From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #248

Study this Passage

  
/ 325  
  

248. De Ecclesia Judaica, et de Judaeis.

Quod statuta, judicia et leges, quae mandata sunt in Ecclesia Judaica, fuerint quoad partem similia illis quae fuerunt in Ecclesia Antiqua (Arcana Coelestia 4449, 4834 [4835?]).

Ritus repraesentativi Ecclesiae Judaicae qualiter differebant a ritibus repraesentativis Ecclesiae Antiquae (Arcana Coelestia 4288, 10149).

Quod ecclesia repraesentativa apud illam gentem instituta fuerit, sed quod in ipsa gente nulla ecclesia fuerit (Arcana Coelestia 4899, 4912, 6304).

Quod ideo quoad ipsam gentem fuerit repraesentativum ecclesiae, et non ecclesia (Arcana Coelestia 4281, 4288, 4311, 4500, 6304, 7048, 9320, 10396, 10526, 10531 [10535?], 10698).

Quod gens Israelitica et Judaica non electa fuerit, sed recepta ut ecclesiam repraesentaret, ob contumaciam qua patres eorum et Moses institerunt (Arcana Coelestia 4290, 4293, 7051, 7439, 10430, 10535, 10632).

Quod cultus eorum mere externus fuerit, absque omni cultu interno (Arcana Coelestia 1200, 3147, 3479, 8871).

Quod prorsus non sciverint interna cultus, nec scire voluerint (Arcana Coelestia 301-303, 3479, 4429, 4433, 4680, 4844, 4897 [4847?] 10396, 10401, 10407, 10694, 10701, 10707).

Quomodo considerant interna cultus, ecclesiae et Verbi (Arcana Coelestia 4865).

Quod interiora eorum fuerint foeda, amoribus sui et mundi et avaritia plena (Arcana Coelestia 3480, 9962, 10454-10457, 10462-10466, 10575).

Quod ideo illis non detecta fuerint interna ecclesiae, quoniam illa profanavissent (Arcana Coelestia 2520, 3398, 3480, 4289).

Quod Verbum illis prorsus occlusum sit (Arcana Coelestia 3769).

Quod videant Verbum ab extra et non ab intra (Arcana Coelestia 10549-10551).

Quod ideo internum eorum, quando in cultu, occlusum fuerit (Arcana Coelestia 8788, 8806, 9320, 9380, 9377, 9962, 10390 [10396] 10401, 10407, 10492, 10498, 10500, 10575, 10629, 10692 [10694?]).

Quod etiam gens illa prae aliis talis fuerit, ut potuisset esse in sancto externo, occluso interno (Arcana Coelestia 4293, 4311, 4903, 9373, 9377, 9381, [9380?],).

Status eorum tunc (Arcana Coelestia 4311).

Quod quoque ideo usque ad hunc diem conservati sint (Arcana Coelestia 3479).

Quod sanctum externum eorum a Domino miraculose elevatum sit in caelum, et sic interiora cultus, ecclesiae, et Verbi ibi percepta (Arcana Coelestia 3480, 4309 (4307) 4311, 6304, 8588, 10492, 10500, 10602).

Quod hoc ut fieret, per media externa coacti sint stricte observare ritus in externa forma (Arcana Coelestia 3147, 4281, 10149).

Quia in sancto externo absque interno potuerunt esse, quod sancta ecclesiae et caeli repraesentare potuerint (Arcana Coelestia 3479, 3881, 4208, 6306, 6588 [8588?] 9377, 10430, 10500, 10570).

Quod usque sancta illos non affecerint (Arcana Coelestia 3479).

Quia nihil refert qualis persona est quae repraesentat, quoniam repraesentatio spectat rem, non autem personam (Arcana Coelestia 665, 1097, 1361, 3147, 3881, 4208, 4281, 4288, 4292, 4307, 4444, 4500, 6304, 7048, 7539, 8388, 8788, 8806 [8588]).

Quod gens illa pejor aliis gentibus fuerit; describitur qualis, etiam ex Verbo utriusque Testamenti (Arcana Coelestia 4314, 4316, 4317, 4444, 4503, 4750, 4751, 4815, 4820, 4832, 5057, 5998, 7248, 8819, 9320, 10454-10457, 10462-10466).

Quod tribus Jehudae abiverit in pejus quam reliquae tribus (Arcana Coelestia 4815).

Quam crudeliter tractaverunt gentes ex jucundo (Arcana Coelestia 5057, 7248, 9320).

Quod gens illa corde idololatra fuerit, ac prae aliis coluerit alios deos (Arcana Coelestia 3732, 4208, 4444, 4825, 5998, 6877, 7401, 8301, 8871, 8882).

