From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #125

Study this Passage

  
/ 178  
  

125. Qui non sit arcana Coeli, non credere potest quod homo possit videre Tellures tam dissitas, et per experientiam sensualem aliquid de illis referre: sed sciat, quod spatia et distantiae, et inde progressiones, quae existunt in mundo naturali, in sua origine et prima causa sint mutationes status interiorum, et quod apud Angelos et Spiritus secundum eas apparent; 1 et quod illi sic per eas apparenter transferri possint ab uno loco in alterum, et ab una tellure ad alteram, etiam ad tellures quae in fine universi; similiter etiam homo quoad suum spiritum, manente usque corpore ejus in suo loco. Ita mecum factum est; quoniam, ex divina Domini Misericordia, mihi datum est conversari cum spiritibus sicut spiritus, et simul cum hominibus sicut homo. Quod homo quoad spiritum ita transferri possit, sensualis homo non capere potest, quoniam is in spatio et in tempore est, et progressiones suas secundum illa mensurat.

Footnotes:

1. Quod motus, progressiones, et mutationes loci in altera vita sint mutationes status interiorem vitae, et quod usque realiter appareant spiritibus et angelis ut actualiter sint,Arcana Coelestia 1273-1277, 1377, 3356, 5605, 10734.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3356

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3356. Quod ‘motus’ sit status mutatio est inde quia motus fit in spatio et in tempore; et in altera vita nulla idea spatii et temporis est, sed loco eorum est status; in altera vita quidem apparent omnia sicut in spatio, et succedunt sicut in tempore, sed in se sunt status mutationes, nam inde illa; hoc notissimum est unicuique spiritui, etiam malis, qui per status mutationes aliis inductas faciunt ut appareant alibi, cum tamen 1 ibi non sunt; etiam homini potest notum esse ex eo quod quantum homo est in statu affectionum et inde gaudii, et quantum in statu cogitationum et inde absentiae a corpore, tantum non sit in tempore, nam plures horae tunc apparent ei vix ut una; et hoc ex causa quia ejus interno homini seu spiritui sunt status, quibus spatia et tempora in externo correspondent; ‘motus’ itaque quia est successiva progressio in spatio et tempore, est mutatio status in sensu interno.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.