From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #50

Study this Passage

  
/ 325  
  

50. De Sensuali Homine, qui infime naturalis (de quo in Doctrina, 45, supra).

Quod sensuale sit ultimum vitae hominis, adhaerens et inhaerens corporeo ejus (Arcana Coelestia 5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730).

Quod is sensualis homo dicatur qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quae oculis videre et manibus tangere potest, haec dicens esse aliquid, cetera rejiciens (Arcana Coelestia 5094, 7693).

Quod talis homo cogitet in extremis, et non interius in se (Arcana Coelestia 5089, 5094, 6564, 7693).

Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri videat (Arcana Coelestia 6564, 6844, 6845).

Verbo, quod in crasso lumine naturali sit, et quod sic nihil percipiat quod e luce caeli (Arcana Coelestia 6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845).

Quod inde interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (Arcana Coelestia 6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949).

Quod eruditi qui confirmaverunt se contra vera ecclesiae sensuales sint (Arcana Coelestia 6316).

Quod sensuales homines ratiocinentur acriter et solerter, quoniam cogitatio eorum est tam prope loquelam ut paene in illa, et quia in loquela ex sola memoria ponunt omnem intelligentiam (Arcana Coelestia 195, 196, 5700, 10236).

Sed quod ex fallaciis sensuum ratiocinentur, quibus captatur vulgus (Arcana Coelestia 5084, 6948, 6949, 7693).

Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (Arcana Coelestia 7693, 10236).

Quod avari, adulteri, voluptuosi et dolosi imprimis sensuales sint (Arcana Coelestia 6310).

Quod interiora eorum sint foeda et spurca (Arcana Coelestia 6201).

Quod per illa communicent cum infernis (Arcana Coelestia 6311).

Quod illi qui in infernis sunt, sensuales sint, et eo plus quo profundius ibi (Arcana Coelestia 4623, 6311).

Quod sphaera spirituum infernalium se conjungat cum sensuali hominis a tergo (Arcana Coelestia 6312).

Quod illi qui ratiocinati sunt a sensuali, et inde contra vera fidei, ab antiquis dicti fuerint serpentes arboris scientiae (Arcana Coelestia 195, 196, 197, 6398, 6949, 10313).

Porro sensuale hominis, et sensualis homo, describitur (Arcana Coelestia 10236). Et extensio sensualis apud hominem (Arcana Coelestia 9731).

Quod sensualia ultimo loco esse debeant, non primo; et quod apud hominem sapientem et intelligentem ultimo loco sint, et subjecta interioribus at quod apud hominem insipientem primo loco sint, et dominantia; hi sunt qui proprie vocantur sensuales (Arcana Coelestia 5077, 5125, 5128, 7645).

Si sensualia ultimo loco sunt, et subjecta interioribus, quod per illa aperiatur via ad intellectum, ac elimentur vera per modum quasi extractionis (Arcana Coelestia 5580).

Quod sensualia illa hominis proxime exstent mundo, et admittant quae e mundo alluunt, et quasi cribrent illa (Arcana Coelestia 9726).

Quod externus seu naturalis homo per sensualia illa communicet cum mundo, et per rationalia cum caelo (Arcana Coelestia 4009),

Quod sensualia sic subministrent illa quae inserviunt interioribus hominis (Arcana Coelestia 5077, 5081).

Quod sint sensualia subministrantia parti intellectuali et subministrantia parti voluntariae (Arcana Coelestia 5077).

Quod, nisi cogitatio a sensualibus elevatur, homo parum sapiat (Arcana Coelestia 5089).

Quod sapiens homo supra sensuale cogitet (Arcana Coelestia 5089, 5094).

Quod homo, cum cogitatio ejus supra sensualia elevatur, in lumen clarius veniat, et tandem in lucem caelestem (Arcana Coelestia 6183, 6313, 6315, 9407, 9730, 9922).

Quod elevatio supra sensualia et abductio ab illis, antiquis nota fuerit (Arcana Coelestia 6313).

Quod homo spiritu suo videre possit quae in mundo spirituali, si abduci possit a sensualibus quae ex corpore, et elevari in lucem caeli a Domino (Arcana Coelestia 4622).

Causa est, quia non corpus sentit, sed spiritus hominis in corpore; et quantum in corpore, tantum crasse et obscure, ita in tenebris, sentit; quantum non in corpore, tantum clare et in luce (Arcana Coelestia 4622, 6614, 6622).

Quod ultimum intellectus sit scientificum sensuale, et quod ultimum voluntatis sit jucundum sensuale (de quibus, Arcana Coelestia 9996).

Quae differentia inter sensualia communia cum bestiis, et inter sensualia non communia cum illis (Arcana Coelestia 10236).

Quod sint sensuales non mali, quia interiora eorum non ita clausa sunt; de quorum statu in altera vita (Arcana Coelestia 6311).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6316

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6316. Eruditi, quod miraberis, quoad multam partem sunt sensuales; causa est quia scientias didicerunt solum famae causa ut promoveantur in honores et sic in lucra, non autem fine ut sapiant; omnes enim scientiae quae in orbe erudito sunt, sunt media sapiendi, et quoque sunt media insaniendi. Cum illi evecti sunt ad honores, 1 dein vivunt sensuales plus quam simplices; et tunc illi simplicitatis esse credunt aliquid tribuere Divino, et non prudentiae et naturae, et reliqua fortuito.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after cum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.