From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #51

Study this Passage

  
/ 325  
  

51. De Scientiis et Cognitionibus, per quas internus spiritualis homo aperitur.

Quod scientifica dicantur quae in externo seu naturali homine et ejus memoria sunt; non autem quae in interno seu spirituali (Arcana Coelestia 3019, 3020, 3293, 3309, 4967, 9918, 9922).

Quod scientifica, quia externi seu naturalis hominis, sint respective servitia, quoniam externus seu naturalis homo factus est ut serviat interno seu spirituali, ut mundus caelo (Arcana Coelestia 5077, 5125, 5128, 5786, 5947, 10272, 10471).

Quod externus homo sit mundus respective, qua e inscriptae sunt leges ordinis Divini quae in mundo; et quod internus homo sit caelum respective, quia ei inscriptae sunt leges ordinis Divini quae in caelo (Arcana Coelestia 4523, 4524, 5368, 6013, 6057, 9278, 9279, 9283, 9709, 10156, 10472; et in opere De Caelo (et Inferno), 51-58).

Quod sint scientifica quae concernunt naturalia, quae sunt status et vitae civilis, quae sunt status et vitae moralis, et quae sunt status et vitae spiritualis (Arcana Coelestia 5734, [5774?], 5934).

Sed quod distinctionis causa, illa quae sunt status et vitae spiritualis dicantur cognitiones, quae praecipue sunt doctrinalia (Arcana Coelestia 9945).

Quod homo imbuendus sit scientiis et cognitionibus, quoniam per illas discit cogitare, dein intelligere quid verum et bonum, et tandem sapere, hoc est, vivere secundum illa (Arcana Coelestia 129, 1450, 1451, 1453, 1548, 1802).

Quod scientifica et cognitiones sint prima, super quibus struitur et fundatur hominis vita, tam civilis quam moralis, ut et spiritualis; at quod discenda sint propter usum vitae ut finem (Arcana Coelestia 1489, 3310).

Quod cognitiones aperiant viam ad internum hominem, ac dein conjungant illum cum externo secundum usus (Arcana Coelestia 1563, 1616).

Quod rationale nascatur per scientias et cognitiones (Arcana Coelestia 1895, 1900, 3086); sed non per ipsas scientias et cognitiones, sed per affectionem usuum ex illis, et secundum eam (Arcana Coelestia 1895).

Quod internus homo aperiatur et successive perficiatur per scientias et cognitiones, si homo pro fine habet usum bonum, imprimis usum qui spectat vitam aeternam (Arcana Coelestia 3086).

Quod tunc scientificis et cognitionibus, quae sunt in naturali homine, occurrant spiritualia ex caelesti et spirituali homine, et adoptent convenientia (Arcana Coelestia 1495).

Quod usus vitae caelestis tunc ex scientificis et cognitionibus quae in naturali homine, per internum hominem, a Domino extrahantur, elimentur, et eleventur (Arcana Coelestia 1895, 1896, 1900-1902, 5871, 5874, 5901).

Et quod scientifica et adversantia ad latera rejiciantur, et exterminentur (Arcana Coelestia 5871, 5886, 5889).

Quod visus interni hominis non aliud evocet ex scientificis et cognitionibus externi hominis, quam quae sunt amoris illius (Arcana Coelestia 9394).

Quod scientifica et cognitiones fasciculatim sint disposita et conjuncta secundum amores per quos introducta (Arcana Coelestia 5881).

Quod tunc sub visu interni hominis in medio sint et in claro quae amoris sunt, ad latera autem et in obscuro quae non amoris (Arcana Coelestia 6068, 6085, [6084?],).

Quod scientifica et cognitiones apud hominem successive implantentur ejus amoribus, et in illis habitent (Arcana Coelestia 6325).

Quod homo in omnem scientiam et inde intelligentiam nasceretur, si in amorem in Dominum et in amorem erga proximum sed quia in amorem sui et mundi, quod nascatur in totalem ignorantiam (Arcana Coelestia 6323, 6325).

Quod scientia, intelligentia et sapientia sint filii amoris in Dominum et amoris erga proximum (Arcana Coelestia 1226, 2049, 2116).

Quod scientifica et cognitiones, quia sunt externi seu naturalis hominis, sint in luce mundi; vera autem quae facta sunt amoris et fidei, et sic vitam adepta, sint in luce caeli (Arcana Coelestia 5212).

Quod usque vera, quae sic vitam adepta sunt, ab homine comprehendantur per ideas naturales (Arcana Coelestia 5510).

