From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #1

Study this Passage

/ 178  
  

1. DE TELLURIBUS IN UNIVERSO

Quoniam ex divina Domini Misericordia, mihi aperta sunt interiora, quae spiritus mei sunt; et per id datum est loqui cum Spiritibus et Angelis, qui non solum prope nostram Tellurem sunt, sed etiam cum illis qui juxta alias, idcirco, quia desiderium mihi fuit scire num aliae Tellures sint, et quales illae, et quales Incolae illarum, a Domino datum est eum Spiritibus et Angelis, qui ex aliis Telluribus sunt, loqui et conversari, cum quibusdam per diem, cum quibusdam per septimanam, et cum quibusdam per menses, et ab illis instrui de Telluribus, ex quibus et juxta quas erant, et de Incolarum ibi vita, moribus et cultu, et de rebus variis memoratu dignis ibi: et quia illa eo modo scire datum est, licet describere illa ex auditis et visis. Sciendum est, quod omnes Spiritus et Angeli ex humano Genere sint; 1 et quod juxta suam Tellurem sint; 2 ac quod sciant quid ibi: et quod ab illis instrui possit homo, cui interiora adeo aperta sunt ut loqui et conversari possit cum illis; homo enim in sua essentia est spiritus, 3 et una cum spiritibus quoad sua interiora, 4 quapropter is cui interiora aperiuntur a Domino, cum illis, sicut homo cum homine, loqui potest: 5 hoc mihi concessum est nunc per duodecim annos quotidie.

Footnotes:

1. (Ex Arcana Caelestibus: ubi haec et sequentia, quae sub linea, explicata et ostensa sunt) (a) Quod non dentur Siritus et Angeli, qui non ex Humano genere, Arcana Coelestia 1880.

2. Quod Spiritus cujusvis Telluris sint juxta suam Tellurem, ex causa quia ex incolis sunt, ac simili cum illis genio; et quod incolis inservituri sint, Arcana Coelestia 9968.

3. Quod anima, quae vivit post mortem, sit spiritus hominis, qui in homine est ipse homo, et quoque apparet in altera vita in perfecta forma humana, Arcana Coelestia 322, 1880, 1881, 3633, 4622, 4735, 6054, 6605, 6626, 7021, 10594

4. Quod homo, etiam cum in mundo est, quoad sua interiora, ita quoad spiritum seu animam, in medio spirituum et angelorum sit talium qualis ipse est, Arcana Coelestia 2378, 3645, 467, 4073, 4077

5. Quod homo loqui possit cum spiritibus et angelis, et quod antiqui in nostra Tellure frequenter cum illis loquuti sint, Arcana Coelestia 67, 68, 69, 784, 1634, 1636, 7802. Sed quodhodie periculosum sit loqui cum illis, nisi homo in vera fide sit, et ducatur a Domino, Arcana Coelestia 784, 9438, 10751.

/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1634

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1634. GENESEOS CAPUT DECIMUM QUARTUM

De Loquela Spirituum et Angelorum Notum est ex Verbo Domini quod plures olim locuti sint cum spiritibus et angelis quodque audiverint et viderint plura quae in altera vita; sed quod postea quasi clausum sit caelum, usque adeo ut hodie vix credatur quod spiritus et angeli sint, minus quod aliquis cum illis loqui possit, putante’ quod loqui cum inconspicuis, et quos in corde suo negant, sit impossibile: sed quia, ex Divina Domini Misericordia, concessum est inibi nunc per aliquot annos paene continue sociare cum illis sermones, et cum illis in consortio esse sicut unus eorum, quid de loquela illorum inter se scire datum est, licet nunc referre.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.