From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #148

Study this Passage

  
/ 178  
  

148. DE TERTIA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Apparebant spiritus e longinquo, qui non appropinquare volebant; causa erat, quia non simul potuerunt esse cum spiritibus nostrae Telluris, qui circum me tunc erant; inde appercepi, quod ex alia Tellure essent; et postea mihi dictum est, quod ex Tellure quadam in Universo; sed ubi illa Tellus, non mihi indicatum est. Spiritus illi nolebant prorsus cogitare de suo corpore, ne quidem de aliqua re corporea et materiali, secus ac spiritus e nostra Tellure; inde erat, quod non appropinquare vellent: sed usque post remotionem aliquorum spirituum nostrae telluris, propius accedebant, et mecum loquebantur. Verum tunc sentita est anxietas, oriunda ex collisione sphaerarum; sphaerae enim spirituales circumdant omnes spiritus et spirituum societates 1 , et quia emanant ex vita affectionum et inde cogitationum, ideo ubi contrariae affectiones sunt, fit collisio, et inde anxietas. Narrabant nostrae Tellurisspiritus, quod nec illi ausint ad illos approximare, quoniam cum approximant, non modo anxietate corripiuntur, sed etiam apparent sibi sicut ligati quoad manus et pedes serpentibus, e quibus non solvi possunt, priusquam recedunt; quod ita appareat, causam ducit ex Correspondentia; nam nostrae Telluris spiritus in maximo Homine referunt sensum externum, ita Sensuale corporeum, et hoc sensuale repraesentatur in altera vita per serpentes 2 .

Footnotes:

1. [NCBSP: In the Latin text, Swedenborg's footnote here refers back to footnote 1 of section 64, the text of which is copied here.] Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat exundet ex unoquovis homine, spiritu, et angelo, et circumstipet illos, Arcana Coelestia 4464, 5179, 7454. Quod effluat ex vita affectionis et inde cogitationis eorum,Arcana Coelestia 2489, 4464, 6206. Quod in altera vita consociationes fiant secundum sphaeras, et quoque dissociationes, Arcana Coelestia 6206, 9606, 9607, 10312.

2. Quod Sensuale externum hominis in mundo spirituali repraesentetur per serpentes, quia id in infimis est, et respective ad interiora apud hominem jacet humi et quasi serpit; et quod inde illi vocati sint serpentes, qui ex sensuali illo ratiocinati sunt, Arcana Coelestia 195, 196, 197, 6398, 6949.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5179

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5179. Quondam anxium appercepi in inferiore parte ventriculi, ex quo mihi constabat quod adessent tales spiritus; locutus cum illis,

1 dicendo quod praestet ut recedant, quia sphaera illorum quae inducit anxietatem, non convenit sphaeris illorum spirituum qui apud me sunt; tunc sermo fuit cum illis de sphaeris, quod nempe sphaerae spirituales quamplurimae circum hominem sint, et quod homines non sciant nec scire velint quod sint, ex causa quia negant omne id quod vocatur spirituale, et quidam quicquid non videtur et tangitur; ita 2 quod sphaerae aliquae e spirituali mundo sint circum hominem ejus vitae convenientes, et quod homo per sphaeras illas in societate sit cum spiritibus similis affectionis, et quod inde plurima existant, quae homo qui naturae omnia tribuit, vel negat, vel occultiori naturae adscribit; sicut pro exemplo, id quod fortunae adscribitur, quidam enim per experientiam prorsus persuasi sunt quod aliquid occulte operans sit, quod vocatur fortuna, sed non sciunt unde; quod tale sit ex sphaera spirituali, et quod sit ultimum Providentiae, alibi, ex Divina Domini Misericordia, ex testato per experientiam 3 dicetur.

Footnotes:

1. dicens

2. The Manuscript inserts quoque.

3. The Manuscript deletes ostendetur, and inserts dicetur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.