From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #277

Study this Passage

  
/ 325  
  

277. De Influxu.

De influxu caeli in mundum, et de influxu animae in omnia corporis (ab experientia, Arcana Coelestia 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626).

Quod nihil existat a se, sed a priori se, ita omnia a Primo (Arcana Coelestia 4523, 4524, 6040, 6056).

Quod omnia sicut exstiterunt etiam subsistant, quia subsistentia est perpetua existentia (Arcana Coelestia 2886, 2888, 3627, 3628, 3648, 4523, 4524, 6040, 6056).

Quod secundum illum ordinem fiat influxus (Arcana Coelestia 7270).

Inde patet quod a Primo Esse omnia perpetuo subsistant, quia ab Illo exstiterunt (Arcana Coelestia 4523, 4524, 6040, 6056).

Quod omne vitae a Primo influat, quia inde est, ita a Domino (Arcana Coelestia 3001, 3318, 3337, 3338, 3344, 3484, 3619 (3628, 3629?) 3741-3743, 4318-4320, 4417, 4524, 4882, 5847, 5986, 6325, 6468-6470, 6479, 9276, 10196).

Quod omne existere sit ab esse, et quod nihil possit existere, nisi in eo sit suum esse (Arcana Coelestia 4523, 4524, 6040, 6056).

Quod omnia influant quae homo cogitat et quae vult (ab experientia, Arcana Coelestia 904, 2886-2888, 4151, 4319, 4320, 5846, 5848, 6189, 6191, 6194, 6197-6199, 6213, 7147, 10219).

Quod homo possit intueri res, cogitare et analytice concludere, sit ex influxu (Arcana Coelestia 1288, [2888?], 4319, 4320).

Quod homo non vivere possit uno momento, si ei auferatur influxus e mundo spirituali; et quod usque homo sit in libero (ab experientia, Arcana Coelestia 2887, 5849, 5854, 6321).

Quod vita, quae influit a Domino, varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (Arcana Coelestia 2069, 5986, 6472, 7343).

Quod apud malos bonum quod influit a Domino, vertatur in malum, ac verum in falsum (ad experientia, Arcana Coelestia 3643, 4632).

Quod tantum recipiatur bonum et verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et falsum (Arcana Coelestia 2411, 3142, 3147, 5828).

Quod omne bonum influat a Domino, et omne malum ab inferno (Arcana Coelestia 904, 4151).

Quod homo credat hodie omnia in se esse et ex se esse, cum tamen influunt, et hoc sciat ex doctrinali ecclesiae quod omne bonum sit ex caelo, et omne malum ex inferno (Arcana Coelestia 4249, 6193, 6206).

At si crederet sicut res se habet, quod malum sibi non appropriaret; rejiceret enim id a se ad infernum, nec bonum faceret suum, et sic non inde aliquod meritum (Arcana Coelestia 6206, 6324, 6325).

Quam felix homini status tunc, ab interiori enim videret et bonum et malum, a Domino (Arcana Coelestia 6325).

Qui negant caelum, aut nihil de eo sciunt, quod nesciant quod aliquis influxus inde sit (Arcana Coelestia 4322, 5649, 6193, 6479).

Quid influxus (illustratum per comdarationes, Arcana Coelestia 6128, 6180, [6190?], 940).

Quod influxus spiritualis sit et non physicus, ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem, et non e naturali in spiritualem (Arcana Coelestia 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5478, [5477?], 6322, 9110, [9109?], 9111, [9110?],).

Quod influxus sit per internum hominem in externum, et non vicissim (Arcana Coelestia 1702, 1707, 1940, 1954, 5119, 5259, 5779, 6322, 9380).

Quia internus homo est in mundo spirituali, et externus in naturali (Arcana Coelestia 978, 1015, 3628, 4459, 4523, 4524, 6057, 6309, 9701-9709, 10156, 10472).

Quod apparent sicut influxus sit ab externis in interna, quod sit fallacia (Arcana Coelestia 3721).

Quod apud hominem influxus sit in ejus rationalia, et per haec in scientifica, et non vicissim (Arcana Coelestia 1495, 1707, 1940).

Ordo influxus qualis (Arcana Coelestia 775, 880, 1096, 1495, 7270).

Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem seu caelum (Arcana Coelestia 6063, 6307, 6472, 9682, 9683).

Quod influxus Domini immediatus sit in omnium singularissima 6474-6478, 8717, 8728).

De mediato influxu Domini per caelum (Arcana Coelestia 4067, 6982, 6985, 6996).

Quod fiat per spiritus et per angelos, qui adjunguntur homini (Arcana Coelestia 697, 5846-5866).

