From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #307

Study this Passage

  
/ 325  
  

307. De Domino in Caelo.

Quod Dominus appareat in caelo ut Sol et ut Luna; ut Sol illis qui in regno caelesti, ac ut Luna illis qui in regno spirituali (Arcana Coelestia 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643, [3641?], 4321, 5097, 7078, 7083, 7173, 7270, 8812, 10809).

Quod lux, quae procedit ex Domino ut Sole, sit Divinum Verum, ex quo omnis sapientia et intelligentia angelis (Arcana Coelestia 1053, 1521-1533, 2776, 3138, 3195, 3222, 3223, 3225, 3399, [3339?], 3341, 3636, 3643, 3993, 4180, 4302, 4415, 5400, 9399, 9407, 9548, 9571, 9684).

Et quod calor, qui procedit ex Domino ut Sole, sit Divinum Bonum ex quo amor angelis (Arcana Coelestia 3338, 3636, 3643, 5215).

Quod ipsum Divinum Domini sit longe supra Divinum Ipsius in caelo (Arcana Coelestia 7270, 8760).

Quod Divinum Verum non 1 sit in Domino, sed quod procedat ex Domino; sicut lux non est in sole, sed ex sole (Arcana Coelestia 3969).

Quod in Domino sit Esse, et a Domino Existere (Arcana Coelestia 3938).

Quod Dominus sit centrum commune, ad quod omnes angeli in e vertunt (Arcana Coelestia 3633, 9828, 10130, 10189).

Quod tamen angeli se non vertant ad Dominum, sed quod Dominus illos vertat ad Se (Arcana Coelestia 10189): quia non est praesentia angelorum apud Dominum, sed Domini apud angelos (Arcana Coelestia 9415).

Quod praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem boni amoris et charitatis ab Ipso (Arcana Coelestia 904, 4198, 4206, 4211, 4320, 6280, 6832, 7042, 8819, 9680, 9682, 9683, 10106, 10811, [1081?],).

Quod Dominus praesens sit apud omnes in caelo, et quoque in inferno (Arcana Coelestia 2766 (2776, 3642, 3644?)).

Quod Dominus ex Divino Amore velit adducere omnes homines ad Se in caelum (Arcana Coelestia 6645).

Quod Dominus sit in continuo conatu conjunctionis cum homine, sed quod influxus et conjunctio impediatur per proprios hominis amores (Arcana Coelestia 2041, 2053, 2411, 5696).

Quod Divinum Humanum Domini influat in caelum et faciat caelum, quodque nulla conjunctio cum ipso Divino sit in caelo, sed cum Divino Humano (Arcana Coelestia 3038, 4211, 4724, 5633, [5663?],).

Et quod Divinum illud influat e caelo et per caelum apud homines (Arcana Coelestia 1925).

Quod Dominus sit omne caeli, et quod sit vita caeli (Arcana Coelestia 7211, 9128).

Quod Dominus in suo habitet apud angelos (Arcana Coelestia 9338, 10125, 10151, 10157).

Inde, quod qui in caelo sunt in Domino sint (Arcana Coelestia 3637, 3638). Quod caelum correspondeat Divino Humano Domini, et quod homo quoad omnia et singula caelo, et quod inde caelum in communi sit sicut unus Homo, qui ideo Maximus Homo vocatur (Arcana Coelestia 2948, [2988?], 2996, 3624-3649, 3636-3643, 3741-3745, 4625).

Quod Dominus sit solus Homo, et quod illi modo homines sint qui recipiunt Divinum ab Ipso (Arcana Coelestia 1894).

Quod quantum recipiunt, tantum imagines Domini sint (Arcana Coelestia 8547).

Quod angeli sint formae amoris et charitatis in humana forma, et quod hoc a Domino (Arcana Coelestia 3804, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 9879, 10177).

Footnotes:

1. sit pro "fit"

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5663

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5663. ‘Deus vester et Deus patris vestri’: quod significet Divinum Humanum Domini, constare potest ex eo quod ubi in Verbo Deus aut Jehovah nominatur, intelligatur Dominus et non alius, n. 1343, 1736, 2921, 3035; et cum dicitur ‘Deus vester et Deus patris vestri’, hoc est, Deus Israelis et Jacobi et filiorum ejus, intelligitur Divinum Humanum Domini, et quidem quoad Divinum Naturale, n. 3305, 4286, 4570, nam ‘Israel’ repraesentabat Dominum quoad Naturale interius, et ‘Jacob’ quoad exterius, et ‘filii’ quoad vera in illo Naturali.

[2] Quod per Deum et Jehovam in Verbo intellectus sit Dominus, Ecclesia Judaica non noverat nec Ecclesia Christiana hodie 1 novit; quod Ecclesia Christiana hoc non noverit, est quia Divinum in tres personas distinxit; at 2 Antiqua Ecclesia quae fuit post diluvium, et imprimis Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, non alium per Jehovam et Deum intellexerunt quam Dominum, et quidem Ipsum quoad Divinum Humanum; noverunt etiam de Ipso Divino quod in Domino, et quod Ipse vocat Patrem Suum, at de Ipso illo Divino quod in Domino, non cogitare potuerunt, sed de Divino Humano, consequenter non alii Divino conjungi; conjunctio enim fit per cogitationem quae intellectus, et per 3 affectionem quae voluntatis, ita per fidem et per amorem; cum enim cogitatur de Ipso Divino, cadit cogitatio sicut in universum interminatum et sic dissipatur, unde nulla conjunctio; aliter cum cogitatur de Ipso Divino ut Divinum Humanum ; et noverunt quod nisi cum Divino conjungerentur, non salvari possent;

[3] idcirco fuit Divinum Humanum quod Antiquae Ecclesiae adoraverunt, Jehovah etiam in Divino Humano se manifestavit apud illos; et Divinum Humanum fuit Ipsum Divinum in caelo, caelum enim constituit unum hominem qui Maximus Homo vocatur, de quo ad finem capitum hactenus 4 est actum; Divinum hoc in caelo, non aliud est quam Ipsum Divinum, sed in caelo ut Divinus Homo; hic Homo est quem Dominus suscepit, et in Se Divinum fecit, et univit Ipsi Divino sicut ab aeterno unitus fuerat, nam ab aeterno fuit unum; et hoc quia genus humanum aliter non salvari potuisset; non enim amplius sufficere potuit ut Ipsum Divinum per caelum, ita per Divinum Humanum 5 ibi, influere posset in mentes humanas, quapropter Ipsum Divinum voluit Divinum Humanum actualiter per susceptum Humanum in mundo, sibi unire; hoc et illud est Dominus.

Footnotes:

1. at Ecclesia Christiana non ideo id novit

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript deletes amorem and inserts affectionem.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.