From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #1

Study this Passage

/ 178  
  

1. DE TELLURIBUS IN UNIVERSO

Quoniam ex divina Domini Misericordia, mihi aperta sunt interiora, quae spiritus mei sunt; et per id datum est loqui cum Spiritibus et Angelis, qui non solum prope nostram Tellurem sunt, sed etiam cum illis qui juxta alias, idcirco, quia desiderium mihi fuit scire num aliae Tellures sint, et quales illae, et quales Incolae illarum, a Domino datum est eum Spiritibus et Angelis, qui ex aliis Telluribus sunt, loqui et conversari, cum quibusdam per diem, cum quibusdam per septimanam, et cum quibusdam per menses, et ab illis instrui de Telluribus, ex quibus et juxta quas erant, et de Incolarum ibi vita, moribus et cultu, et de rebus variis memoratu dignis ibi: et quia illa eo modo scire datum est, licet describere illa ex auditis et visis. Sciendum est, quod omnes Spiritus et Angeli ex humano Genere sint; 1 et quod juxta suam Tellurem sint; 2 ac quod sciant quid ibi: et quod ab illis instrui possit homo, cui interiora adeo aperta sunt ut loqui et conversari possit cum illis; homo enim in sua essentia est spiritus, 3 et una cum spiritibus quoad sua interiora, 4 quapropter is cui interiora aperiuntur a Domino, cum illis, sicut homo cum homine, loqui potest: 5 hoc mihi concessum est nunc per duodecim annos quotidie.

Footnotes:

1. (Ex Arcana Caelestibus: ubi haec et sequentia, quae sub linea, explicata et ostensa sunt) (a) Quod non dentur Siritus et Angeli, qui non ex Humano genere, Arcana Coelestia 1880.

2. Quod Spiritus cujusvis Telluris sint juxta suam Tellurem, ex causa quia ex incolis sunt, ac simili cum illis genio; et quod incolis inservituri sint, Arcana Coelestia 9968.

3. Quod anima, quae vivit post mortem, sit spiritus hominis, qui in homine est ipse homo, et quoque apparet in altera vita in perfecta forma humana, Arcana Coelestia 322, 1880, 1881, 3633, 4622, 4735, 6054, 6605, 6626, 7021, 10594

4. Quod homo, etiam cum in mundo est, quoad sua interiora, ita quoad spiritum seu animam, in medio spirituum et angelorum sit talium qualis ipse est, Arcana Coelestia 2378, 3645, 467, 4073, 4077

5. Quod homo loqui possit cum spiritibus et angelis, et quod antiqui in nostra Tellure frequenter cum illis loquuti sint, Arcana Coelestia 67, 68, 69, 784, 1634, 1636, 7802. Sed quodhodie periculosum sit loqui cum illis, nisi homo in vera fide sit, et ducatur a Domino, Arcana Coelestia 784, 9438, 10751.

/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1880

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1880. Praeterea, quod in genere spiritus et angelos attinet qui omnes sunt animae hominum viventes post mortem corporis, multo exquisitiores sensus habent quam homines, nempe visum, auditum, olfactum et tactum, non autem gustum. Sed spiritus non possunt, minus adhuc angeli, suo visu, hoc est, visu spiritus, videre quicquam quod in mundo; illis enim lux mundi seu solaris est velut densa caligo; sicut homo suo visu, hoc est, visu corporis, nec videre potest quicquam quod in altera vita, ei enim lux caeli, seu caelestis Domini, est velut densa caligo.

[2] Sed usque spiritus et angeli quando Domino beneplacet, possunt videre illa quae in mundo, per oculos hominis, sed hoc non concedit Dominus apud alium quam cui dat Dominus loqui cum spiritibus et angelis, et esse simul cum illis; per meos oculos datum est illis videre illa quae in mundo, et tam manifeste sicut ego, tum etiam audire homines mecum loquentes; contigit aliquoties quod aliqui amicos suos quos habuerunt in vita corporis, per me viderint ita praesentes prorsus sicut prius, et obstupefacti; viderunt etiam suos maritos et infantes, et voluerunt ut dicerem illis quod adessent et viderent eos, utque referrem de eorum statu in altera vita; sed dicere illis et revelare quod sic visi, mihi interdictum erat, etiam ex ea causa quod dixissent me insanire, aut cogitavissent deliria animi esse, quia notum mihi fuit quod tametsi ore dicerent, usque corde non crederent, dari spiritus, et mortuos resurrexisse.

[3] Quando primum apertus mihi fuit visus interior, et per oculos meos viderunt mundum, et quae in mundo essent, spiritus et angeli ita obstupefacti sunt ut dicerent hoc miraculum miraculorum esse, et affecti sunt novo gaudio, quod sic communicatio daretur terrae cum caelo, et caeli cum terra; ast haec delectatio persistebat per menses, sed postquam familiare factum, nunc nihil mirantur. Instructus sum quod spiritus et angeli apud alios homines ne hilum videant quae in mundo, sed modo percipiant cogitationes et affectiones eorum apud quos sunt. Ex his constare potuit quod homo ita creatus sit ut cum vivit in terra inter homines, simul etiam viveret in caelo inter angelos, et vicissim; sic ut caelum et terra simul essent et unum agerent, et scirent homines quid in caelo, et angeli quid in mundo; et cum decedunt, transirent sic a regno Domini in terris in regnum Domini in caelis, non sicut in aliud, sed sicut in idem in quo fuerunt cum vixerunt in corpore; sed quia homo ita corporeus factus est, sibi caelum clausit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.