10336. ‘Et in corde omnis sapientis corde dedi sapientiam’: quod significet omnes qui volunt et faciunt bonum et verum propter bonum et verum, constat ex significatione ‘cordis’ quod sit intimum hominis, quod vocatur ejus voluntas; et quia id est voluntatis hominis quod est ejus amoris, ideo per ‘cor’ etiam significatur amor; quod ‘cor’ sit amor, videatur n. 3635, 3883-3896, 9050, et quod sit voluntas, n. 2930, 3888, 7542, 8910, 9113, 9300, 1
9495; 2
ex significatione ‘sapientis corde’ quod sit qui vult et amat bonum et verum propter bonum et verum, nam ‘sapientis’ est et sapientia ex amore facere vere, n. 10331; et ‘sapientis corde’ ac sapientia cordis est ex amore facere bonum; et ex significatione ‘dare sapientiam in corde’ quod sit ex Domino facere illa, ita ex bono amoris, nam bonum amoris est a Domino; illi enim omnes volunt et faciunt bonum et verum propter bonum et verum, quoniam bonum et verum boni sunt Dominus apud illos; quae enim sunt ab Ipso, ita quae sunt Ipsius, sunt quoque Ipse;
[2] inde est quod dicatur quod Dominus sit ipsum Bonum et ipsum Verum; quod Dominus sit ipsum Bonum, constat a Domini verbis,
Quid Me dicis Bonum? nemo est Bonus nisi unus, Deus, Matth. 19:16, 17; Luc. 18:18, 19;
et ubi recensentur bona amoris et charitatis,
Quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, Matth. 25:40 3
;
quod ‘fratres’ dicantur qui in bono, ita 4
bona, videatur n. 2360, 3803, 3815, 4121, 5409; ita ‘fratres Domini’ qui in bono sunt ab Ipso, n. 4191, 5686, 5692, 6756; et quod Dominus sit ipsum Verum,
Jesus dicit, Ego sum via, veritas, et vita, Joh. 14:6:
et alibi,
Quando venerit Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem; non loquetur a Semet, ex Meo accipiet et annuntiabit vobis, Joh. 16:13-15;
[3] inde patet quid sit ‘dare sapientiam in corde’; simile etiam intelligitur per ‘legem scribere super cor’ apud Jeremiam,
Dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam eam; neque docebunt amplius vir socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam, omnes enim cognoscent Me, 31:33, 34 5
;
‘scribere legem super cor’ est indere Divinum Verum voluntati, ita amori; quod cum fit, Divinum Verum non amplius ex memoria depromitur, sed ex ipso bono amoris percipitur; quapropter dicitur, Non docebunt amplius vir socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam, omnes enim cognoscent Me; quod tales sint angeli caelestes, qui in intimo caelo, videatur in locis citatis n. 9277.
[4] Quid sit velle et facere bonum et verum propter bonum et verum, quae significantur per ‘in corde omnis sapientis corde dare sapientiam’, paucis dicetur: omnes qui amant Dominum super omnia, et proximum sicut semet, illi faciunt bonum et verum propter bonum et verum, bonum enim et verum 6
sunt Ipse Dominus, ut supra dictum est, quapropter cum amant bonum et verum, hoc est, 7
cum volunt et faciunt illa ex amore, amant Dominum; etiam qui amant proximum sicut semet, etiam volunt et amant bonum et verum propter bonum et verum, quoniam proximus in universali sensu est bonum et verum; proximus enim est concivis, est societas, est patria, est Ecclesia, et est regnum Domini; 8
et amare proximum est velle illis bene, seu velle illorum bonum, quapropter est eorum bonum quod amandum; et cum hoc amatur, amatur Dominus, quia ab Ipso est hoc bonum;
[5] inde patet quod amor erga proximum, qui vocatur charitas, in se habeat amorem in Dominum; si non hic amor in illo sit, tunc amatur concivis, societas, patria, 9
Ecclesia, et regnum Domini, propter se, et 10
sic non amatur ex bono sed ex malo; nam quicquid est ab homine propter se ut finis, est ex malo; amare proximum propter se est propter lucrum et honorem ut fines; finis est qui determinat num ex bono sit vel ex malo, nam finis est amor, quod enim homo amat, hoc pro fine habet; finis etiam est voluntas, nam quod homo vult, hoc 11
amat; inde finis 12
propter quem, seu intentio, est ipse homo; nam talis est homo qualis ejus 12
voluntas, et qualis 12
ejus amor.
Footnotes: