From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #105

Study this Passage

  
/ 178  
  

105. DE TELLURE SEU PLANETA VENERIS, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Planeta Veneris in idea Spirituum et Angelorum apparet ad sinistrum paulo retro, ad aliquantam distantiam a nostra Tellure: in idea spirituum dicitur, quia nulli spiritui apparet Sol mundi, nec aliquis Planeta, sed Spiritus modo habent ideam quod sint; ex sola idea de illis sistitur Sol mundi a tergo sicut caliginosum quid, planetae non sicut in mundo errantes, sed in suis locis constanter (videatur supra 42).

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #42

Study this Passage

  
/ 178  
  

42. Sciendum est, quod Sol mundi prorsus non appareat alicui spiritui, nec aliquid lucis inde; lux illius solis est spiritibus et angelis sicut densa caligo: sol ille solum in perceptione apud spiritus ex illo viso cum fuerunt in mundo, remanet, et sistitur illis in idea sicut caliginosum quid, et hoc a tergo ad insignem distantiam, altitudine paulo supra planum Capitis. Planetae, qui intra Solis illius mundum sunt, apparent secundum certum situm respective ad solem; Mercurius a tergo paulo versus dextrum; Planeta Veneris ad sinistrum paulo retro; Planeta Martis ad sinistrum antrorsum; Planeta Jovis similiter ad sinistrum antrorsum sed ad majorem distantiam; Planeta Saturni prorsus antrorsum ad insignem: distantiam; Luna ad sinistrum satis alte: Satellites etiam ad sinistrum respective ad suum Planetam. Talis est situs Planetarum illorum in ideis spirituum et angelorum: et quoque spiritus apparent juxta suum Planetam, extra illum. Quod autem Spiritus Mercurii in specie attinet illi non apparent ad certam plagam, nec ad certam distantiam, sed apparent nunc antrorsum, nunc sinistrorsum nunc paulo ad tergum; causa est, quia licet illis pervagari Universum ad comparandum sibi cognitiones.

  
/ 178