Quod etiam cultus eorum in ipsa gente spectatus fuerit idololatricus, quia externus absque interno (Arcana Coelestia 4281, 4825, 8871, 8882).

Quod Jehovam modo quoad nomen coluerit (Arcana Coelestia 6877, 10559, 10560, 10561, 10566).

Et solum propter miracula (Arcana Coelestia 4299).

Quod erronee cogitent, qui credunt quod Judaei in fine ecclesiae convertendi sint, et reducendi in Terram Canaanem (Arcana Coelestia 4847, 7051, 8301).

Plura loca e Verbo de illa re allata, quae tamen intelligenda sunt secundum sensum internum, ita aliter quam secundum litteram (Arcana Coelestia 7051).

Quod Verbum quoad sensum externum propter illam gentem immutatum fuerit, non tamen quoad sensum internum (Arcana Coelestia 10453, 10461, 10603, 10604).

Quod Jehovah in Monte Sinai apparuerit eis secundum quale eorum, in igne consumente, densa nube, et fumo sicut fornacis (Arcana Coelestia 1861, 6832, 8814, 8819, 9434).

Quod Dominus appareat unicuivis secundum ejus quale; ut ignis vivificans et recreans illis qui in bono, ac ut ignis consumens illis qui in malo (Arcana Coelestia 934, 1861, 6832, 8814, 8819, 9434, 10551).

Quod una ejus gentis origo sit ex Canaanitide, et quod binae reliquae ex scortatione cum nuru (Arcana Coelestia 1167, 4817, [4818?], 4820, 4874, 4891, [4899?], 4913).

Quod per illas origines significatum sit qualis conjunctio illorum cum ecclesia esset, quod nempe sicut cum Canaanitide, et cum scortatione cum nuru (Arcana Coelestia 4868, 4874, 4899, 4911, 4913).

De statu eorum in altera vita (Arcana Coelestia 939, 940, 5057).

Quoniam gens illa, tametsi talis, repraesentabat ecclesiam, et quia Verbum apud illam et de illa conscriptum est, ideo Divina caelestia per nomina eorum significata sunt, ut per "Reubenem," "Schimeonem," "Levi," "Jehudam," "Ephraimum," "Josephum," et reliquos. Quod per "Jehudam" in sensu interno significetur Dominus quoad amorem caelestem ac regnum caeleste Ipsius (Arcana Coelestia 3654, 3881, 5583, 5603, 5782, 6363).

Explicatur propheticum Israelis de Jehudah, in quo agitur de Domino, Genesis 49:8-12 (Arcana Coelestia 6362-6382 [6381]).

Quod "tribus Jehudae" et "Judaea" significet ecclesiam caelestem (Arcana Coelestia 3654, 6364).

Quod duodecim tribus repraesentaverint et inde significaverint omnia amoris et fidei in complexu (Arcana Coelestia 3858, 3926, 4060, 6335); ita quoque caelum et ecclesiam (Arcana Coelestia 6337, 6637, 7836, 7891).

Quod significent secundum ordinem quo nominantur (Arcana Coelestia 3862, 3926, 3939, 4603, 6337, 6640).

Quod duodecim tribus divisae fuerint in duo regna, ut Judaei repraesentarent regnum caeleste, ac Israelitae regnum spirituale (Arcana Coelestia 8770, 9320).

Quod per "semen Abrahami," "Isaci," et "Jacobi," significentur bona et vera ecclesiae (Arcana Coelestia 3773 (3373) 10445).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4317

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4317. Quod in sensu interno historico per ‘quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti’ significetur quia hereditarium illis quod per regenerationem eradicari non potuit quia non admitterent, constat ex significatione ‘femoris’ quod sit amor conjugialis, et inde omnis amor caelestis et spiritualis, de qua n. 4280, et quod ‘vola femoris’ sit ubi conjunctio amoris conjugialis, tum omnis amoris caelestis et spiritualis, cum bono naturali, n. 4277, 4280; inde ‘tangere illam’, seu laedere ut inde claudicatio, est destruere bonum quod amorum illorum est; et quia hoc in Jacobo, significatur quod ab illo id apud posteros, ita hereditarium; quod ‘nervus emoti’ sit falsum, videatur n. 4303, hic falsum quod a malo hereditario; quod hereditarium hoc per regenerationem illis eradicari non potuerit quia non admitterent, inde et ex serie sequitur.

