From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #277

Study this Passage

  
/ 325  
  

277. De Influxu.

De influxu caeli in mundum, et de influxu animae in omnia corporis (ab experientia, Arcana Coelestia 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626).

Quod nihil existat a se, sed a priori se, ita omnia a Primo (Arcana Coelestia 4523, 4524, 6040, 6056).

Quod omnia sicut exstiterunt etiam subsistant, quia subsistentia est perpetua existentia (Arcana Coelestia 2886, 2888, 3627, 3628, 3648, 4523, 4524, 6040, 6056).

Quod secundum illum ordinem fiat influxus (Arcana Coelestia 7270).

Inde patet quod a Primo Esse omnia perpetuo subsistant, quia ab Illo exstiterunt (Arcana Coelestia 4523, 4524, 6040, 6056).

Quod omne vitae a Primo influat, quia inde est, ita a Domino (Arcana Coelestia 3001, 3318, 3337, 3338, 3344, 3484, 3619 (3628, 3629?) 3741-3743, 4318-4320, 4417, 4524, 4882, 5847, 5986, 6325, 6468-6470, 6479, 9276, 10196).

Quod omne existere sit ab esse, et quod nihil possit existere, nisi in eo sit suum esse (Arcana Coelestia 4523, 4524, 6040, 6056).

Quod omnia influant quae homo cogitat et quae vult (ab experientia, Arcana Coelestia 904, 2886-2888, 4151, 4319, 4320, 5846, 5848, 6189, 6191, 6194, 6197-6199, 6213, 7147, 10219).

Quod homo possit intueri res, cogitare et analytice concludere, sit ex influxu (Arcana Coelestia 1288, [2888?], 4319, 4320).

Quod homo non vivere possit uno momento, si ei auferatur influxus e mundo spirituali; et quod usque homo sit in libero (ab experientia, Arcana Coelestia 2887, 5849, 5854, 6321).

Quod vita, quae influit a Domino, varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (Arcana Coelestia 2069, 5986, 6472, 7343).

Quod apud malos bonum quod influit a Domino, vertatur in malum, ac verum in falsum (ad experientia, Arcana Coelestia 3643, 4632).

Quod tantum recipiatur bonum et verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et falsum (Arcana Coelestia 2411, 3142, 3147, 5828).

Quod omne bonum influat a Domino, et omne malum ab inferno (Arcana Coelestia 904, 4151).

Quod homo credat hodie omnia in se esse et ex se esse, cum tamen influunt, et hoc sciat ex doctrinali ecclesiae quod omne bonum sit ex caelo, et omne malum ex inferno (Arcana Coelestia 4249, 6193, 6206).

At si crederet sicut res se habet, quod malum sibi non appropriaret; rejiceret enim id a se ad infernum, nec bonum faceret suum, et sic non inde aliquod meritum (Arcana Coelestia 6206, 6324, 6325).

Quam felix homini status tunc, ab interiori enim videret et bonum et malum, a Domino (Arcana Coelestia 6325).

Qui negant caelum, aut nihil de eo sciunt, quod nesciant quod aliquis influxus inde sit (Arcana Coelestia 4322, 5649, 6193, 6479).

Quid influxus (illustratum per comdarationes, Arcana Coelestia 6128, 6180, [6190?], 940).

Quod influxus spiritualis sit et non physicus, ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem, et non e naturali in spiritualem (Arcana Coelestia 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5478, [5477?], 6322, 9110, [9109?], 9111, [9110?],).

Quod influxus sit per internum hominem in externum, et non vicissim (Arcana Coelestia 1702, 1707, 1940, 1954, 5119, 5259, 5779, 6322, 9380).

Quia internus homo est in mundo spirituali, et externus in naturali (Arcana Coelestia 978, 1015, 3628, 4459, 4523, 4524, 6057, 6309, 9701-9709, 10156, 10472).

Quod apparent sicut influxus sit ab externis in interna, quod sit fallacia (Arcana Coelestia 3721).

Quod apud hominem influxus sit in ejus rationalia, et per haec in scientifica, et non vicissim (Arcana Coelestia 1495, 1707, 1940).

Ordo influxus qualis (Arcana Coelestia 775, 880, 1096, 1495, 7270).

Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem seu caelum (Arcana Coelestia 6063, 6307, 6472, 9682, 9683).

Quod influxus Domini immediatus sit in omnium singularissima 6474-6478, 8717, 8728).

