From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #277

Study this Passage

  
/ 325  
  

277. De Influxu.

De influxu caeli in mundum, et de influxu animae in omnia corporis (ab experientia, Arcana Coelestia 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626).

Quod nihil existat a se, sed a priori se, ita omnia a Primo (Arcana Coelestia 4523, 4524, 6040, 6056).

Quod omnia sicut exstiterunt etiam subsistant, quia subsistentia est perpetua existentia (Arcana Coelestia 2886, 2888, 3627, 3628, 3648, 4523, 4524, 6040, 6056).

Quod secundum illum ordinem fiat influxus (Arcana Coelestia 7270).

Inde patet quod a Primo Esse omnia perpetuo subsistant, quia ab Illo exstiterunt (Arcana Coelestia 4523, 4524, 6040, 6056).

Quod omne vitae a Primo influat, quia inde est, ita a Domino (Arcana Coelestia 3001, 3318, 3337, 3338, 3344, 3484, 3619 (3628, 3629?) 3741-3743, 4318-4320, 4417, 4524, 4882, 5847, 5986, 6325, 6468-6470, 6479, 9276, 10196).

Quod omne existere sit ab esse, et quod nihil possit existere, nisi in eo sit suum esse (Arcana Coelestia 4523, 4524, 6040, 6056).

Quod omnia influant quae homo cogitat et quae vult (ab experientia, Arcana Coelestia 904, 2886-2888, 4151, 4319, 4320, 5846, 5848, 6189, 6191, 6194, 6197-6199, 6213, 7147, 10219).

Quod homo possit intueri res, cogitare et analytice concludere, sit ex influxu (Arcana Coelestia 1288, [2888?], 4319, 4320).

Quod homo non vivere possit uno momento, si ei auferatur influxus e mundo spirituali; et quod usque homo sit in libero (ab experientia, Arcana Coelestia 2887, 5849, 5854, 6321).

Quod vita, quae influit a Domino, varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (Arcana Coelestia 2069, 5986, 6472, 7343).

Quod apud malos bonum quod influit a Domino, vertatur in malum, ac verum in falsum (ad experientia, Arcana Coelestia 3643, 4632).

Quod tantum recipiatur bonum et verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et falsum (Arcana Coelestia 2411, 3142, 3147, 5828).

Quod omne bonum influat a Domino, et omne malum ab inferno (Arcana Coelestia 904, 4151).

Quod homo credat hodie omnia in se esse et ex se esse, cum tamen influunt, et hoc sciat ex doctrinali ecclesiae quod omne bonum sit ex caelo, et omne malum ex inferno (Arcana Coelestia 4249, 6193, 6206).

At si crederet sicut res se habet, quod malum sibi non appropriaret; rejiceret enim id a se ad infernum, nec bonum faceret suum, et sic non inde aliquod meritum (Arcana Coelestia 6206, 6324, 6325).

Quam felix homini status tunc, ab interiori enim videret et bonum et malum, a Domino (Arcana Coelestia 6325).

Qui negant caelum, aut nihil de eo sciunt, quod nesciant quod aliquis influxus inde sit (Arcana Coelestia 4322, 5649, 6193, 6479).

Quid influxus (illustratum per comdarationes, Arcana Coelestia 6128, 6180, [6190?], 940).

Quod influxus spiritualis sit et non physicus, ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem, et non e naturali in spiritualem (Arcana Coelestia 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5478, [5477?], 6322, 9110, [9109?], 9111, [9110?],).

Quod influxus sit per internum hominem in externum, et non vicissim (Arcana Coelestia 1702, 1707, 1940, 1954, 5119, 5259, 5779, 6322, 9380).

Quia internus homo est in mundo spirituali, et externus in naturali (Arcana Coelestia 978, 1015, 3628, 4459, 4523, 4524, 6057, 6309, 9701-9709, 10156, 10472).

Quod apparent sicut influxus sit ab externis in interna, quod sit fallacia (Arcana Coelestia 3721).

