From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #1

Study this Passage

/ 178  
  

1. DE TELLURIBUS IN UNIVERSO

Quoniam ex divina Domini Misericordia, mihi aperta sunt interiora, quae spiritus mei sunt; et per id datum est loqui cum Spiritibus et Angelis, qui non solum prope nostram Tellurem sunt, sed etiam cum illis qui juxta alias, idcirco, quia desiderium mihi fuit scire num aliae Tellures sint, et quales illae, et quales Incolae illarum, a Domino datum est eum Spiritibus et Angelis, qui ex aliis Telluribus sunt, loqui et conversari, cum quibusdam per diem, cum quibusdam per septimanam, et cum quibusdam per menses, et ab illis instrui de Telluribus, ex quibus et juxta quas erant, et de Incolarum ibi vita, moribus et cultu, et de rebus variis memoratu dignis ibi: et quia illa eo modo scire datum est, licet describere illa ex auditis et visis. Sciendum est, quod omnes Spiritus et Angeli ex humano Genere sint; 1 et quod juxta suam Tellurem sint; 2 ac quod sciant quid ibi: et quod ab illis instrui possit homo, cui interiora adeo aperta sunt ut loqui et conversari possit cum illis; homo enim in sua essentia est spiritus, 3 et una cum spiritibus quoad sua interiora, 4 quapropter is cui interiora aperiuntur a Domino, cum illis, sicut homo cum homine, loqui potest: 5 hoc mihi concessum est nunc per duodecim annos quotidie.

Footnotes:

1. (Ex Arcana Caelestibus: ubi haec et sequentia, quae sub linea, explicata et ostensa sunt) (a) Quod non dentur Siritus et Angeli, qui non ex Humano genere, Arcana Coelestia 1880.

2. Quod Spiritus cujusvis Telluris sint juxta suam Tellurem, ex causa quia ex incolis sunt, ac simili cum illis genio; et quod incolis inservituri sint, Arcana Coelestia 9968.

3. Quod anima, quae vivit post mortem, sit spiritus hominis, qui in homine est ipse homo, et quoque apparet in altera vita in perfecta forma humana, Arcana Coelestia 322, 1880, 1881, 3633, 4622, 4735, 6054, 6605, 6626, 7021, 10594

4. Quod homo, etiam cum in mundo est, quoad sua interiora, ita quoad spiritum seu animam, in medio spirituum et angelorum sit talium qualis ipse est, Arcana Coelestia 2378, 3645, 467, 4073, 4077

5. Quod homo loqui possit cum spiritibus et angelis, et quod antiqui in nostra Tellure frequenter cum illis loquuti sint, Arcana Coelestia 67, 68, 69, 784, 1634, 1636, 7802. Sed quodhodie periculosum sit loqui cum illis, nisi homo in vera fide sit, et ducatur a Domino, Arcana Coelestia 784, 9438, 10751.

/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9968

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9968. Quando illuc perventum est, non visa est tellus, sed visi spiritus ex illa tellure, nam ut prius aliquoties observatum est, spiritus cujusvis telluris apparent circa suam tellurem, ex causa quia diverso genio sunt ex diverso statu vitae, ac diversitas status in altera vita disjungit et similitudo status conjungit; et imprimis ex causa ut sint apud incolas suae telluris qui simili genio sunt, homo enim absque spiritibus non potest vivere, ac spiritus similes cuivis adjunguntur, videatur n. 5846-5866, 5976-5993. Visi sunt spiritus illi admodum alte supra caput, et inde me venientem perspexerunt.

[2] Sciendum est quod qui in alto sunt perspicere possint illos qui infra sunt, et quo in altiore, eo latius; et quod non modo possint perspicere illos, sed etiam loqui cum illis. Observabant inde quod non ex eorum tellure essem sed e longinquo aliunde; quapropter me inde allocuti sunt, interrogando de variis, ad quae etiam respondere datum est; et inter alia narrabam illis ex qua tellure essem, et qualis ea esset; et postea dicebam de telluribus in nostro mundo solari, et tunc quoque de spiritibus telluris seu planetae Mercurii, quibus datur pervagari ad plures tellures ad comparandas sibi cognitiones rerum variarum, quibus delectantur, de quibus n. 6808-6817, 6921-6932, 7069-7079; cum id audiebant, dicebant quod etiam illos apud se viderint.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.