From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #307

Study this Passage

  
/ 325  
  

307. De Domino in Caelo.

Quod Dominus appareat in caelo ut Sol et ut Luna; ut Sol illis qui in regno caelesti, ac ut Luna illis qui in regno spirituali (Arcana Coelestia 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643, [3641?], 4321, 5097, 7078, 7083, 7173, 7270, 8812, 10809).

Quod lux, quae procedit ex Domino ut Sole, sit Divinum Verum, ex quo omnis sapientia et intelligentia angelis (Arcana Coelestia 1053, 1521-1533, 2776, 3138, 3195, 3222, 3223, 3225, 3399, [3339?], 3341, 3636, 3643, 3993, 4180, 4302, 4415, 5400, 9399, 9407, 9548, 9571, 9684).

Et quod calor, qui procedit ex Domino ut Sole, sit Divinum Bonum ex quo amor angelis (Arcana Coelestia 3338, 3636, 3643, 5215).

Quod ipsum Divinum Domini sit longe supra Divinum Ipsius in caelo (Arcana Coelestia 7270, 8760).

Quod Divinum Verum non 1 sit in Domino, sed quod procedat ex Domino; sicut lux non est in sole, sed ex sole (Arcana Coelestia 3969).

Quod in Domino sit Esse, et a Domino Existere (Arcana Coelestia 3938).

Quod Dominus sit centrum commune, ad quod omnes angeli in e vertunt (Arcana Coelestia 3633, 9828, 10130, 10189).

Quod tamen angeli se non vertant ad Dominum, sed quod Dominus illos vertat ad Se (Arcana Coelestia 10189): quia non est praesentia angelorum apud Dominum, sed Domini apud angelos (Arcana Coelestia 9415).

Quod praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem boni amoris et charitatis ab Ipso (Arcana Coelestia 904, 4198, 4206, 4211, 4320, 6280, 6832, 7042, 8819, 9680, 9682, 9683, 10106, 10811, [1081?],).

Quod Dominus praesens sit apud omnes in caelo, et quoque in inferno (Arcana Coelestia 2766 (2776, 3642, 3644?)).

Quod Dominus ex Divino Amore velit adducere omnes homines ad Se in caelum (Arcana Coelestia 6645).

Quod Dominus sit in continuo conatu conjunctionis cum homine, sed quod influxus et conjunctio impediatur per proprios hominis amores (Arcana Coelestia 2041, 2053, 2411, 5696).

Quod Divinum Humanum Domini influat in caelum et faciat caelum, quodque nulla conjunctio cum ipso Divino sit in caelo, sed cum Divino Humano (Arcana Coelestia 3038, 4211, 4724, 5633, [5663?],).

Et quod Divinum illud influat e caelo et per caelum apud homines (Arcana Coelestia 1925).

Quod Dominus sit omne caeli, et quod sit vita caeli (Arcana Coelestia 7211, 9128).

Quod Dominus in suo habitet apud angelos (Arcana Coelestia 9338, 10125, 10151, 10157).

Inde, quod qui in caelo sunt in Domino sint (Arcana Coelestia 3637, 3638). Quod caelum correspondeat Divino Humano Domini, et quod homo quoad omnia et singula caelo, et quod inde caelum in communi sit sicut unus Homo, qui ideo Maximus Homo vocatur (Arcana Coelestia 2948, [2988?], 2996, 3624-3649, 3636-3643, 3741-3745, 4625).

Quod Dominus sit solus Homo, et quod illi modo homines sint qui recipiunt Divinum ab Ipso (Arcana Coelestia 1894).

Quod quantum recipiunt, tantum imagines Domini sint (Arcana Coelestia 8547).

Quod angeli sint formae amoris et charitatis in humana forma, et quod hoc a Domino (Arcana Coelestia 3804, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 9879, 10177).

Footnotes:

1. sit pro "fit"

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9128

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9128. ‘Si exortus fuerit sol super eo’: quod significet si viderit illud clare ab interiore, nempe furtum quod fit, constat ex significatione ‘exoriri sol’ quod sit videri in luce, ita clare, hic quod auferatur bonum et verum, quod per ‘furtum’ significatur, n. 9125; quod ‘si exortus fuerit sol’ id significet, est quia per ‘furem deprehensum in perfossione’, de quo in versu priore, significatur ablatio boni et veri in occulto, ita cum non videtur, n. 9125; quod dicatur 1 videri ab interiore, est quia tale ab homine interno videtur.

[2] 2 Quia interest, dicetur quomodo se habet cum visu ab interiore: homo videt apud se num bonum aut malum sit, proinde num verum aut falsum quod cogitat et vult, ac inde quod loquitur et facit; hoc fieri nequaquam potest nisi homo videat ab interiore; videri ab interiore est a visu interni hominis in externo; se habet hoc sicut cum visu oculi; oculus non videre potest quae in se sunt sed quae extra se; inde nunc est quod homo videat bonum et malum quae in se sunt; sed usque unus homo hoc videt melius quam alter, et aliqui hoc prorsus non vident; qui id 3 vident sunt qui vitam fidei et charitatis acceperunt a Domino, nam haec vita est vita interna seu vita interni hominis; illi quia ex fide in vero sunt et ex charitate in bono, videre possunt mala et falsa quae apud se sunt, nam ex bono videri potest malum, et ex vero falsum, non autem vicissim; causa est quia bonum et verum est in caelo et 4 in ejus luce, at malum et falsum est in inferno et in ejus tenebris; inde patet quod qui in malo et inde in falso sunt non 5 possint videre bonum et verum, et ne quidem malum et falsum quae apud se sunt, consequenter nec hi possunt videre ab interiore.

[3] Sed sciendum quod videre ab interiore sit videre a Domino; nam cum visu se habet, sicut cum omni re existente, quod nihil existat a se sed a priore seu superiore se, ita tandem a primo ac supremo 6 ; primus et supremus est Dominus; qui hoc capit etiam capere potest quod omne vitae apud hominem sit a Domino; et quia charitas et fides facit ipsissimam vitam hominis, quod omne charitatis et omne fidei sit a Domino; qui pollet dote cogitandi et percipiendi prae aliis, is quoque exinde capere potest quod Dominus videat omnia et singula, usque ad singularissima quae apud hominem. At malum et falsum non a superiore se existunt sed ab inferiore, consequenter non existunt a Domino sed a mundo, Dominus enim est supra et mundus est infra; quapropter internus homo apud illos qui in malo et inde falso sunt clausus est supra et apertus infra; inde est quod illi videant omnia ‘inverse’, mundum ut omne et caelum ut nihil; apparent etiam ideo coram angelis inversi, pedibus sursum et capite deorsum; tales sunt omnes in inferno.

Footnotes:

1. The Manuscript deletes dicatur and inserts sit.

2. The Manuscript inserts sed.

3. hoc

4. The Manuscript inserts ibi est.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. seu, quod idem, quod nihil existat a se, sed a superiori se, ita tandem a supremo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.