De mediato influxu Domini per caelum (Arcana Coelestia 4067, 6982, 6985, 6996).

Quod fiat per spiritus et per angelos, qui adjunguntur homini (Arcana Coelestia 697, 5846-5866).

Quod Dominus per angelos influat in fines, ex quibus et propter quos homo ita cogitat, vult et agit (Arcana Coelestia 1317, 1645, 5844, [5846?], 585): et quod in illa quae sunt conscientiae apud hominem (Arcana Coelestia 6207, 6213).

Per spiritus autem in cogitationes et inde in res memoriae (Arcana Coelestia 4186, 5864, [5854?], 5858, 6192, 6193, 6198, 6199, 6319).

Quod hoc ab homine difficulter credi possit (Arcana Coelestia 6214).

Quod Dominus influat in prima et simul in ultima, seu in intima et simul in extrema, quomodo (Arcana Coelestia 5147, 5150, 6473, 7004, 7007, 7270).

Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, non autem vicissim (Arcana Coelestia 5482, 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).

Quod bonum det facultatem recipiendi influxum a Domino, non autem verum absque bono (Arcana Coelestia 8321).

Quod nihil noceat quid intrat in cogitationem, sed 1 quid in voluntatem, quoniam hoc appropriatur homini (Arcana Coelestia 6308).

Quod Divinum in supremis sit tacitum et pacificum, sed prout descendit versus inferiora apud hominem, quod fiat impacificum et tumultuosum, propter inordinata ibi (Arcana Coelestia 8823).

Influxus Domini apud prophetas, qualis (Arcana Coelestia 6212).

Quod influxus communis sit (de quo, Arcana Coelestia 5850).

Quod ille sit continuus conatus agendi secundum ordinem (Arcana Coelestia 6211).

Quod ille influxus sit in vitas animalium (Arcana Coelestia 5850).

Quoque in subjecta regni vegetabilis (Arcana Coelestia 3648).

Quod etiam secundum influxum communem cadat cogitatio in loquelam, et voluntas in gestus, apud hominem (Arcana Coelestia 5862, 5990, 6192, 6211).

Footnotes:

1. quid pro "quod"

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5986

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5986. Dignum memoratu est quod pluries factum, et inde ostensum, quod nullus neque in caelo neque in inferno, cogitet, loquatur, velit et agat ex se sed ex aliis, et sic tandem omnes et singuli ex communi influxu vitae quae a Domino: quando audivi dicentes quod subjectum nihil cogitaret et loqueretur ex se, et quod usque subjectum putaret quod solummodo ex se, pluries tunc datum est loqui cum illis qui in subjectum influebant; qui cum confirmarent, quod illi ex se cogitarent et loquerentur, non autem subjectum 1 , 2 et quia putabant quod illi ex se cogitarent et loquerentur, datum etiam 3 est illis dicere quod hoc fallacia sit, et quod illi aeque ac subjectum cogitarent et loquerentur ex aliis; ad rem hanc confirmandam loqui etiam datum est cum illis qui in 4 hoc influebant; et cum 5 illi quoque simile fassi sunt, etiam 6 cum illis iterum qui in hos, et sic porro in serie per continuum; inde patuit quod unusquisque cogitaret et loqueretur ex aliis; ex 7 hac experientia maxime indignati sunt spiritus, nam quisque eorum vult ut cogitet et loquatur ex se; sed quia inde instructi sunt quomodo se res habet, 8 dicebatur ad illos quod omne cogitationis ut et voluntatis influat, quia vita est unica, ex qua 9 illae vitae facultates, et quod 10 influat illa a Domino per mirabilem formam, quae forma caelestis est, non solum communiter in omnes sed etiam particulariter in singulos; et quod varietur ubivis secundum formam cujusvis subjecti, qualiter haec cum forma caelesti concordat, vel 11 discordat 12 . Ex his quoque constare potest quomodo se habet cum homine, de quo in sequentibus ubi de influxu.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts quia hoc ex illis.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. hunc

5. hi

6. The Manuscript inserts loqui datum.

7. eo

8. dicere ad illos datum est

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. influant illae

11. The Manuscript inserts ab illa.

12. In the margins, marked by the Manuscript for insertion here but not used: consequenter quod omnes sint subjecta, ac ultimo quod sint subjecta Domini, Qui regit nonmodosingula sed etiam singularia cujusvis vitae, at hoc secundum receptionem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.