From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #1

Study this Passage

/ 178  
  

1. DE TELLURIBUS IN UNIVERSO

Quoniam ex divina Domini Misericordia, mihi aperta sunt interiora, quae spiritus mei sunt; et per id datum est loqui cum Spiritibus et Angelis, qui non solum prope nostram Tellurem sunt, sed etiam cum illis qui juxta alias, idcirco, quia desiderium mihi fuit scire num aliae Tellures sint, et quales illae, et quales Incolae illarum, a Domino datum est eum Spiritibus et Angelis, qui ex aliis Telluribus sunt, loqui et conversari, cum quibusdam per diem, cum quibusdam per septimanam, et cum quibusdam per menses, et ab illis instrui de Telluribus, ex quibus et juxta quas erant, et de Incolarum ibi vita, moribus et cultu, et de rebus variis memoratu dignis ibi: et quia illa eo modo scire datum est, licet describere illa ex auditis et visis. Sciendum est, quod omnes Spiritus et Angeli ex humano Genere sint; 1 et quod juxta suam Tellurem sint; 2 ac quod sciant quid ibi: et quod ab illis instrui possit homo, cui interiora adeo aperta sunt ut loqui et conversari possit cum illis; homo enim in sua essentia est spiritus, 3 et una cum spiritibus quoad sua interiora, 4 quapropter is cui interiora aperiuntur a Domino, cum illis, sicut homo cum homine, loqui potest: 5 hoc mihi concessum est nunc per duodecim annos quotidie.

Footnotes:

1. (Ex Arcana Caelestibus: ubi haec et sequentia, quae sub linea, explicata et ostensa sunt) (a) Quod non dentur Siritus et Angeli, qui non ex Humano genere, Arcana Coelestia 1880.

2. Quod Spiritus cujusvis Telluris sint juxta suam Tellurem, ex causa quia ex incolis sunt, ac simili cum illis genio; et quod incolis inservituri sint, Arcana Coelestia 9968.

3. Quod anima, quae vivit post mortem, sit spiritus hominis, qui in homine est ipse homo, et quoque apparet in altera vita in perfecta forma humana, Arcana Coelestia 322, 1880, 1881, 3633, 4622, 4735, 6054, 6605, 6626, 7021, 10594

4. Quod homo, etiam cum in mundo est, quoad sua interiora, ita quoad spiritum seu animam, in medio spirituum et angelorum sit talium qualis ipse est, Arcana Coelestia 2378, 3645, 467, 4073, 4077

5. Quod homo loqui possit cum spiritibus et angelis, et quod antiqui in nostra Tellure frequenter cum illis loquuti sint, Arcana Coelestia 67, 68, 69, 784, 1634, 1636, 7802. Sed quodhodie periculosum sit loqui cum illis, nisi homo in vera fide sit, et ducatur a Domino, Arcana Coelestia 784, 9438, 10751.

/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9438

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9438. De Telluribus in Caelo Astrifero; deque eorum incolis, spiritibus et angelis Qui in caelo sunt, illi loqui et conversari possunt cum angelis et spiritibus qui non solum ex telluribus in solari hoc mundo sunt sed etiam cum illis qui ex telluribus extra hunc mundum in universo; nec modo cum spiritibus et angelis inde sed etiam ibi cum ipsis incolis quibus interiora aperta sunt ut possint audire loquentes e caelo; similiter potest homo cum vivit in mundo, cui datum est a Domino loqui cum spiritibus et angelis, nam homo est spiritus et angelus quoad interiora sua, corpus quod in mundo circumfert modo ei inservit pro functionibus in naturali 1 seu terrestri hac sphaera, quae est ultima.

[2] Sed cum angelis et spiritibus nulli datur sicut spiritus et angelus loqui nisi talis sit ut consociari possit illis quoad fidem et amorem; nec consociari potest nisi fides sit in Dominum et amor in Dominum, quoniam homo per fidem in Ipsum, ita per vera doctrinae, et per amorem in Ipsum, 2 conjungitur, et cum Ipsi conjunctus est, tutus est ab 3 insultu malorum spirituum qui ab inferno; apud alios interiora aperiri prorsus nequeunt, nam non in Domino sunt.

[3] Haec causa est quod 4 pauci sint hodie quibus datur loqui et conversari cum angelis; cujus rei manifestum indicium est quod vix credatur hodie quod spiritus et angeli sint, minus quod sint apud quemcumque hominem, et quod per illos nexus sit homini cum caelo, et per caelum cum Domino; et quod adhuc minus credatur quod homo cum quoad corpus moritur, vivat spiritus, etiam in humana forma sicut prius.

Footnotes:

1. et

2. The Manuscript inserts ita per bonum vitae.

3. The Manuscript inserts omni.

4. The Manuscript places this after hodie.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.