From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #1

Study this Passage

/ 178  
  

1. DE TELLURIBUS IN UNIVERSO

Quoniam ex divina Domini Misericordia, mihi aperta sunt interiora, quae spiritus mei sunt; et per id datum est loqui cum Spiritibus et Angelis, qui non solum prope nostram Tellurem sunt, sed etiam cum illis qui juxta alias, idcirco, quia desiderium mihi fuit scire num aliae Tellures sint, et quales illae, et quales Incolae illarum, a Domino datum est eum Spiritibus et Angelis, qui ex aliis Telluribus sunt, loqui et conversari, cum quibusdam per diem, cum quibusdam per septimanam, et cum quibusdam per menses, et ab illis instrui de Telluribus, ex quibus et juxta quas erant, et de Incolarum ibi vita, moribus et cultu, et de rebus variis memoratu dignis ibi: et quia illa eo modo scire datum est, licet describere illa ex auditis et visis. Sciendum est, quod omnes Spiritus et Angeli ex humano Genere sint; 1 et quod juxta suam Tellurem sint; 2 ac quod sciant quid ibi: et quod ab illis instrui possit homo, cui interiora adeo aperta sunt ut loqui et conversari possit cum illis; homo enim in sua essentia est spiritus, 3 et una cum spiritibus quoad sua interiora, 4 quapropter is cui interiora aperiuntur a Domino, cum illis, sicut homo cum homine, loqui potest: 5 hoc mihi concessum est nunc per duodecim annos quotidie.

Footnotes:

1. (Ex Arcana Caelestibus: ubi haec et sequentia, quae sub linea, explicata et ostensa sunt) (a) Quod non dentur Siritus et Angeli, qui non ex Humano genere, Arcana Coelestia 1880.

2. Quod Spiritus cujusvis Telluris sint juxta suam Tellurem, ex causa quia ex incolis sunt, ac simili cum illis genio; et quod incolis inservituri sint, Arcana Coelestia 9968.

3. Quod anima, quae vivit post mortem, sit spiritus hominis, qui in homine est ipse homo, et quoque apparet in altera vita in perfecta forma humana, Arcana Coelestia 322, 1880, 1881, 3633, 4622, 4735, 6054, 6605, 6626, 7021, 10594

4. Quod homo, etiam cum in mundo est, quoad sua interiora, ita quoad spiritum seu animam, in medio spirituum et angelorum sit talium qualis ipse est, Arcana Coelestia 2378, 3645, 467, 4073, 4077

5. Quod homo loqui possit cum spiritibus et angelis, et quod antiqui in nostra Tellure frequenter cum illis loquuti sint, Arcana Coelestia 67, 68, 69, 784, 1634, 1636, 7802. Sed quodhodie periculosum sit loqui cum illis, nisi homo in vera fide sit, et ducatur a Domino, Arcana Coelestia 784, 9438, 10751.

/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10751

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10751. Continuatio de Quinta Tellure in Caelo Astrifero Postea loqui 1 datum est spiritibus illis de sua tellure; nam hoc sciunt omnes spiritus, quando memoria eorum naturalis seu externa aperitur a Domino, hanc enim secum habent e mundo, sed 2 non aperitur nisi ex beneplacito Domini; 3 dicebant tunc spiritus de tellure sua e qua erant, quod, cum illis venia datur, appareant incolis 4 telluris suae, ac loquantur cum illis sicut homines; et quod id fiat per id quod mittantur in memoriam suam naturalem seu externam, et inde cogitationem, in quali fuerunt cum vixerunt in mundo, et quod incolis tunc aperiatur visus interior, seu visus spiritus illorum, et quod sic illis 5 appareant; addebant quod 6 incolae non aliter sciant quam quod sint homines suae telluris, et quod tunc primum appercipiant quod non sint, quando ex oculis eorum subito auferuntur; dicebam illis quod 7 similiter in nostra tellure antiquis temporibus factum fuerit, sicut cum Abrahamo, Sara, Lotho, 8 incolis Sodomae, Manoacho et ejus uxore, Joschua, Maria, 9 Zacharia, ac in genere cum prophetis, et quod Dominus similiter apparuerit, et qui viderunt non sciverint, antequam Se revelavit, aliter quam quod homo telluris esset; sed quod hodie hoc raro fiat, ex causa ne homines per talia cogantur ad credendum, nam fides coacta, qualis est quae intrat per miracula, non inhaeret, 10 et quoque damno foret illis apud quos fides per Verbum in statu non coacto implantari posset.

Footnotes:

1. dabatur

2. The Manuscript inserts illa.

3. The Manuscript inserts et.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. videantur; dicebant

6. illi

7. simile

8. omnibus incolis Sodomae, cum Manoacho, cum Joschua, et quoque cum prophetis

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript deletes ac, and inserts etiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.