From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #263

Study this Passage

  
/ 325  
  

263. Quod Dominus sit Verbum.

Quod in sensu intimo Verbi agatur unice de Dominus, ac describantur omnes status glorificationis Humani Ipsius, hoc est, unionis cum ipso Divino, et quoque omnes status subjugationis infernorum, ac ordinationis omnium ibi et in caelis (Arcana Coelestia 2249, 7014).

Ita quod in illo sensu describatur omnis vita Domini in mundo, et quod per id praesentia Domini continua sit apud angelos (Arcana Coelestia 2523).

Proinde quod solus Dominus sit in intimo Verbi; et quod inde Divinum et sanctum Verbi sit (Arcana Coelestia 1873, 9357).

Quod Dominus dixerit quod impleta sit Scriptura de Ipso, significet quod omnia quae in sensu intimo (Arcana Coelestia 7933).

Quod Verbum significet Divinum Verum (Arcana Coelestia 4692, 5075, 9987).

Quod Dominus Sit Verbum quia est Divinum Verum (Arcana Coelestia 2533).

Quod Dominus sit Verbum etiam quia Verbum est ab Ipso, et de Ipso (Arcana Coelestia 2859).

Ac de solo Domino in sensu intimo, ita Ipse Dominus ibi (Arcana Coelestia 1873, 9357).

Et quia in omnibus et singulis Verbi est conjugium Divini Boni et Divini Veri (Arcana Coelestia 3004, 5502).

Quod "Jesus" sit Divinum Bonum, et "Christus" Divinum Verum (Arcana Coelestia 3004, 3005, 3009).

Quod Divinum Verum sit unicum reale, et quod id in quo est, quod est ex Divino, sit unicum substantiale (Arcana Coelestia 5272, 6880, 7004, 5200 [8200?]).

Et quia Divinum Verum procedens a Domino est lux in caelo, et Divinum Bonum est calor in caelo, et quia ex illis omnia ibi existunt, et quia per caelum seu per mundum spiritualem existit mundus naturalis, patet quod omnia quae creata sunt, ex Divino Vero, ita 1 ex Verbo, creata sint, secundum haec verba apud Johannem,

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum:" ....et per illud omnia facta sunt quae facta.... "Et Verbum caro factum est" ((Joh. 1:1, 3, 14), Arcana Coelestia 2803, 2884, [2894?], 5272, 7830, [6880?],).

(Porro de creatione omnium a Divino Vero, ita a Domino, videatur in opere De Coelo et Inferno 137; et plenius ex binis articulis ibi, 116-125, et 126-140.)

Quod conjunctio Domini cum homine sit per Verbum, medio sensu interno (Arcana Coelestia 10375).

Quod per omnia et singula Verbi sit conjunctio et quod inde Verbum sit mirabile prae omni scripto (Arcana Coelestia 10632-10634).

Quod Dominus, postquam Verbum conscriptum est, loquatur per id cum hominibus (Arcana Coelestia 10290).

Footnotes:

1. ex pro "est"

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7004

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7004. ‘Et ponas verba in ore illius’: quod significet quod quae enuntiat a Divino Humano procedent, constat ex repraesentatione ‘Moschis qui poneret in ore Aharonis verba’ quod sit Dominus quoad Divinum Verum quod procedit a Divino Humano Ipsius, de qua prius; ex significatione ‘oris’ quod sit vox et enuntiatio, de qua supra n. 6987; ita ‘ponere in ore’ est dare ut enuntiet, 1 at cum praedicatur de Domino, est procedere; nam Verbum quod 2 enuntiatur a spiritu seu angelo a Divino Humano Domini procedit; ‘Aharon’ enim repraesentat doctrinam boni et veri quae enuntiatur.

[2] Cum hoc ita se habet: a Domino procedit Divinum Verum immediate et mediate; quod immediate procedit, hoc est supra omnem intellectum angelorum; quod autem mediate procedit, hoc adaequatum est angelis in caelis, et quoque hominibus, nam transit per caelum, et inde induit quale angelicum et quale humanum; sed in hoc verum etiam influit Dominus immediate, et sic 3 ducit angelos et homines tam mediate quam immediate, videatur n. 6058; sunt enim omnia et singula a Primo Esse, et ordo ita institutus est ut Primum Esse in derivatis adsit mediate et immediate, ita aeque in ultimo ordinis ac in primo ejus; ipsum enim Divinum Verum est unicum substantiale, derivata non sunt nisi quam formae successivae inde; inde etiam patet quod Divinum influat etiam immediate in omnia et singula, nam a Divino Vero omnia creata sunt, est enim Divinum Verum unicum essentiale, n. 6880, ita a quo omnia; Divinum Verum est quod vocatur Verbum apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est, 1:1, 3.

Per talem influxum ducit Dominus hominem non modo providentia in universali, sed etiam in 4 omni singulari, immo in omnium singularissimis; inde nunc est quod dicatur quod quae enuntiantur a Divino Humano procedent.

[3] Quod immediatus sit influxus Domini ubi etiam mediatus, ita in ultimo ordinis aeque ac in primo ejus, dictum mihi est e caelo, et data ejus rei viva perceptio; tum quod id quod per mediatum influxum fit, hoc est, per caelum ac per angelos ibi, sit 5 perparum respective; ut et quod Dominus per immediatum influxum simul ducat caelum, et per illum omnia et singula ibi in suo nexu et ordine teneat.

Footnotes:

1. et

2. enuntiat angelus seu spiritus

3. The Manuscript places this before videatur.

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.