47. (EX ARCANIS CAELESTIBUS)
De Interno et Externo apud hominem.
Quod in Christiano orbe sciatur quod sit homini internum et externum, seu homo internus et externus, sed quod parum sciatur qualis unus et alter (Arcana Coelestia 1889, 1940).
Quod internus homo sit spiritualis, et quod externus sit naturalis (Arcana Coelestia 978, 1015, 4459, 6309, 9701-9708, [9709?],).
Quod internus homo qui spiritualis formatus sit ad imaginem caeli, et externus qui naturalis ad imaginem mundi, quomodo; et quod homo ideo ab antiquis dictus sit microcosmus (Arcana Coelestia 3628, 4523, 4524, 6057, 6314, 9706, 10156, 10472).
Sic quod in homine conjunctus sit mundus spiritualis et mundus naturalis (Arcana Coelestia 6057, 10472).
Quod inde homo talis sit ut spectare possit sursum versus caelum, et deorsum versus mundum (Arcana Coelestia 7601, 7604, 7607).
Cum spectat sursum, quod in luce caeli sit et inde videat; cum autem spectat deorsum, quod in luce mundi sit et inde videat (Arcana Coelestia 3167, 10134).
Quod apud hominem detur descensus e mundo spirituali in naturalem (Arcana Coelestia 3702, 4042).
Quod internus homo qui spiritualis, et externus homo qui naturalis, prorsus distincti sint (Arcana Coelestia 1999, 2018, 3691, 4459).
Quod distinctio sit qualis inter causam et effectum, et qualis inter prius et posterius, et quod non sit continuum (Arcana Coelestia 3691, 4145 (4154, 5145?) Arcana Coelestia 5146, 5711, 6275, 6284, 6299, 6326, 6465, 8603, 10076, 10099, 10181).
Proinde quod distinctio sit sicut inter caelum et mundum, aut inter spirituale et naturale (Arcana Coelestia 4292, 5132, [5032?], 8610 (5620, 5639).
Quod interiora et exteriora hominis non continua sint, sed secundum gradus distincta, et quilibet gradus terminatus (Arcana Coelestia 3691, 4154, 5114, 6326, 6465, 8603, 10099).
Qui non percipit distinctiones interiorum et exteriorum hominis secundum gradus, et qui non intelligit quales sunt gradus, quod non capere possit internum et externum hominis (Arcana Coelestia 5146, 6465, 10099, 10181).
Quod illa quae in superiori gradu sunt, perfectiora sint illis quae in inferiori (Arcana Coelestia 3405).
Quod tres gradus secundum tres caelos in homine sint (Arcana Coelestia 4154).
Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective; et quod sint communia (Arcana Coelestia 6451); et quoque inordinata respective (Arcana Coelestia 996, 3855).
Quod interiora sint perfectiora, quia propiora Divino (Arcana Coelestia 5146, 5147).
Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (Arcana Coelestia 5707).
Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (Arcana Coelestia 5920).
Quod inde sequatur quod homo in internis debeat esse (Arcana Coelestia 1175, 4464).
Quod interiora quae mentis sunt, apud hominem qui in amore et charitate est, actualiter eleventur a Domino, et quod alioqui spectarent deorsum (Arcana Coelestia 6952, 6954, 10330).
Quod influxus et illustratio e caelo apud hominem, sit actualis elevatio interiorum a Domino (Arcana Coelestia 7816, 10330).
Quod homo elevetur cum ad spiritualia (Arcana Coelestia 2922, [9922?],).
Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita in intelligentiam, veniat; et quod hoc sit abduci a sensualibus, sicut ab antiquis dictum est (Arcana Coelestia 6183, 6313).
Quod elevatio ab externo ad interiora sit sicut e nimbo in lucem (n.4958, [4598?],).
Quod influxus a Domino sit per internum hominem in externum (Arcana Coelestia 1940, 5119).
Quod interiora influere possint in exteriora, et non vicissim; ita quod sit influxus spiritualis et non physicus; nempe, e spirituali homine in naturalem, et non e naturali in spiritualem (Arcana Coelestia 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5477, 6322, 9110, [9109?], 9111, [9110?],).
Quod Dominus ab interno, ubi pacificum, regat externum, ubi tumultuosum (Arcana Coelestia 5396).
Quod internum videre possit omnia in externo, sed non vicissim (Arcana Coelestia 1914, 1953, 5427, 5428, 5477).
Cum homo vivit in mundo, quod ab interno cogitet in externo; ita quod spiritualis naturalem, ac ibi se sistat natu e cogitat, quod sit ab interno seu spirituali in externo seu naturali (Arcana Coelestia 9704, 9705, 9707).
Quod homo externus cogitet et velit secundum conjunctionem cum interno (Arcana Coelestia 9702, 9703).
Quod sit interior cogitatio et exterior; qualis una et altera (Arcana Coelestia 2515, 2552, 5127, 5141, 5168, 6007).
Quod non percipiatur ab homine, dum in mundo vivit, cogitatio et affectio quae in interno, sed quae in externo inde (Arcana Coelestia 10236, 10240).
At quod in altera vita auferantur externa, et homo tunc immittatur in sua interna (Arcana Coelestia 8870).
Quod tunc pateat qualia interna sunt (Arcana Coelestia 1806, 1807).
Quod internum producat externum (Arcana Coelestia 994, 995).
Et quod internum tunc induat se talibus per quae agere possit effectum in externo (Arcana Coelestia 6275, 6284, 6299): et per quae tunc vivere possit in externo (Arcana Coelestia 1175, 6275).
Quod Dominus conjungat internum seu spiritualem hominem externo seu naturali, cum regenerat illum (Arcana Coelestia 1577, 1594, 1904, 1999).
