From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #264

Study this Passage

  
/ 325  
  

264. De illis qui contra Verbum sunt.

De illis qui contemnunt, subsannant, blasphemant, et profanant Verbum (Arcana Coelestia 1878).

Quales illi in altera vita (Arcana Coelestia 1761, 9222).

Quod referant viscosa sanguinis (Arcana Coelestia 5719).

Quantum periculi a profanatione Verbi (Arcana Coelestia 571-582).

Quantum nocet, si principia falsi, imprimis quae favent amori sui et mundi, confirmentur per Verbum (Arcana Coelestia 589).

Qui in nulla affectione veri propter verum sunt, quod plane rejiciant sensum internum Verbi, et ad illum nauseent (ab experientia, Arcana Coelestia 5702).

De quibusdam in altera vita qui rejecerunt interiora Verbi, quod rationalitate orbati sint (Arcana Coelestia 1879).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1879

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1879. Cum in lecto essem, dictum mihi quod conspirarent contra me spiritus mali, animo me suffocandi, sed quia tutus et securus a Domino, minas illas vilipendi, et indormivi; at media nocte expergefactus, sensi quod non respirarem a me sed e caelo, nam nihil meae respirationis erat quod manifeste percepi; dicebatur tunc quod conspiratio adesset, et dictum quod essent illi qui odio habent interiora Verbi, hoc est, ipsas veritates fidei, nam hae sunt interiora Verbi, et hoc quia contra illorum fallacias, persuasiones et cupiditates, quibus sensus litterae ratiocinari posset:

[2] postea antesignani, cum irritus factus eorum conatus, tentabant intrare in corporis mei viscera, et penetrare usque ad cor, quo etiam admissi; quod semper manifesto sensu perceptum, nam cui aperta sunt interiora quae spiritus, simul etiam sensitivam perceptionem talium accipit; at tunc in statum quendam caelestem immissus sum, qui erat quod nihil conarer repellere hospites illos, minus injuriam vindicare; dicebant tunc quod pacificum sit; sed mox velut rationalitate orbati sunt, vindictam spirantes, et conatus suos perficere conantes, sed incassum; dissipati sunt dein a semet.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.