From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #127

Study this Passage

  
/ 178  
  

127. DE PRIMA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, et DE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS; EX AUDITIS et VISIS

Ducebar per Angelos a Domino ad Tellurem quandam in Coelo astrifero, ubi datum est inspicere in ipsam Tellurem, sed non loqui cum incolis ibi, verum cum Spiritibus qui inde; omnes incolae seu homines cujuscunque Telluris, post transactam vitam in mundo, fiunt spiritus, et manent juxta suam Tellurem: ex illis tamen informatio datur de Tellure, et de statu incolarum ibi; nam homines, qui decedunt e corpore, secum ferunt omnem vitam priorem, et omnem memoriam. 1 Duci ad Tellures in Universo, non est duci et transferri illuc quoad corpus sed quoad spiritum, et spiritus ducitur per variationes status vitae interioris, quae apparent ei sicut progressiones per Spatia. 2 Appropinquationes etiam fiunt secundum statuum vitae convenientias seu similitudines, nam vitae convenientia seu similitudo conjungit, et disconvenientia et dissimilitudo disjungit. Inde constare potest quomodo translatio sit quoad spiritum, et ejus appropinquatio ad dissita, manente usque homine in suo loco. Sed ducere spiritum per variationes status interiorum ejus extra suum orbem, et facere ut variationes progrediantur successive usque ad statum convenientem seu similem illis ad quos ducitur, in potentia solius Domini est; erit enim directio continua et praevisio a primo ad ultimum, cis et retro; imprimis ut hoc fiat cum homine, qui adhuc quoad corpus in mundi natura est, et per id in spatio. Quod ita factum sit, illi qui in sensualibus corporeis sunt, et ex illis cogitant, non induci possunt ad credendum; causa est, quia sensualia corporea non possunt capere progressiones absque spatiis: at usque illi, qui ex sensuali spiritus sui aliquantum remoto seu subducto a sensuali corporis, ita interius in se, cogitant, possunt induci ad credendum et capere, quoniam in idea cogitationis interioris non est spatium nec tempus, sed pro illis talia ex quibus spatia et tempora. Pro his itaque sint haec quae sequuntur de Telluribus in Coelo astrifero, et non pro aliis, nisi tales sint ut se instrui patiantur.

Footnotes:

1. Quod homo post mortem secum habeat memoriam omnium suarum rerum in munda, Arcana Coelestia 2476-2486.

2. Quod motus, progressiones, et mutationes loci in altera vita sint mutationes status interiorem vitae, et quod usque realiter appareant spiritibus et angelis sicut actualiter sint, Arcana Coelestia 1273-1277, 1377, 3356, 5605, 10734.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2476

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2476. Sed ita se habet cum memoria ejus exteriore quod omnia et singula ejus secum habeat, sed illa ei tunc uti non licet, verum modo interiore; causae sunt plures: prima est, quae dicta, quod ex memoria interiore in altera vita loqui et conversari possit cum omnibus in universo: secunda, quod haec memoria propria sit spiritus, et adaequata ejus statui in quo tunc est; nam exteriora, nempe scientifica, mundana et corporea adaequata sunt homini, et correspondent ejus statui, cum est in mundo et corpore; at vero interiora, nempe rationalia, spiritualia et caelestia, adaequata sunt et correspondeat spiritui.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.