Quod externus seu naturalis homo tunc redigatur in ordinem per internum seu spiritualem, et quod subordinetur (Arcana Coelestia 9708).
Quod externum erit subordinatum et subjectum interno (Arcana Coelestia 5077, 5125, 5128, 5786, 5947, 10272).
Quod externum ita creatum sit ut serviat interno (Arcana Coelestia 5947).
Quod internum erit dominus, et externum minister, et in certo respectu servus (Arcana Coelestia 10471).
Quod externum in correspondentia esse debeat cum interno, ut sit conjunctio (Arcana Coelestia 5427, 5428, 5477).
Quale externum est cum correspondet interno, et quale cum non correspondet (Arcana Coelestia 3493, 5422, 5423, 5427, 5428, 5477, 5512, [5511?],). Quod in externo homine sint quae correspondent et concordant cum interno, et quod sint quae non correspondent et concordant (Arcana Coelestia 1563, 1568).
Quod externum suum quale habeat ab interno (Arcana Coelestia 9912, 9921, 9922).
Quanta pulchritudo externi hominis est cum is conjunctus est cum interno (Arcana Coelestia 1590).
Et quanta turpitudo cum non conjunctus (Arcana Coelestia 1598).
Quod amor in Dominum et charitas erga proximum conjungant externum hominem interno (Arcana Coelestia 1594).
Nisi internus homo conjunctus sit cum externo, quod nulla fructificatio (Arcana Coelestia 3987).
Quod interiora successive influant in exteriora, usque in extremum seu ultimum, et quod ibi simul existant et subsistant (Arcana Coelestia 634, 6239, 9216, [9215?], 9217, [9216?],).
Quod non modo successive influant, sed etiam forment in ultimo simultaneum; quo ordine (Arcana Coelestia 5897, 6451, 8603, 10099).
Quod omnia interiora contineantur in nexu a primo per ultimum (n.98).
Quod etiam inde in ultimis sit robur et potentia (Arcana Coelestia 9836).
Tum quod ideo ex ultimis responsa et revelata (Arcana Coelestia 9905, 10548).
Quod inde etiam ultimum prae interioribus sanctum (Arcana Coelestia 9824).
Quod inde in Verbo "primum et ultimum " significent omnia et singula, ita totum (Arcana Coelestia 10044, 10329, 10335).
Quod internus homo apertus sit ei qui in ordine Divino est, at clausus ei qui non in ordine Divino est (Arcana Coelestia 8513).
Quod non sit conjunctio caeli cum externo homine absque interno (Arcana Coelestia 9380).
Quod mala et mali falsa claudant internum hominem, ac faciant ut homo solum in externis sit (Arcana Coelestia 1587, 10492): imprimis mala ex amore sui (Arcana Coelestia 1594).
Quod interiora claudantur usque ad sensuale quod ultimum est, si Divinum negatur (Arcana Coelestia 6564).
Quod internum apud intelligentes et doctos mundi, qui ex scientiis se confirmant contra illa quae caeli et ecclesiae sunt, plus claudatur quam apud simplices tales (Arcana Coelestia 10492).
Quia internus homo in luce caeli est, et externus in luce mundi, quod ideo qui in externo sunt absque interno, hoc est, apud quos clausum est internum, non curent interna quae caeli et ecclesiae sunt (Arcana Coelestia 4464, 4946).
Quod in altera vita ne quidem sustineant interna (Arcana Coelestia 10694, 10701, 10707).
Quod nihil credant (Arcana Coelestia 10396, 10400, 10411, 10429).
Quod se et mundum super omnia ament (Arcana Coelestia 10407, 10412, 10422 (1042).
Quod interiora eorum, seu quae cogitationis et affectionis sunt, turpia, spurca, et profana sint, utcunque apparent in externis (Arcana Coelestia 1182, 7046, 9705, 9707).
Quod ideae cogitationis eorum materiales sint, et prorsus non spirituales (Arcana Coelestia 10582).
Porro, quales sunt apud quos internum, quod spectat caelum, clausum est (Arcana Coelestia 4459, 9709, 10284, 10286, 10429, 10472, 10492, 10602, 10682 (1068).
Quod quantum aperitur internum quod spirituale, tantum multiplicentur vera et bona; et quod quantum clauditur internum quod spirituale, tantum vera et bona evanescant (Arcana Coelestia 4099).
Quod ecclesia sit in interno spirituali homine, quia is in caelo est, et non in externo absque illo (Arcana Coelestia 10698).
Inde quod ecclesia externa apud hominem nihil sit absque interna (Arcana Coelestia 1795).
Quod cultus externus absque cultu interno sit nullus cultus (Arcana Coelestia 1094, 1175).
De illis qui in interno ecclesiae, cultus, et Verbi sunt, de illis qui in externo in quo internum, et de illis qui in externo absque interno (Arcana Coelestia 10682 (1068).
Quod externum sit durum absque interno (Arcana Coelestia 10682).
Quod mere naturalis homo sit in inferno, nisi fiat spiritualis per regenerationem (Arcana Coelestia 10156).
Quod omnes qui in externo sunt absque interno, seu internum spirituale est clausum, in inferno sint (Arcana Coelestia 9128, 10483, 10489).
Quod interiora hominis actualiter vertantur secundum amores (Arcana Coelestia 10702).
Quod in omnibus et singulis erit internum et externum ut subsistant (Arcana Coelestia 9473).
Quod "supernum" et "altum" in Verbo significet internum (Arcana Coelestia 1735, 2148, 4210, 4599).
Inde quod in Verbo "superius" sit interius, ac "inferius" sit exterius (Arcana Coelestia 3084).