Quod influxus spiritualis sit per internum hominem in scientifica et cognitiones quae in externo (Arcana Coelestia 1940, 8005).

Quod scientifica et cognitiones sint receptacula et quasi vasa veri et boni, quae interni hominis (Arcana Coelestia 1469, 1496, 3068, 5489, 6004, 6023, 6052, 6071, 6077, 7770, 9922).

Quod ideo per "vasa" in Verbo in spirituali sensu significentur scientifica et cognitiones (Arcana Coelestia 3068, 3069, 3079, 9394, 9544, 9723, 9724).

Quod scientifica sint quasi specula, in quibus vera et bona interni hominis sicut in imagine apparent et percipiuntur (Arcana Coelestia 5201).

Quod ibi simul sint ut in suo ultimo (Arcana Coelestia 5373, 5874, 5886, 5901, 6004, 6023, 6052, 6071, 6077).

Quod scientifica, quia in luce mundi, sint implexa et obscura respective ad illa quae sunt in luce caeli; ita quae in externo homine respective ad illa quae in interno (Arcana Coelestia 2831).

Quare etiam per "implexum" in Verbo significatur scientificum (Arcana Coelestia 2831): et quoque per "obscurum nubis" (Arcana Coelestia 8443, 10552).

Quod a veris doctrinae, quae ex Verbo, ducendum sit principium, et illa primum agnoscenda; et quod dein liceat consulere scientifica, ad confirmandum illa; et quod sic corroborentur (Arcana Coelestia 6047).

Ita quod liceat illis qui in affirmativo sunt de veris fidei, per scientifica intellectualiter confirmare illa; non autem illis qui in negativo; quia affirmativum praecedens trahit omnia in suas partes, et negativum praecedens omnia in suas (Arcana Coelestia 2568, 2588, 3913, 4760, 6047).

Quod detur dubitativum affirmativum, ac dubitativum negativum; illud apud quosdam bonos, hoc apud malos (Arcana Coelestia 2568).

Quod a veris fidei intrare in scientifica sit secundum ordinem, at vicissim ex scientificis intrare in vera fidei sit contra ordinem (Arcana Coelestia 10236).

Quoniam influxus spiritualis est, et non physicus seu naturalis, ita a veris fidei, quia haec sunt spiritualia, in scientifica, quia haec sunt naturalia (Arcana Coelestia 3229, 5129, 5259, 5427, 5428, 5478, 6322, 9110, [9109?], 9111 [9110?]).

Qui in dubitatio negativo est, quod in se est negativum, ac dicit quod non credat priusquam persuadeatur per scientifica, quod nusquam credat (Arcana Coelestia 2094, 2832).

Quod illi qui id faciunt, fiant vesani quoad illa quae ecclesiae et caeli sunt (Arcana Coelestia 128-130).

Quod cadant in falsa mali (Arcana Coelestia 232, 233, 6047): et quod in altera vita, cum de spiritualibus cogitant, sint quasi ebrii (Arcana Coelestia 1072).

Quales porro sunt (Arcana Coelestia 196).

Exempla illustrantia quod spiritualia non capi possint, si inverso ordine in illa intratur (Arcana Coelestia 233, 2094, 2196, 2203, 2209).

Quod multi eruditi in spiritualibus plus insaniant quam simplices, ex causa quia in negativo sunt, et illis scientifica, per quae confirmant negativum, in multa copia sunt (Arcana Coelestia 4760).

Exemplum de erudito qui nihil de vita spirituali intelligere potuit (Arcana Coelestia 8629).

Quod qui ex scientificis ratiocinantur contra vera fidei, acriter ratiocinentur, quoniam ex fallaciis sensuum, quae captant et persuadent, quia aegre discuti queunt (Arcana Coelestia 5700).

Quod qui nihil veri intelligunt, et quoque qui in malo sunt, ratiocinari queant de veris et bonis fidei, et tamen in nulla illustratione esse (Arcana Coelestia 4213, [4214?],.

Quod solum confirmare dogma non sit intelligentis, quia falsum aeque confirmari potest ac verum (Arcana Coelestia 1017, 2482, 2490, 4741, 5033, 6865, 7012, 7680, 7950, 8521, 8780).

Quod qui ratiocinantur de veris ecclesiae, num ita sit vel non ita, plane in obscuro de veris sint, et nondum in luce spirituali (Arcana Coelestia 215, 1385, 3033, 3428).

Quod sint scientifica quae admittunt vera Divina, et quae non admittunt (Arcana Coelestia 5213).

