From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #307

Study this Passage

  
/ 325  
  

307. De Domino in Caelo.

Quod Dominus appareat in caelo ut Sol et ut Luna; ut Sol illis qui in regno caelesti, ac ut Luna illis qui in regno spirituali (Arcana Coelestia 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643, [3641?], 4321, 5097, 7078, 7083, 7173, 7270, 8812, 10809).

Quod lux, quae procedit ex Domino ut Sole, sit Divinum Verum, ex quo omnis sapientia et intelligentia angelis (Arcana Coelestia 1053, 1521-1533, 2776, 3138, 3195, 3222, 3223, 3225, 3399, [3339?], 3341, 3636, 3643, 3993, 4180, 4302, 4415, 5400, 9399, 9407, 9548, 9571, 9684).

Et quod calor, qui procedit ex Domino ut Sole, sit Divinum Bonum ex quo amor angelis (Arcana Coelestia 3338, 3636, 3643, 5215).

Quod ipsum Divinum Domini sit longe supra Divinum Ipsius in caelo (Arcana Coelestia 7270, 8760).

Quod Divinum Verum non 1 sit in Domino, sed quod procedat ex Domino; sicut lux non est in sole, sed ex sole (Arcana Coelestia 3969).

Quod in Domino sit Esse, et a Domino Existere (Arcana Coelestia 3938).

Quod Dominus sit centrum commune, ad quod omnes angeli in e vertunt (Arcana Coelestia 3633, 9828, 10130, 10189).

Quod tamen angeli se non vertant ad Dominum, sed quod Dominus illos vertat ad Se (Arcana Coelestia 10189): quia non est praesentia angelorum apud Dominum, sed Domini apud angelos (Arcana Coelestia 9415).

Quod praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem boni amoris et charitatis ab Ipso (Arcana Coelestia 904, 4198, 4206, 4211, 4320, 6280, 6832, 7042, 8819, 9680, 9682, 9683, 10106, 10811, [1081?],).

Quod Dominus praesens sit apud omnes in caelo, et quoque in inferno (Arcana Coelestia 2766 (2776, 3642, 3644?)).

Quod Dominus ex Divino Amore velit adducere omnes homines ad Se in caelum (Arcana Coelestia 6645).

Quod Dominus sit in continuo conatu conjunctionis cum homine, sed quod influxus et conjunctio impediatur per proprios hominis amores (Arcana Coelestia 2041, 2053, 2411, 5696).

Quod Divinum Humanum Domini influat in caelum et faciat caelum, quodque nulla conjunctio cum ipso Divino sit in caelo, sed cum Divino Humano (Arcana Coelestia 3038, 4211, 4724, 5633, [5663?],).

Et quod Divinum illud influat e caelo et per caelum apud homines (Arcana Coelestia 1925).

Quod Dominus sit omne caeli, et quod sit vita caeli (Arcana Coelestia 7211, 9128).

Quod Dominus in suo habitet apud angelos (Arcana Coelestia 9338, 10125, 10151, 10157).

Inde, quod qui in caelo sunt in Domino sint (Arcana Coelestia 3637, 3638). Quod caelum correspondeat Divino Humano Domini, et quod homo quoad omnia et singula caelo, et quod inde caelum in communi sit sicut unus Homo, qui ideo Maximus Homo vocatur (Arcana Coelestia 2948, [2988?], 2996, 3624-3649, 3636-3643, 3741-3745, 4625).

Quod Dominus sit solus Homo, et quod illi modo homines sint qui recipiunt Divinum ab Ipso (Arcana Coelestia 1894).

Quod quantum recipiunt, tantum imagines Domini sint (Arcana Coelestia 8547).

Quod angeli sint formae amoris et charitatis in humana forma, et quod hoc a Domino (Arcana Coelestia 3804, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 9879, 10177).

Footnotes:

1. sit pro "fit"

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4797

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4797. Mutationes status affectionum in facie angelorum etiam ad vivum apparent; eum in sua societate sunt, tunc in sua facie sunt, at eum in aliam societatem veniunt, tunc secundum affectiones boni et veri illius societatis mutantur facies illorum, at usque genuina facies est sicut planum, quae 1 mutationibus illis cognoscitur; variationes vidi successivas secundum affectiones societatum eum quibus communicabant; nam unusquisque angelus est provincia quadam Maximi Hominis, et sic communiter et late communicat cum omnibus qui 2 in eadem provincia, tametsi is in parte istius provinciae est cui is proprie correspondet. Vidi quod facies suas variarent per mutationes ab uno limite affectionis ad alterum, sed observatum quod usque eadem fac in genere retineretur, sic ut eluceret semper affectio dominans cum ejus variationibus; ita ostensae sunt facies totius affectionis in sua extensione 3 . Et quod mirabilius, etiam ostensae sunt mutationes affectionum ab infantia usque ad adultam aetatem per variationes faciei; et dabatur cognoscere in hac aetate quantum infantiae retinuerat, et quod haec esset ipsum ejus humanum; apud infantem enim est innocentia in externa forma, et innocentia est ipsum humanum, in illam enim ut in planum influit amor et charitas a Domino; cum regeneratur homo et fit sapiens, tunc innocentia infantiae quae fuit externa, fit interna 4 ; inde est quod genuina sapientia non in alia aede quam in innocentia habitet, n. 2305, 2306, 3183, 3994; tum quod nemo nisi qui aliquid innocentiae habet 5 , intrare possit in caelum, secundum Domini verba, Nisi fiatis sicut infantes, non ingrediemini in regnum caelorum Matth. 18:3; Marcus 10:15.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts etiam.

2. quae probably referring to societates

3. extenso

4. in externa forma, fit in interna

5. habeat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.