Quod apud hominem influxus sit in ejus rationalia, et per haec in scientifica, et non vicissim (Arcana Coelestia 1495, 1707, 1940).

Ordo influxus qualis (Arcana Coelestia 775, 880, 1096, 1495, 7270).

Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem seu caelum (Arcana Coelestia 6063, 6307, 6472, 9682, 9683).

Quod influxus Domini immediatus sit in omnium singularissima 6474-6478, 8717, 8728).

De mediato influxu Domini per caelum (Arcana Coelestia 4067, 6982, 6985, 6996).

Quod fiat per spiritus et per angelos, qui adjunguntur homini (Arcana Coelestia 697, 5846-5866).

Quod Dominus per angelos influat in fines, ex quibus et propter quos homo ita cogitat, vult et agit (Arcana Coelestia 1317, 1645, 5844, [5846?], 585): et quod in illa quae sunt conscientiae apud hominem (Arcana Coelestia 6207, 6213).

Per spiritus autem in cogitationes et inde in res memoriae (Arcana Coelestia 4186, 5864, [5854?], 5858, 6192, 6193, 6198, 6199, 6319).

Quod hoc ab homine difficulter credi possit (Arcana Coelestia 6214).

Quod Dominus influat in prima et simul in ultima, seu in intima et simul in extrema, quomodo (Arcana Coelestia 5147, 5150, 6473, 7004, 7007, 7270).

Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, non autem vicissim (Arcana Coelestia 5482, 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).

Quod bonum det facultatem recipiendi influxum a Domino, non autem verum absque bono (Arcana Coelestia 8321).

Quod nihil noceat quid intrat in cogitationem, sed 1 quid in voluntatem, quoniam hoc appropriatur homini (Arcana Coelestia 6308).

Quod Divinum in supremis sit tacitum et pacificum, sed prout descendit versus inferiora apud hominem, quod fiat impacificum et tumultuosum, propter inordinata ibi (Arcana Coelestia 8823).

Influxus Domini apud prophetas, qualis (Arcana Coelestia 6212).

Quod influxus communis sit (de quo, Arcana Coelestia 5850).

Quod ille sit continuus conatus agendi secundum ordinem (Arcana Coelestia 6211).

Quod ille influxus sit in vitas animalium (Arcana Coelestia 5850).

Quoque in subjecta regni vegetabilis (Arcana Coelestia 3648).

Quod etiam secundum influxum communem cadat cogitatio in loquelam, et voluntas in gestus, apud hominem (Arcana Coelestia 5862, 5990, 6192, 6211).

Footnotes:

1. quid pro "quod"

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6319

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6319. Quod influxum angelorum apud hominem attinet, non est qualis homo cogitat, sed est secundum correspondentias; angeli enim spiritualiter cogitant, at homo hoc naturaliter percipit; ita cadunt spiritualia in sua correspondentia, consequenter in sua repraesentativa apud hominem; sicut pro exemplo, cum loquitur homo de pane, de semente, de messe, de pingui, et similibus, tunc angelorum cogitatio est de bonis amoris et charitatis, et sic porro. Somniavi quondam somnium vulgare; cum evigilatus, narravi omnia a principio ad finem; dicebant angeli quod prorsus coinciderent cum illis quae ii inter se locuti sunt; non quod essent eadem quae somniavi, sed correspondentia et repraesentativa, ita singula; locutus cum illis dein de influxu.

[2] Coram spiritibus autem qui apud hominem, non apparent objecta qualia homo oculis videt, nec capiuntur verba qualia homo aure audit, sed sicut cogitat homo; quod cogitatio se prorsus aliter habeat quam loquela, constat ex eo quod homo momento plura cogitet quam per semihorium eloqui possit, quia cogitat abstracte a vocibus linguae. Inde aliquatenus sciri potest quale est commercium animae cum corpore, quod nempe sit qualis est influxus mundi spiritualis in mundum naturalem; anima enim seu spiritus hominis est in mundo spirituali, et corpus in mundo naturali; ita secundum correspondentias.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.