Quod Dominus per angelos influat in fines, ex quibus et propter quos homo ita cogitat, vult et agit (Arcana Coelestia 1317, 1645, 5844, [5846?], 585): et quod in illa quae sunt conscientiae apud hominem (Arcana Coelestia 6207, 6213).

Per spiritus autem in cogitationes et inde in res memoriae (Arcana Coelestia 4186, 5864, [5854?], 5858, 6192, 6193, 6198, 6199, 6319).

Quod hoc ab homine difficulter credi possit (Arcana Coelestia 6214).

Quod Dominus influat in prima et simul in ultima, seu in intima et simul in extrema, quomodo (Arcana Coelestia 5147, 5150, 6473, 7004, 7007, 7270).

Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, non autem vicissim (Arcana Coelestia 5482, 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).

Quod bonum det facultatem recipiendi influxum a Domino, non autem verum absque bono (Arcana Coelestia 8321).

Quod nihil noceat quid intrat in cogitationem, sed 1 quid in voluntatem, quoniam hoc appropriatur homini (Arcana Coelestia 6308).

Quod Divinum in supremis sit tacitum et pacificum, sed prout descendit versus inferiora apud hominem, quod fiat impacificum et tumultuosum, propter inordinata ibi (Arcana Coelestia 8823).

Influxus Domini apud prophetas, qualis (Arcana Coelestia 6212).

Quod influxus communis sit (de quo, Arcana Coelestia 5850).

Quod ille sit continuus conatus agendi secundum ordinem (Arcana Coelestia 6211).

Quod ille influxus sit in vitas animalium (Arcana Coelestia 5850).

Quoque in subjecta regni vegetabilis (Arcana Coelestia 3648).

Quod etiam secundum influxum communem cadat cogitatio in loquelam, et voluntas in gestus, apud hominem (Arcana Coelestia 5862, 5990, 6192, 6211).

Footnotes:

1. quid pro "quod"

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1096

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1096. Quod ‘benedictus Jehovah [Deus] Shemi’ significet omne bonum illis qui ab internis colunt Dominum, constare potest a significatione ‘benedictus’: benedictio involvit omne bonum caeleste et spirituale, tum quoque naturale, quae significantur per benedictionem in sensu interno; et in sensu externo per benedictionem significatur omne bonum mundanum, corporeum et terrestre; sed haec, si benedictio sint, necessario erunt a benedictione interna, nam haec solum est benedictio, quia est aeterna et cum omni felicitate conjuncta, estque ipsum Esse benedictionum, nam quid Est nisi aeternum? omne aliud esse desinit esse: antiquis sollemne fuit dicere ‘Benedictus Jehovah’, quo intelligebant quod ab Ipso omnis benedictio, hoc est, omne bonum, ac erat quoque formula gratiarum actionis quod Dominus benedicat et quod benedixerit, ut apud Davidem,

Ps. 28:6; 31:22 [KJV 21]; 41:14 [KJV 13]; 66:20; 68:20, 36 [KJV 19, 35]; 72:18, 19; 89:53 [KJV 52]; 119:12; 124:6; 135:21; 144:1;

praeter apud alios.

[2] Benedictus Jehovah Deus hic dicitur quia de ‘Shemo’ seu interna Ecclesia; quae Ecclesia dicitur interna ex charitate; in charitate est Dominus praesens, Qui hic ideo ‘Jehovah Deus appellatur; at vero in Ecclesia externa non ita, in qua tametsi Dominus est praesens, usque tamen non sicut in homine Ecclesiae internae; nam homo Ecclesiae externae usque credit quod bona charitatis faciat ex semet; quare cum agitur de homine Ecclesiae externae, tunc Dominus appellatur ‘Deus’, ut in sequente versu de Japheto, ‘dilatet Deus Japhetum’. Quod omne bonum illis qui ab internis colunt Dominum, constare potest etiam ab ordine rerum; hic enim ordo est, a Domino est omne caeleste, a caelesti est omne spirituale, a spirituali est omne naturale, hic est ordo existentiae omnium, inde est ordo influxus;

[3] caeleste est amor in Dominum et erga proximum; ubi nullus amor, ibi copula est rupta et Dominus non praesens, Qui unice influit per caeleste, hoc est, per amorem; cum non caeleste, tunc nec dari potest spirituale, quia omne spirituale est per caeleste a Domino; spirituale est fides, quare nulla fides nisi per charitatem seu amorem a Domino; similiter se habet cum naturali; secundum eundem ordinem influunt omnia bona; inde sequitur quod illis omne bonum qui ab internis, hoc est, a charitate colunt Dominum; at qui non a charitate, quod illis non bonum, solum tale quod mentitur bonum, et in se est malum, sicut jucundum odiorum et adulteriorum, quod in se spectatum nusquam est nisi jucundum excrementitium, in quod etiam in altera vita vertitur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.