25. Quod omne Bonum et Verum sit a Domino.
Quod Dominus sit ipsum Bonum et ipsum Verum (Arcana Coelestia 2011, 4151, 10336, 10619).
Quod Dominus quoad utrumque et Divinum et Humanum sit Divinum Bonum Divini Amoris, et quod ab Illo procedat Divinum Verum (Arcana Coelestia 3704, 3712, 4180, 4577).
Quod a Divino Bono Domini procedat Divinum Verum, comparative sicut lux a sole (Arcana Coelestia 3704, 3712, 4180, 4577).
Quod Divinum Verum procedens a Domino appareat in caelis ut lux, et sistat omnem lucem caeli (Arcana Coelestia 3195, 3222, [3223?], 5400, 8694, 9399, 9548, 9684.)
Quod lux caeli, quae est Divinum Verum unitum Divino Bono, illuminet angelorum et spirituum et visum et intellectum (Arcana Coelestia 2776, 3138).
Quod caelum in luce et calore sit quia in vero et bono; quoniam Divinum Verum ibi est lux, et Divinum Bonum ibi est calor (Arcana Coelestia 3643, 9399, 9401, [9400?],; et in opere De Caelo et Inferno, 126-140).
Quod Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini formet et ordinet caelum angelicum (Arcana Coelestia 3038, 9408, 9613, 10716, 10717).
Quod Divinum Bonum unitum Divino Vero, quod est in caelis, dicatur Divinum Verum (Arcana Coelestia 10196).
Quod Divinum Verum procedens a Domino sit unicum reale (Arcana Coelestia 6880, 7004, 8200).
Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint (Arcana Coelestia 2803, 2884, [2894?], 5272, 7835 (7678)).
Quod etiam Divino Vero sit omnis potentia (Arcana Coelestia 8200).
Quod homo etiam se nihil boni facere, et nihil veri cogitare, possit (874-876).
Quod rationale hominis ex se non percipere possit Divinum Verum (Arcana Coelestia 2196, 2203, 2209).
Quod vera quae non a Domino sint ex proprio hominis, et quod non vera sint, sed modo appareant ut vera (Arcana Coelestia 8868).
Quod omne bonum et verum sit a Domino, et nihil ab homine (Arcana Coelestia 1614, 2016, 2904, 4151, 9981).
Quod bona et vera tantum bona et vera sint, quantum in se habent Dominum (Arcana Coelestia 2904, 3051 (3061, 8478) (8480)).
De Divino Vero immediate procedente a Domino, et de Divino Vero mediate per angelos, et de eorum influxu apud hominem (Arcana Coelestia 7055, 7056, 7058).
Quod Dominus influat in bonum apud hominem, et per bonum in vera (Arcana Coelestia 1015).
Quod influat per bonum in vera omnis generis, maxime in vera genuina (Arcana Coelestia 2531, 2554).
Quod Dominus non influat in vera separata a bono, et quod non detur parallelismus inter Dominum et hominem quoad illa, sed quoad bonum (Arcana Coelestia 1831, 1832, 3514, 3564).
Facere bonum et verum propter bonum et verum, quod sit amare Dominum et amare proximum (Arcana Coelestia 10336).
Quod qui in interno Verbi, ecclesiae, et cultus sunt, ament facere bonum et verum propter bonum et verum; qui autem in externo illorum absque interno sunt, quod ament facere bonum et verum propter se et mundum (Arcana Coelestia 10662 (10683)).
Quid sit facere bonum et verum propter bonum et verum (illustratum per exempla, Arcana Coelestia 10682 (10683)).