From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #1

Study this Passage

/ 178  
  

1. DE TELLURIBUS IN UNIVERSO

Quoniam ex divina Domini Misericordia, mihi aperta sunt interiora, quae spiritus mei sunt; et per id datum est loqui cum Spiritibus et Angelis, qui non solum prope nostram Tellurem sunt, sed etiam cum illis qui juxta alias, idcirco, quia desiderium mihi fuit scire num aliae Tellures sint, et quales illae, et quales Incolae illarum, a Domino datum est eum Spiritibus et Angelis, qui ex aliis Telluribus sunt, loqui et conversari, cum quibusdam per diem, cum quibusdam per septimanam, et cum quibusdam per menses, et ab illis instrui de Telluribus, ex quibus et juxta quas erant, et de Incolarum ibi vita, moribus et cultu, et de rebus variis memoratu dignis ibi: et quia illa eo modo scire datum est, licet describere illa ex auditis et visis. Sciendum est, quod omnes Spiritus et Angeli ex humano Genere sint; 1 et quod juxta suam Tellurem sint; 2 ac quod sciant quid ibi: et quod ab illis instrui possit homo, cui interiora adeo aperta sunt ut loqui et conversari possit cum illis; homo enim in sua essentia est spiritus, 3 et una cum spiritibus quoad sua interiora, 4 quapropter is cui interiora aperiuntur a Domino, cum illis, sicut homo cum homine, loqui potest: 5 hoc mihi concessum est nunc per duodecim annos quotidie.

Footnotes:

1. (Ex Arcana Caelestibus: ubi haec et sequentia, quae sub linea, explicata et ostensa sunt) (a) Quod non dentur Siritus et Angeli, qui non ex Humano genere, Arcana Coelestia 1880.

2. Quod Spiritus cujusvis Telluris sint juxta suam Tellurem, ex causa quia ex incolis sunt, ac simili cum illis genio; et quod incolis inservituri sint, Arcana Coelestia 9968.

3. Quod anima, quae vivit post mortem, sit spiritus hominis, qui in homine est ipse homo, et quoque apparet in altera vita in perfecta forma humana, Arcana Coelestia 322, 1880, 1881, 3633, 4622, 4735, 6054, 6605, 6626, 7021, 10594

4. Quod homo, etiam cum in mundo est, quoad sua interiora, ita quoad spiritum seu animam, in medio spirituum et angelorum sit talium qualis ipse est, Arcana Coelestia 2378, 3645, 467, 4073, 4077

5. Quod homo loqui possit cum spiritibus et angelis, et quod antiqui in nostra Tellure frequenter cum illis loquuti sint, Arcana Coelestia 67, 68, 69, 784, 1634, 1636, 7802. Sed quodhodie periculosum sit loqui cum illis, nisi homo in vera fide sit, et ducatur a Domino, Arcana Coelestia 784, 9438, 10751.

/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6054

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6054. Quod animam attinet, de qua dicitur quod victura post mortem, est illa non aliud quam ipse homo qui vivit in corpore, hoc est, interior homo qui per corpus agit in mundo, et qui dat corpori vivere; hic homo dum solutus est a corpore, vocatur spiritus, et apparet tunc prorsus in forma humana; sed nequaquam videri potest oculis corporis verum oculis spiritus, et coram 1 hujus oculis apparet ut homo in mundo; habet sensus, nempe tactum, olfactum, auditum, visum, multo exquisitiores quam in mundo; habet appetitus, cupiditates, desideria, affectiones, amores, quales in mundo sed in excellentiore gradu; cogitat etiam sicut in mundo sed perfectius, loquitur 2 cum aliis; verbo, est ibi sicut in mundo, usque adeo ut si non reflectat super id quod in altera vita sit, non aliter sciat quam quod in mundo sit, quod aliquoties audivi a spiritibus; vita enim post mortem est continuatio vitae in mundo; hoc nunc est anima hominis quae vivit post mortem;

[2] sed ne idea cadat in ignotum quid per vocem animae propter conjecturalia seu hypothetica de 3 illa, praestat ut dicatur spiritus hominis, aut si mavis, interior homo, nam apparet ibi prorsus ut homo, cum omnibus membris et organis quibus homo, et quoque est ipse homo in corpore; quod ita sit, etiam constare potest ab angelis visis de quibus in Verbo, qui omnes in forma humana visi fuerunt; est enim forma humana omnibus angelis in caelo, quia est Domino, Qui post resurrectionem 4 toties ut homo apparuit; quod angelus ac spiritus hominis sit homo in forma, est quia universum caelum 5 a Domino habet, ut conspiret in formam humanam, unde universum caelum vocatum est Maximus Homo, de quo et de correspondentia omnium quae hominis, cum illo, ad finem plurium capitum actum est, et quia Dominus vivit in unoquovis in caelo, et per influxum a Domino universum caelum agit in unumquemvis, 6 idcirco omnis angelus est imago ejus, hoc est, 7 forma perfectissime humana, similiter homo post mortem;

[3] omnes spiritus quotcumque vidi, qui sunt milleni et milleni, prorsus 8 ut homines mihi visi sunt; et quidam eorum dixerunt quod homines sint sicut in mundo, et 9 adjecerunt quod tale nusquam in vita corporis crediderint; 10 multi contristati sunt quod genus humanum in tali ignorantia sit de statu suo post mortem, et quod tam inaniter et vacue cogitent de anima, et quod plerique qui de anima penitius cogitarunt, ipsam ut quoddam subtile aereum fecerint, quod non potuisset non inducere in insanum illum errorem quod dissipetur post mortem.

Footnotes:

1. ejus

2. The Manuscript inserts etiam.

3. quibus mox supra

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. conspirat

6. The Manuscript inserts ut in imaginem suam.

7. The Manuscript inserts in.

8. The Manuscript places this after visi.

9. plures dixerunt

10. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.