From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #1

Study this Passage

/ 178  
  

1. DE TELLURIBUS IN UNIVERSO

Quoniam ex divina Domini Misericordia, mihi aperta sunt interiora, quae spiritus mei sunt; et per id datum est loqui cum Spiritibus et Angelis, qui non solum prope nostram Tellurem sunt, sed etiam cum illis qui juxta alias, idcirco, quia desiderium mihi fuit scire num aliae Tellures sint, et quales illae, et quales Incolae illarum, a Domino datum est eum Spiritibus et Angelis, qui ex aliis Telluribus sunt, loqui et conversari, cum quibusdam per diem, cum quibusdam per septimanam, et cum quibusdam per menses, et ab illis instrui de Telluribus, ex quibus et juxta quas erant, et de Incolarum ibi vita, moribus et cultu, et de rebus variis memoratu dignis ibi: et quia illa eo modo scire datum est, licet describere illa ex auditis et visis. Sciendum est, quod omnes Spiritus et Angeli ex humano Genere sint; 1 et quod juxta suam Tellurem sint; 2 ac quod sciant quid ibi: et quod ab illis instrui possit homo, cui interiora adeo aperta sunt ut loqui et conversari possit cum illis; homo enim in sua essentia est spiritus, 3 et una cum spiritibus quoad sua interiora, 4 quapropter is cui interiora aperiuntur a Domino, cum illis, sicut homo cum homine, loqui potest: 5 hoc mihi concessum est nunc per duodecim annos quotidie.

Footnotes:

1. (Ex Arcana Caelestibus: ubi haec et sequentia, quae sub linea, explicata et ostensa sunt) (a) Quod non dentur Siritus et Angeli, qui non ex Humano genere, Arcana Coelestia 1880.

2. Quod Spiritus cujusvis Telluris sint juxta suam Tellurem, ex causa quia ex incolis sunt, ac simili cum illis genio; et quod incolis inservituri sint, Arcana Coelestia 9968.

3. Quod anima, quae vivit post mortem, sit spiritus hominis, qui in homine est ipse homo, et quoque apparet in altera vita in perfecta forma humana, Arcana Coelestia 322, 1880, 1881, 3633, 4622, 4735, 6054, 6605, 6626, 7021, 10594

4. Quod homo, etiam cum in mundo est, quoad sua interiora, ita quoad spiritum seu animam, in medio spirituum et angelorum sit talium qualis ipse est, Arcana Coelestia 2378, 3645, 467, 4073, 4077

5. Quod homo loqui possit cum spiritibus et angelis, et quod antiqui in nostra Tellure frequenter cum illis loquuti sint, Arcana Coelestia 67, 68, 69, 784, 1634, 1636, 7802. Sed quodhodie periculosum sit loqui cum illis, nisi homo in vera fide sit, et ducatur a Domino, Arcana Coelestia 784, 9438, 10751.

/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6626

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6626. Mirabilia referam: Dominus Qui 1 solus est Homo, ex Quo angeli, spiritus et incolae telluris, homines vocantur 2 ; 3 Ipse per influxum Suum in caelum facit ut universum caelum repraesentet et referat unum hominem, et per influxum per caelum et a Se immediate in singulos ibi facit ut unusquisque appareat ut homo, angeli in pulchriore et splendidiore forma quam ut describi queat; similiter per influxum in spiritum hominis; immo apud angelum, spiritum et hominem, qui in charitate erga proximum et in amore in Dominum vivit, omnium minima cogitationis referunt hominem, ex causa quia charitas illa et amor ille est a Domino, et quicquid a Domino est, hoc refert hominem; illa etiam sunt quae faciunt hominem. Vice versa autem in inferno, quia illi qui ibi, in contrariis charitati et amori caelesti sunt, in suo lumine quidem apparent sicut homines, at in luce caeli sicut monstra horrenda in quorum quibusdam vix aliquid humanae formae cognoscitur; causa est quia influxus Domini per caelum non recipitur, sed rejicitur, vel exstinguitur, vel pervertitur, unde tales apparent; similiter in minimis eorum cogitationis, seu in ideis, tales formae sunt, nam qualis quis est in toto, talis est in parte, sunt enim analoga et homogenea; illa forma in qua apparent, est etiam forma inferni in quo sunt; quodlibet enim infernum habet suam formam quae in luce caeli est instar monstri, et qui eorum inde apparent, dignoscuntur ex forma e quo inferno sunt; apparuerunt mihi in portis, quae patuerunt in mundum spirituum, et visi sunt sicut monstra multa varietate; quod portae inferni in mundum spirituum pateant, videatur n. 5852.

FINIS LIBRI GENESEOS

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts et apparent homines.

3. Dominus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.