From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #127

Study this Passage

  
/ 178  
  

127. DE PRIMA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, et DE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS; EX AUDITIS et VISIS

Ducebar per Angelos a Domino ad Tellurem quandam in Coelo astrifero, ubi datum est inspicere in ipsam Tellurem, sed non loqui cum incolis ibi, verum cum Spiritibus qui inde; omnes incolae seu homines cujuscunque Telluris, post transactam vitam in mundo, fiunt spiritus, et manent juxta suam Tellurem: ex illis tamen informatio datur de Tellure, et de statu incolarum ibi; nam homines, qui decedunt e corpore, secum ferunt omnem vitam priorem, et omnem memoriam. 1 Duci ad Tellures in Universo, non est duci et transferri illuc quoad corpus sed quoad spiritum, et spiritus ducitur per variationes status vitae interioris, quae apparent ei sicut progressiones per Spatia. 2 Appropinquationes etiam fiunt secundum statuum vitae convenientias seu similitudines, nam vitae convenientia seu similitudo conjungit, et disconvenientia et dissimilitudo disjungit. Inde constare potest quomodo translatio sit quoad spiritum, et ejus appropinquatio ad dissita, manente usque homine in suo loco. Sed ducere spiritum per variationes status interiorum ejus extra suum orbem, et facere ut variationes progrediantur successive usque ad statum convenientem seu similem illis ad quos ducitur, in potentia solius Domini est; erit enim directio continua et praevisio a primo ad ultimum, cis et retro; imprimis ut hoc fiat cum homine, qui adhuc quoad corpus in mundi natura est, et per id in spatio. Quod ita factum sit, illi qui in sensualibus corporeis sunt, et ex illis cogitant, non induci possunt ad credendum; causa est, quia sensualia corporea non possunt capere progressiones absque spatiis: at usque illi, qui ex sensuali spiritus sui aliquantum remoto seu subducto a sensuali corporis, ita interius in se, cogitant, possunt induci ad credendum et capere, quoniam in idea cogitationis interioris non est spatium nec tempus, sed pro illis talia ex quibus spatia et tempora. Pro his itaque sint haec quae sequuntur de Telluribus in Coelo astrifero, et non pro aliis, nisi tales sint ut se instrui patiantur.

Footnotes:

1. Quod homo post mortem secum habeat memoriam omnium suarum rerum in munda, Arcana Coelestia 2476-2486.

2. Quod motus, progressiones, et mutationes loci in altera vita sint mutationes status interiorem vitae, et quod usque realiter appareant spiritibus et angelis sicut actualiter sint, Arcana Coelestia 1273-1277, 1377, 3356, 5605, 10734.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5605

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5605. ‘Et surgemus, et ibimus, et vivemus, et non moriemur’: quod significet vitam spiritualem secundum gradus, constat a significatione ‘surgere’ quod sit elevatio ad superiora seu interiora, proinde ad illa quae sunt vitae spiritualis, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103, 4881; a significatione ‘ire’ quod sit vivere, de qua n. 333513690, 4882, 5493, et quia sequitur ‘et vivemus’, ire significat primam vitam spiritualem; ex significatione ‘vivere’ quod sit vita spiritualis, non enim alia vita in sensu interno Verbi intelligitur; et ex significatione ‘non mori’ quod sit non amplius damnari, seu extra statum damnationis esse, 1 nam non alia mors in sensu interno Verbi quam mors spiritualis quae est damnatio, intelligitur; inde patet quod per ‘surgemus, et ibimus, et vivemus, et non moriemur’ significetur vita secundum gradus, nempe introductio ad vitam per ‘surgere’, primum vitae per ‘ire’, ipsa vita per ‘vivere’, eductio ab illis quae non vitae per ‘non mori’.

[2] Quod ‘ire’ in sensu interno sit vivere, apparet ei qui non de vita spirituali aliquid novit, alienum; sed hoc similiter se habet sicut ‘proficisci’, quod sit vitae ordo et vitae successivum, n. 1293, 4375, 4554, 4585, et sicut ‘peregrinari’ quod sit instrui et secundum id vivere, n. 1463, 2025, 3672; dici 2 ‘quidem’ potest causa cur ‘ire, proficisci, et peregrinari’ illa significant, sed causa est talis ut vix recipi possit ab illis qui non sciunt quomodo cum motibus in altera vita se habet; motus ibi et progressiones non aliud sunt, quia non aliunde, quam mutationes status vitae; hae mutationes apparent in externis prorsus sicut progressiones a loco in locum; quod ita sit, a multa experientia ex altera vita confirmari potest; ambulavi enim ibi in spiritu cum illis et inter illos, per eorum plures mansiones, et hoc tametsi quoad corpus mansissem in eodem loco; et quoque locutus sum cum illis quomodo id posset fieri, et instructus quod sint mutationes status vitae, quae in mundo spirituali faciunt progressiones;

[3] quod etiam confirmabatur per id quod spiritus per mutationes status inductas, possint sisti in alto, et momento in profundo, tum longe in occidente, et momento in oriente, et sic porro; sed, ut dictum, hoc non potest non ut alienum apparere ei qui non de vita in mundo spirituali aliquid novit; sunt enim ibi non spatia nec tempora sed pro illis sunt status vitae; hi status in externis producunt apparentiam prorsus vivam progressionum et motuum; apparentia illa est tam viva et realis sicut est apparentia ipsius vitae, nempe quod vita sit in nobis, ac ita nostra, cum tamen vita influit a Domino Qui est fons unde omne vitae, videatur n. 2021, 2658, 2706, 2886-2888, 3001, 3318, 3337, 3338, 3484, 3619, 3741-3743, 4151, 4249, 4318-4320, 4417, 4523, 4524, 4882. Quia ‘ire et moveri’ significant vivere, ideo ab antiquis dictum fuit quod 3 "in Deo moveamur, vivamus, et simus", et per ‘moveri’ intellectum externum vitae, per ‘vivere’ internum ejus, et per ‘esse’ intimum.

Footnotes:

1. nec

2. quoque

3. This quotation appears in Acts 17:28 where Paul is speaking to the Athenians; he continues, "as certain of your own poets have said. "

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.