From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #1

Study this Passage

/ 178  
  

1. DE TELLURIBUS IN UNIVERSO

Quoniam ex divina Domini Misericordia, mihi aperta sunt interiora, quae spiritus mei sunt; et per id datum est loqui cum Spiritibus et Angelis, qui non solum prope nostram Tellurem sunt, sed etiam cum illis qui juxta alias, idcirco, quia desiderium mihi fuit scire num aliae Tellures sint, et quales illae, et quales Incolae illarum, a Domino datum est eum Spiritibus et Angelis, qui ex aliis Telluribus sunt, loqui et conversari, cum quibusdam per diem, cum quibusdam per septimanam, et cum quibusdam per menses, et ab illis instrui de Telluribus, ex quibus et juxta quas erant, et de Incolarum ibi vita, moribus et cultu, et de rebus variis memoratu dignis ibi: et quia illa eo modo scire datum est, licet describere illa ex auditis et visis. Sciendum est, quod omnes Spiritus et Angeli ex humano Genere sint; 1 et quod juxta suam Tellurem sint; 2 ac quod sciant quid ibi: et quod ab illis instrui possit homo, cui interiora adeo aperta sunt ut loqui et conversari possit cum illis; homo enim in sua essentia est spiritus, 3 et una cum spiritibus quoad sua interiora, 4 quapropter is cui interiora aperiuntur a Domino, cum illis, sicut homo cum homine, loqui potest: 5 hoc mihi concessum est nunc per duodecim annos quotidie.

Footnotes:

1. (Ex Arcana Caelestibus: ubi haec et sequentia, quae sub linea, explicata et ostensa sunt) (a) Quod non dentur Siritus et Angeli, qui non ex Humano genere, Arcana Coelestia 1880.

2. Quod Spiritus cujusvis Telluris sint juxta suam Tellurem, ex causa quia ex incolis sunt, ac simili cum illis genio; et quod incolis inservituri sint, Arcana Coelestia 9968.

3. Quod anima, quae vivit post mortem, sit spiritus hominis, qui in homine est ipse homo, et quoque apparet in altera vita in perfecta forma humana, Arcana Coelestia 322, 1880, 1881, 3633, 4622, 4735, 6054, 6605, 6626, 7021, 10594

4. Quod homo, etiam cum in mundo est, quoad sua interiora, ita quoad spiritum seu animam, in medio spirituum et angelorum sit talium qualis ipse est, Arcana Coelestia 2378, 3645, 467, 4073, 4077

5. Quod homo loqui possit cum spiritibus et angelis, et quod antiqui in nostra Tellure frequenter cum illis loquuti sint, Arcana Coelestia 67, 68, 69, 784, 1634, 1636, 7802. Sed quodhodie periculosum sit loqui cum illis, nisi homo in vera fide sit, et ducatur a Domino, Arcana Coelestia 784, 9438, 10751.

/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4077

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4077. ‘Et pater vester fefellit me, et mutavit mercedem meam decem modis’: quod significet statum boni ad Se cum ex Se Ipso applicaret illa quae boni istius et plurimam mutationem 1 , constat ex significatione ‘patris’, hic Labanis, quod sit bonum medium, de qua prius; ex significatione ‘mercedis’ quod sit ex Se Ipso, de qua n. 3996 3999; et ex significatione ‘decem modis’ quod sit plurima mutatio ‘decem’ sunt plurimum, n. 1988, et ‘modi’ sunt mutationes; ipse status illius boni cum Dominus ex Se Ipso applicaret illa quae boni istius quod mutatus, involvitur: si nunc pro bono quod per ‘Labanem’ significatur, concipiatur talis societas spirituum et angelorum qui in tali bono, patet quomodo se res habet; societates non facile recedunt ab illo apud quem fuerunt, sed cum is apud quem sunt, recedit, tunc indignantur, ac se gerunt similiter ac hic Laban adversus Jacobum, immo etiam si percipiunt quod aliquid bonum ei accesserit per illos, dicunt quod accesserit 2 ex illis; in indignatione enim ex malo 3 loquuntur.

[2] Similiter se habet apud unumquemvis hominem qui regeneratur, quod nempe a Domino ei applicentur societates quae inserviunt 4 introducendis bonis et veris genuinis, non ex illis sed per illas; et cum is qui regeneratur, in alias societates transfertur, tunc indignantur illae quae prius ibi fuerunt; sed haec non apparent homini, quia non credit quod in societate spirituum et angelorum sit; at 5 apparent manifeste angelis; et quoque illis quibus, ex Divina Domini Misericordia, cum illis loqui datur et interesse illis sicut unus illorum; 6 exinde mihi datum est scire quod ita se res habeat. Conqueruntur valde spiritus quod homo hoc non sciat, ne quidem quod sint apud hominem, et magis adhuc quod multi negent non modo praesentiam illorum, sed etiam quod infernum et 7 caelum sit; sed hoc stupiditati hominis adscribunt; cum tamen homo non minimum cogitationis nec minimum voluntatis habeat quam per influxum per illos a Domino; et quod illi sint per quos Dominus mediate regit genus humanum, et in particulari unumquemvis.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ejus, as 4072

2. The Manuscript inserts bonum.

3. The Manuscript inserts ita.

4. The Manuscript has inserviant

5. The Manuscript has sed

6. The Manuscript inserts quoque.

7. The Manuscript inserts quod.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.