From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #148

Study this Passage

  
/ 178  
  

148. DE TERTIA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Apparebant spiritus e longinquo, qui non appropinquare volebant; causa erat, quia non simul potuerunt esse cum spiritibus nostrae Telluris, qui circum me tunc erant; inde appercepi, quod ex alia Tellure essent; et postea mihi dictum est, quod ex Tellure quadam in Universo; sed ubi illa Tellus, non mihi indicatum est. Spiritus illi nolebant prorsus cogitare de suo corpore, ne quidem de aliqua re corporea et materiali, secus ac spiritus e nostra Tellure; inde erat, quod non appropinquare vellent: sed usque post remotionem aliquorum spirituum nostrae telluris, propius accedebant, et mecum loquebantur. Verum tunc sentita est anxietas, oriunda ex collisione sphaerarum; sphaerae enim spirituales circumdant omnes spiritus et spirituum societates 1 , et quia emanant ex vita affectionum et inde cogitationum, ideo ubi contrariae affectiones sunt, fit collisio, et inde anxietas. Narrabant nostrae Tellurisspiritus, quod nec illi ausint ad illos approximare, quoniam cum approximant, non modo anxietate corripiuntur, sed etiam apparent sibi sicut ligati quoad manus et pedes serpentibus, e quibus non solvi possunt, priusquam recedunt; quod ita appareat, causam ducit ex Correspondentia; nam nostrae Telluris spiritus in maximo Homine referunt sensum externum, ita Sensuale corporeum, et hoc sensuale repraesentatur in altera vita per serpentes 2 .

Footnotes:

1. [NCBSP: In the Latin text, Swedenborg's footnote here refers back to footnote 1 of section 64, the text of which is copied here.] Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat exundet ex unoquovis homine, spiritu, et angelo, et circumstipet illos, Arcana Coelestia 4464, 5179, 7454. Quod effluat ex vita affectionis et inde cogitationis eorum,Arcana Coelestia 2489, 4464, 6206. Quod in altera vita consociationes fiant secundum sphaeras, et quoque dissociationes, Arcana Coelestia 6206, 9606, 9607, 10312.

2. Quod Sensuale externum hominis in mundo spirituali repraesentetur per serpentes, quia id in infimis est, et respective ad interiora apud hominem jacet humi et quasi serpit; et quod inde illi vocati sint serpentes, qui ex sensuali illo ratiocinati sunt, Arcana Coelestia 195, 196, 197, 6398, 6949.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7454

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7454. ‘Non consultum facere ita, quia abominationem Aegyptiorum sacrificaremus Jehovae Deo nostro’: quod significet quod influeret taetrum et spurcum infernale, constat ex significatione 'non consultum facere ita' quod sit non posse ita fieri; ex significatione ‘abominationis’ quod sit taetrum et spurcum infernale; et ex significatione ‘sacrificare Jehovae Deo’ quod sit colere Deum suum, de qua supra n. 7452; inde per ‘sacrificare Jehovae Deo abominationem Aegyptiorum’ significatur quod colerent Deum cultu quem abominarentur illi qui in falsis ex 1 infernali contra illum cultum, quod infestaret illum. Quomodo cum hoc se habet, etiam patet ab illis quae se manifestant in altera vita: unusquisque spiritus, et magis unaquaevis societas, habet circum se sphaeram suae fidei et suae vitae, quae sphaera est sphaera spiritualis; ex illa dinoscitur spiritus, et magis societas, qualis sit, nam percipitur ab illis qui in perceptione sunt, quandoque ad 2 multam satis distantiam; et hoc 3 tametsi in occulto sunt, nec communicant per cogitationem aut per loquelam; sphaera haec spiritualis comparari potest sphaerae materiali quae circumdat corpus hominis in mundo; quae sphaera est sphaera effluviorum ab illo exundantium, et sentitur odoratu a bestiis sagacibus; de sphaera spirituali quae circumdat spiritus, videatur n. 1048, 1053, 1316, 1504, 1519, 2401, 2489, 4464, 5179, 6206 fin.

[2] Ex his constare potest quod si infernales spiritus prope adessent ubi illi qui in cultu Divino, quod per sphaeram suam infestarent illos, nam sic illi qui in cultu Divino perciperent taetrum et abominabile. Ex his 4 sciri potest quomodo intelligendum quod influeret taetrum et spurcum infernale, si colerent Deum in propinquitate 5 . Ex illis quae de sphaera spirituali, seu fidei et vitae, quae ab unoquovis spiritu, et magis quae a spirituum societate, exhalatur, etiam constare potest quod prorsus nihil occultum sit, sed in propatulo, quicquid homo in mundo cogitaverat, locutus est, et egerat, nam haec sunt quae sphaeram illam constituunt; talis sphaera etiam exundat ex spiritu hominis, quando is in corpore est in mundo; inde quoque cognoscitur 6 qualis est; ne itaque credatis quod quae cogitat homo in occulto, et quae agit in occulto, sint occulta; sunt illa tam manifesta in caelo, sicut 7 illa quae in luce medii diei apparent; secundum Domini verba apud Lucam, Nihil occultatum est quod non revelabitur, aut absconditum quod non cognoscetur; ideo quaecumque in tenebris dixeritis, in luce audientur; et quod in aurem locuti fueritis in cubiculis, praedicabitur super tectis, 12:2, 3.

Footnotes:

1. malis, et qui in propinquitate, et quia sic quod ab illis influeret tetrum et aversatile

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. etiamsi

4. patet

5. The Manuscript inserts illorum.

6. The Manuscript inserts ab angelis.

7. talia

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.