From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #1

Study this Passage

/ 178  
  

1. DE TELLURIBUS IN UNIVERSO

Quoniam ex divina Domini Misericordia, mihi aperta sunt interiora, quae spiritus mei sunt; et per id datum est loqui cum Spiritibus et Angelis, qui non solum prope nostram Tellurem sunt, sed etiam cum illis qui juxta alias, idcirco, quia desiderium mihi fuit scire num aliae Tellures sint, et quales illae, et quales Incolae illarum, a Domino datum est eum Spiritibus et Angelis, qui ex aliis Telluribus sunt, loqui et conversari, cum quibusdam per diem, cum quibusdam per septimanam, et cum quibusdam per menses, et ab illis instrui de Telluribus, ex quibus et juxta quas erant, et de Incolarum ibi vita, moribus et cultu, et de rebus variis memoratu dignis ibi: et quia illa eo modo scire datum est, licet describere illa ex auditis et visis. Sciendum est, quod omnes Spiritus et Angeli ex humano Genere sint; 1 et quod juxta suam Tellurem sint; 2 ac quod sciant quid ibi: et quod ab illis instrui possit homo, cui interiora adeo aperta sunt ut loqui et conversari possit cum illis; homo enim in sua essentia est spiritus, 3 et una cum spiritibus quoad sua interiora, 4 quapropter is cui interiora aperiuntur a Domino, cum illis, sicut homo cum homine, loqui potest: 5 hoc mihi concessum est nunc per duodecim annos quotidie.

Footnotes:

1. (Ex Arcana Caelestibus: ubi haec et sequentia, quae sub linea, explicata et ostensa sunt) (a) Quod non dentur Siritus et Angeli, qui non ex Humano genere, Arcana Coelestia 1880.

2. Quod Spiritus cujusvis Telluris sint juxta suam Tellurem, ex causa quia ex incolis sunt, ac simili cum illis genio; et quod incolis inservituri sint, Arcana Coelestia 9968.

3. Quod anima, quae vivit post mortem, sit spiritus hominis, qui in homine est ipse homo, et quoque apparet in altera vita in perfecta forma humana, Arcana Coelestia 322, 1880, 1881, 3633, 4622, 4735, 6054, 6605, 6626, 7021, 10594

4. Quod homo, etiam cum in mundo est, quoad sua interiora, ita quoad spiritum seu animam, in medio spirituum et angelorum sit talium qualis ipse est, Arcana Coelestia 2378, 3645, 467, 4073, 4077

5. Quod homo loqui possit cum spiritibus et angelis, et quod antiqui in nostra Tellure frequenter cum illis loquuti sint, Arcana Coelestia 67, 68, 69, 784, 1634, 1636, 7802. Sed quodhodie periculosum sit loqui cum illis, nisi homo in vera fide sit, et ducatur a Domino, Arcana Coelestia 784, 9438, 10751.

/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7021

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7021. ‘Quia mortui sunt omnes viri quaerentes animam tuam’: quod significet remotionem falsorum vitam veri et boni destruere conantium, constat ex significatione ‘mortui esse’ quod sit quod remoti, nam qui mortui sunt, illi quoque remoti sunt; ex significatione ‘Aegyptiorum’, qui hic sunt viri, quod sint qui in falsis, de qua n. 6692; et ex significatione ‘quaerentium animam’ quod sit qui vitam destruere conantur; et quia vita spiritualis est vita veri quae fidei et boni quae charitatis, ideo dicitur vita veri et boni; inde patet quod per quod ‘mortui sint omnes viri quaerentes animam tuam’ significetur remotio falsorum vitam veri et boni destruere conantium. Per ‘animam’ in Verbo intelligitur omne vivum, ac tribuitur 1 quoque animalibus, at 2 proprie 3 dicitur anima de homine', et cum 4 de homine, in vario sensu; ipse homo vocatur anima quia ejus vita in communi; tum ejus vita intellectualis in specie, seu intellectus, et quoque ejus vita voluntaria seu voluntas;

[2] sed in spirituali sensu per ‘animam’ intelligitur vita veri quae fidei, et boni quae charitatis; et in genere ipse homo quoad spiritum suum, qui vivit post mortem; in quo sensu apud Matthaeum, Ne timete vobis ab iis qui occidere corpus possunt, animam vero occidere non possunt, 10:28:

apud eundem,

Quid prodest homini, si totum mundum lucratus fuerit, animae autem jacturam fecerit? aut quod dabit homo pretium sufficiens redemptionis animae suae? 5 16:26:

apud Lucam, Filius hominis non venit ad perdendum animas hominum, sed ad servandum, 9:56:

apud Ezechielem,

Profanastis Me apud populum Meum, ad occidendum animas quae non mori debent; et ad vivificandum animas quae non vivere debent, 13:19;

in illis locis ‘anima’ pro hominis vita spirituali, quae vita est spiritus ejus post mortem 6 ; ‘occidere animam’, ‘jacturam animae facere’, ‘perdere animam’, pro mori spiritualiter seu damnari.

Footnotes:

1. etiam

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. tribuitur homini

4. homini

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts ita pro ejus spiritu, nam cum moritur homo, ille exsuscitatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.