From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #148

Study this Passage

  
/ 178  
  

148. DE TERTIA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Apparebant spiritus e longinquo, qui non appropinquare volebant; causa erat, quia non simul potuerunt esse cum spiritibus nostrae Telluris, qui circum me tunc erant; inde appercepi, quod ex alia Tellure essent; et postea mihi dictum est, quod ex Tellure quadam in Universo; sed ubi illa Tellus, non mihi indicatum est. Spiritus illi nolebant prorsus cogitare de suo corpore, ne quidem de aliqua re corporea et materiali, secus ac spiritus e nostra Tellure; inde erat, quod non appropinquare vellent: sed usque post remotionem aliquorum spirituum nostrae telluris, propius accedebant, et mecum loquebantur. Verum tunc sentita est anxietas, oriunda ex collisione sphaerarum; sphaerae enim spirituales circumdant omnes spiritus et spirituum societates 1 , et quia emanant ex vita affectionum et inde cogitationum, ideo ubi contrariae affectiones sunt, fit collisio, et inde anxietas. Narrabant nostrae Tellurisspiritus, quod nec illi ausint ad illos approximare, quoniam cum approximant, non modo anxietate corripiuntur, sed etiam apparent sibi sicut ligati quoad manus et pedes serpentibus, e quibus non solvi possunt, priusquam recedunt; quod ita appareat, causam ducit ex Correspondentia; nam nostrae Telluris spiritus in maximo Homine referunt sensum externum, ita Sensuale corporeum, et hoc sensuale repraesentatur in altera vita per serpentes 2 .

Footnotes:

1. [NCBSP: In the Latin text, Swedenborg's footnote here refers back to footnote 1 of section 64, the text of which is copied here.] Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat exundet ex unoquovis homine, spiritu, et angelo, et circumstipet illos, Arcana Coelestia 4464, 5179, 7454. Quod effluat ex vita affectionis et inde cogitationis eorum,Arcana Coelestia 2489, 4464, 6206. Quod in altera vita consociationes fiant secundum sphaeras, et quoque dissociationes, Arcana Coelestia 6206, 9606, 9607, 10312.

2. Quod Sensuale externum hominis in mundo spirituali repraesentetur per serpentes, quia id in infimis est, et respective ad interiora apud hominem jacet humi et quasi serpit; et quod inde illi vocati sint serpentes, qui ex sensuali illo ratiocinati sunt, Arcana Coelestia 195, 196, 197, 6398, 6949.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6206

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6206. Porro sciendum quod omne malum influat ab inferno et omne bonum per caelum a Domino; quod autem malum approprietur homini, est causa quia homo credit et persuadet sibi quod id cogitet et faciat a se, ita id suum facit; si crederet sicut res se habet, tunc non appropriaretur ei malum sed appropriaretur ei bonum a Domino; nam tunc ilico cum influeret malum, cogitaret quod esset a malis spiritibus apud illum, et cum hoc cogitaret, angeli averterent et rejicerent illud; nam angelorum influxus est in id quod homo scit et credit, non autem in id quod homo non scit et non credit; non senim alibi figitur quam ubi estaliquid apud hominem.

[2] Cum homo sic appropriat ibi malum, comparat sibi sphaerum istius mali, quae sphaera est cui adjungunt se spiritus ab inferno qui in similis mali sphaera sunt, nam simile simili conjungitur. Sphaera spiritualis apud hominem aut spiritum est exhalatio effluens a vita amorum ejus ex qua cognoscitur ad distantiam qualis est; secundum sphaeras conjunguntur omnes in altera vita, etiam societates inter se; et quoque dissociantur, nam sphaerae oppositae collidunt et se mutuo repellunt; inde sphaerae amorum mali omnes in inferno sunt, et sphaerae amorum boni omnes in caelo sunt, hoc est, ii qui in illis sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.