, 895; qui spirituales homines fiunt, hoc est, qui charitatem a Domino accipiunt, analogon perceptionis habent, aut dictamen conscientiae, magis et minus, sicut in caelestibus charitatis sunt, perspicuum; caelestia charitatis hoc secum habent, nam in illis solis est Dominus praesens, et in illis apparet homini: quanto magis Dominus, Qui progressus ab infantia ad Jehovam, et Ipsi conjunctus et unitus, ut anus essent.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.