From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #52

Study this Passage

  
/ 325  
  

52. De Memoria Naturali quae est externi hominis, et de Memoria Spirituali quae est interni.

Quod binae memoriae homini sint, exterior et interior, seu naturalis et spiritualis (Arcana Coelestia 2469-2494).

Quod homo non sciat quod ei memoria interior sit (Arcana Coelestia 2470, 2471).

Quantum memoria interior excellet prae memoria exteriore (Arcana Coelestia 2473).

Quod quae in memoria exteriore sunt, in luce naturali sint; quae autem in memoria interiore, in luce spirituali sint (Arcana Coelestia 5212).

Quod ex memoria interiore sit quod homo intellectualiter et rationaliter possit cogitare et loqui (Arcana Coelestia 9394).

Quod omnia et singula quae homo cogitavit et locutus est et egit, et quae audivit et vidit, inscripta sint memoriae interiori (Arcana Coelestia 2474, 7398).

Quod illa memoria sit liber vitae hominis (Arcana Coelestia 2474, 9386, 9841, 10505).

Quod in memoria interiore sint (vera) quae facta sunt fidei, ac bona quae facta sunt amoris (Arcana Coelestia 5212, 8067).

Quod res quae induerunt habitum, et facta sunt vitae, sint in memoria interiore (Arcana Coelestia 9394, 9723, 9841).

Quod scientifica et cognitiones sint memoriae exterioris (Arcana Coelestia 5212, 9922).

Quod illa perquam umbrosa sint et implexa, respective ad illa quae sunt memoriae interioris (Arcana Coelestia 2831).

Quod homo in mundo ex memoria exteriore loquatur linguas (Arcana Coelestia 2472, 2476).

Quod spiritus et angeli loquantur ex memoria interiore, et quod inde illis lingua universalis, quae talis est ut omnes, ex quacunque terra sint, inter se loqui possint (Arcana Coelestia 2472, 2476, 2490, 2493; de qua lingua videatur in opere De Caelo et Inferno, 234-245; ac de stupendis memoriae interioris, quae manet apud hominem post mortem ibi, De Caelo et Inferno 463).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9386

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9386. ‘Et scripsit 1 Moscheh omnia verba Jehovae’: quod significet impressionem tunc vitae, constat ex significatione ‘scribere’ quod sit imprimere vitae, de qua sequitur, ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit Dominus quoad Verbum, ut supra n. 9372, 9382, et ex significatione ‘omnium verborum Jehovae’ quod sint vera ex Verbo, de qua etiam supra n. 9383; inde patet quod per ‘scripsit Moscheh omnia verba Jehovae’ significentur vera Divina impressa vitae a Domino. Vera dicuntur impressa vitae quando fiunt voluntatis et inde actus; quamdiu solum in memoria haerent, et quamdiu solum spectantur intellectualiter, tamdiu non impressa vitae sunt; sed ut primum recipiuntur voluntate, tunc fiunt vitae, quoniam ipsum esse vitae hominis est velle et inde agere; prius nec appropriata sunt homini.

[2] Quod ‘scribere’ sit imprimere vitae, est quia scripturae sunt ob reminiscentiam in omnem posteritatem; similiter quae impressa sunt hominis vitae; sunt homini bini quasi libri, quibus inscripta sunt omnia ejus cogitata et acta; libri illi sunt binae ejus memoriae, exterior et interior; quae inscripta sunt ejus memoriae interiori, illa in omnem aeternitatem permanent nec usquam delentur; sunt praecipue illa quae voluntatis facta sunt, hoc est, quae amoris, nam quae amoris sunt voluntatis sunt; illa memoria est quae intelligitur per ‘librum vitae’ cujusvis, videatur n. 2474.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.