From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #168

Study this Passage

  
/ 178  
  

168. DE QUINTA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Perductus sum iterum ad aliam Tellurem, quae extra Mundum nostrum solarem in Universo erat, et hoc quoque per mutationes status paene duodecim horis continuatas. In comitatu mecum erant Spiritus et Angeli ex nostra Tellure plures, cum quibus in via seu progressione illa loquebar: ferebar nunc oblique sursum et oblique deorsum, continue versus dextrum, quod in altera vita est versus meridiem; modo in duobus locis videbam Spiritus, et in uno cum illis loquebar. In via seu in progressione illa observare dabatur, quam immensum esset coelum Domini quod pro angelis et spiritibus; ex non habitatis enim concludere dabatur, quod tam immensum esset, ut si darentur plures myriades Tellurum, et in qualibet tanta multitudo hominum quanta in nostra, quod usque habitatio foret pro illis in aeternum, et nusquam impleretur: hoc concludere potui ex comparatione facta cum extensione coeli quod circum nostram Tellurem et pro illa, quae extensio erat tam parva respective, ut non aequaret unam myriadis myriadum partem extensionis non habitatae.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10648

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10648. ‘Et scortentur post deos 1 eorum’: quod significet inde falsa mali, constat ex significatione ‘scortari post deos 2 gentium’ quod sit conjungi falsis mali, nam per ‘scortari’ significatur illegitime conjungi, et per ‘deos 3 gentium’ significantur falsa mali; quod ‘dii 4 ’ sint falsa, videatur n. 4402 fin. , 4544, 7873, 8867, et ‘gentes’ sunt mala, supra [n. ] 10638. Dicitur quod inde falsa mali, quia a malo existunt omnia falsa; falsa autem quae non a malo, quidem in externa forma 5 sunt falsa sed non in interna; dantur enim falsa apud illos qui in bono vitae sunt, sed bonum est interius in illis et facit ut malum falsi removeatur; inde falsum illud coram angelis non apparet ut falsum sed ut 6 species veri; angeli enim spectant interiora fidei et non exteriora ejus; inde est quod unusquisque ex quacumque religione sit salvari 7 possit, etiam gentiles qui nulla vera ex Verbo habent, modo bonum vitae spectaverint ut finem, et doctrinam suam ut medium ad illum finem, videatur n. 2589-2604.

[2] In Verbo saepius dicitur ‘scortari’ et per id significatur illegitima conjunctio cum vero, et per ‘adulterari’ illegitima conjunctio cum bono; inde per ‘scortari’ significatur falsificatio veri et per ‘adulterari’ adulteratio boni; falsificatio veri 8 fit triplici modo: Primo, Si homo in malo vitae est et agnoscit vera doctrinae, tunc enim intus in veris est malum, et malum falsificat verum, 9 nam malum dissipat caeleste et Divinum 10 e veris, ac implantat infernale, inde falsificatio.

[3] Secundo, Si homo primum in veris quoad doctrinam est et postea accedit ad falsum alterius doctrinae, quod fit solum apud illos qui in malo vitae sunt, quoniam malum appetit falsum, et id libenter arripit pro vero.

Tertio, Si homo qui in malo quoad vitam est, et in falsis quoad doctrinam, arripit vera alterius doctrinae, is quoque falsificat vera, quoniam is vera non agnoscit propter vera sed propter aliquid lucri, honoris, aut famae.

[4] Omnes hae falsificationes 11 in Verbo vocantur scortationes et meretricatus, ex causa quia per conjugium intelligitur legitima conjunctio, quae est boni et veri, videatur n. 2727-2759; 12 inde illegitimae conjunctiones intelliguntur per scortationes; 13 quod ita sit, ex pluribus locis in Verbo constare potest, ex quibus solum haec bina afferre licet:

apud Ezechielem,

Hierosolyma, scortata es propter nomen tuum; et effudisti scortationes tuas super omnem transeuntem; sumpsisti de vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, et scortata es super illis: accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo et ex argento Meo quod dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi, et scortata es cum illis: sumpsisti filios tuos et filias tuas 14 quos peperisti Mihi, et sacrificasti illos eis: num parum hoc de scortationibus tuis? scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis, magnis carne; et multiplicasti scortationem tuam ad irritandum Me: scortata es cum filiis Aschuris, et scortata es cum eis, et non satiata: et multiplicasti scortationem tuam usque ad terram negotiationis Chaldaeam, 16:15-17, 20, 26, 28, 29 seq. ;

et apud eundem,

Duae mulieres, filiae unius matris, scortatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua scortatae sunt, Ohola Samaria et Oholiba Hierosolyma: scortata est Ohola sub Me, et dilexit amasios suos Assyrios propinquos, dedit scortationes suas super illos: scortationes suas ex Aegypto non deseruit, nam cum illa concubuerunt in adolescentia ejus. Oholiba corrupit amorem suum prae illa, et multiplicavit scortationes suas supra scortationes sororis suae, filios Aschuris adamavit; 15 addidit ad scortationes suas, et vidit imagines Chaldaeorum, adamavit eos ad aspectum oculorum suorum; venerunt ad illam filii Babelis ad concubitum amorum, 23:2-4, [5, ] 7, 8, 11, 12, 14, 16 seq. ;

praeter 16 multis aliis in locis, quae videantur cum his etiam explicata n. 2466, 8904.

Footnotes:

1. aliorum

2. The Manuscript deletes aliorum, and inserts eorum.

3. alienorum

4. The Manuscript inserts alieni.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. verum

7. potest

8. peragitur

9. per malum enim dissipatur

10. in veris, et loco ejus intrat

11. veri vocantur in Verbo

12. quare

13. ut ex sequentibus his locis

14. quas, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

15. addit

16. pluribus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.