From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #301

Study this Passage

  
/ 325  
  

301. Quod Dominus ex Humano subjugaverit Inferna cum fuit in Mundo.

Quod Dominus subjugaverit omnia inferna, cum fuit in mundo, et quod redegerit tunc omnia in ordinem in caelis et infernis (Arcana Coelestia 4075, 4286, [4287?], 993).

Quod Dominus liberaverit tunc mundum spiritualem ab antediluvianis (Arcana Coelestia 1266).

Quales illi fuerunt (Arcana Coelestia 310, 311, 560, 562, 563, 570, 581, 607, 660, 805, 808, 1034, 1122, 1265-1272).

Quod Dominus per subjugationem infernorum, et simul glorificationem Humani sui, salvaverit homines (Arcana Coelestia 4180, 10019, 10152, 10655, 10659, 10828).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #660

Study this Passage

  
/ 10837  
  

660. Quod per ‘diluvium’ significetur inundatio mali et falsi, constat ex illis quae prius dicta sunt de posteritate Ecclesiae Antiquissimae, quod foedis cupiditatibus possessi fuerint et quod iis immerserint doctrinalia fidei; inde illis persuasiones falsi, quae exstinguebant omne verum et bonum et simul intercludebant viam pro reliquiis ne operari possent; inde non potuit aliter quam quod semet perderent; cum interclusa est via pro reliquiis, tunc homo non amplius est homo, quia non amplius tutari potest ab angelis, sed totus quantus possidetur a malis spiritibus, qui non aliud student et cupiunt quam ut hominem exstinguant; inde mors antediluvianorum, quae describitur per ‘diluvium’, seu inundationem totalem: influxus phantasiarum et cupiditatum a malis spiritibus etiam non est dissimilis cuidam diluvio; quare etiam in Verbo passim vocatur diluvium seu inundatio, quod, ex Divina Domini misericordia, videbitur in praemittendis 1 ad caput sequens.

Footnotes:

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.