Quod scientifica inania destruenda sint (Arcana Coelestia 1489, 1492, 1499, 1500).

Quod scientifica inania sint quae pro fine habent et confirmant amores sui et mundi, et quae abstrahunt ab amoribus in Dominum et erga proximum, quia talia occludunt internum hominem, ut homo dein non aliquid e caelo recipere possit (Arcana Coelestia 1563, 1600).

Quod scientifica sint media sapiendi, et media insaniendi; et quod per illa internus homo vel claudatur; et sic rationale vel excolatur vel destruatur (Arcana Coelestia 4156, 8628, 9922).

Quod scientiae post mortem nihil faciant, sed quae homo per scientias hausit intellectu et vita (Arcana Coelestia 2480).

Quod usque omnia scientifica post mortem maneant, sed quod quiescant (Arcana Coelestia 2476-2479, 2481-2486).

Quod eadem scientifica apud malos sint falsa, quia applicantur ad apud bonos vera, quia applicantur ad bona (Arcana Coelestia 6917).

Quod vera scientifica apud malos non sint vera, utcunque apparent ut vera dum loquuntur illa, quia intus in illis est malum, et inde falsificata; et quod apud illos scientia eorum ne quidem dici mereatur scientia, quoniam absque vita (Arcana Coelestia 10331).

Quod aliud sit sapere, aliud intelligere, aliud scire, et aliud facere; sed quod usque apud illos qui in vita spirituali sunt, ordine consequantur, et correspondeant, et in facere seu in factis simul sint (Arcana Coelestia 10331).

Quod etiam aliud sit scire, aliud agnoscere, et aliud fidem habere (Arcana Coelestia 896).

Qualis cupido sciendi spiritibus est, exemplum (Arcana Coelestia 1993, [1973?],).

Quod apud angelos sit desiderium sciendi et sapiendi immensum, quoniam scientia, intelligentia et sapientia sunt cibus spiritualis (Arcana Coelestia 3114, 4459, 4792, 4976, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, 5656, [5655?], 6277, 8562, 9003).

Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod illa hodie obliterata sit (Arcana Coelestia 3021, 3419, 4280, 4344, [4844?], 4964, 4965, [4966?], 6004, 7729, 10252).

Quod apud orientales et in Aegypto fuerit scientia correspondentiarum (Arcana Coelestia 5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).

Quod inde eorum hieroglyphica (Arcana Coelestia 6692, 7097).

Quod antiqui per scientiam correspondentiarum se introduxerint in cognitiones spiritualium (Arcana Coelestia 4749, 4844, 4965, [4966?],).

Quod Verbum per meras correspondentias conscriptum sit, et quod inde sensus ejus internus seu spiritualis, qui absque scientia correspondentiarum non sciri potest quod sit, nec quale est Verbum (Arcana Coelestia 3131, 3472-3495, 8615, 10687).

Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (Arcana Coelestia 4280).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6325

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6325. Est aeterna veritas quod Dominus regat caelum et terram, tum quod nullus a se vivat praeter Dominum, consequenter quod omne vitae influat, vitae bonum a Domino, et vitae malum ab inferno; haec fides caelorum est; cum homo est in fide illa, in qua potest esse cum in bono, tunc ei malum non potest affigi et appropriari, quia novit quod non a se sed ab inferno; cum homo in hoc statu est, tunc potest donari pace, nam tunc unice fidet Domino; nec pax aliis dari potest quam qui in fide illa ex charitate sunt, nam alii conjiciunt se continue in sollicitudines et cupiditates a quibus intranquillitates. Putant spiritus qui semet regere volunt, quod id foret amittere suum voluntarium, ita liberum, consequenter omne jucundum, ita omnem vitam et ejus suavitatem; hoc dicunt et putant quia non sciunt quomodo se res habet; homo enim qui ducitur a Domino, is in ipso libero est, et sic in ipso jucundo et beato; appropriantur ei bona et vera, datur ei affectio et desiderium faciendi bonum, ei tunc nihil ei felicius est quam usus praestare; datur ei perceptio boni, etiam sensatio ejus, et datur ei intelligentia et sapientia; et haec omnia sicut ejus propria; nam tunc est recipiens vitae Domini. Notum est in orbe erudito quod causa principalis et instrumentalis simul unam causam agat; homo quia est forma recipiens vitae Domini, est causa instrumentalis, 1 vita autem ex Domino est causa principalis, haec vita sentitur in instrumentali sicut ejus, cum tamen non est ejus.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.