[2] Quod tale hereditarium illis fuerit et quod non regenerari potuerint, constat manifeste ab omnibus iis quae de illis memorantur in Verbo, et adhuc ab his apud Mosen,

Vocavit Moses omnem Israelem et dixit ad eos, Vos vidistis omnia quae fecit Jehovah in oculis vestris in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis ejus, et omni terrae ejus; ... et non dedit Jehovah vobis cor ad sciendum, et oculos ad videndum, et aures ad audiendum, usque ad diem hunc, Deut. 29:1, 3 [KJV 2, 4]:

1 apud eundem,

Novi figmentum populi, quod is faciens hodie, antequam introduco illum in terram quam juravi, Deut. 31:3, et porro, Abscondam facies Meas ab eis, videbo quid novissimum, nam generatio perversitatum illi, filii non veritas in eis.... Exterminarem eos, cessare facerem ex homine memoriam eorum, nisi indignationem inimici timerem.... Quia gens periens consiliis illi, et non in eis intelligentia, ... quia ex vite Sodomae vitis eorum, et ex agris Amorae uvae eorum, uvae cicutae, botri amari eis. Venenum draconum vinum eorum, et caput aspidum crudele. Nonne illud reconditum apud Me, sigillatum in thesauris Meis? Deut. 32:20, 26-34: et alibi quam pluries, imprimis apud Jeremiam.

[3] Quod hoc significatum sit per ‘tactum volae femoris Jacobi et claudicationem ejus inde’ pater apud Hoscheam,

Lis Jehovae cum Jehudah, ad visitandum super Jacob, juxta vias ejus, et juxta opera ejus reddet ei. In utero supplantavit fratrem suum; in dolore suo contendit cum Deo, et contendit ad angelum, et praevaluit, flevit et rogavit illum, 12:3, 4, 5 [KJV 2-4];

ubi ‘contendere cum Deo’ in sensu interno historico est 2 instare ut repraesentativum Ecclesiae esset apud illos, n. 4290, 4293 quod tale hereditarium illis fuerit ab ipso Jacobo, inde patet, et adhuc pluribus ostendi potest, sed pro tempore supersedendum.

[4] Quod in specie hereditarium attinet, creditur hodie in Ecclesia quod omne malum hereditarium sit a primo parente, et quod ideo omnes quoad illud damnati sint; sed res non ita se habet; malum hereditarium originem ducit a cujusvis parentibus et parentum parentibus seu avis et atavis successive; omne malum quod illi per actualem vitam sibi compararunt, usque ut per frequentem usum seu habitum naturae instar induerit, hoc derivatur in liberos, et fit illis hereditarium, una cum illo quod parentibus implantatum est 3 ab avis et atavis; malum hereditarium a patre est interius, et malum hereditarium a matre est exterius; illud non facile eradicari potest, hoc autem potest; cum regeneratur homo, tunc exstirpatur malum hereditarium a proximis parentibus irradicatum, at apud illos qui non regenerantur, aut regenerari possunt, remanet; hoc nunc est malum hereditarium, videatur etiam n. 313, 494, 2122, 2910, 3518, 3701; id quoque patet cuivis 4 qui reflectit, et quoque ex eo quod unaquaevis familia aliquod 5 peculiare malum aut bonum habeat per quod distinguitur ab aliis familiis; quod id a parentibus sit et avis, notum est. Similiter gens Judaica quae hodie superest, quod illa a ceteris gentibus distincta sit et internoscatur, non solum ex peculiari genio sed etiam ex moribus, loquela et facie, constat.

[5] Quid autem malum hereditarium, pauci sciunt; creditur quod sit facere malum, sed est velle et inde cogitare malum; in ipsa voluntate et inde cogitatione est malum hereditarium; est ipse conatus qui inest, et quoque cum bonum facit, se adjungit; noscitur per jucundum cum alteri malum accidit 6 ; radix illa alte latet, ipsa enim forma interior recipiens bonum et verum e caelo, seu per caelum a Domino, est depravata ac, ut ita dicatur, detorta, sic ut cum bonum et verum a Domino influit, id vel reflectatur, vel pervertatur, vel suffocetur; inde est quod perceptio boni et veri hodie nulla detur, sed loco ejus conscientia apud regeneratos, quae pro bono et vero agnoscit quod a parentibus et magistris discitur: ex malo hereditario est amare se prae altero, velle alteri malum si ‘se non’ honorat, jucundum percipere in vindictis, tum quoque amare mundum prae caelo et omnes cupiditates seu affectiones malae quae inde; homo ignorat quod talia ei insint, et magis quod talia sint opposita affectionibus caelestibus, sed usque in altera vita quantum mali 7 ex hereditario per actualem vitam sibi attraxerit, manifeste ostenditur, tum quantum per affectiones malas inde se removerit a caelo.

[6] Quod malum hereditarium posteris Jacobi per regenerationem eradicari non potuerit quia non admitterent, patet quoque ex historicis Verbi, succubuerunt enim in omnibus tentationibus in deserto, de quibus apud Mosen; et quoque postea in terra Canaane quoties non miracula viderent; et tamen tentationes illae fuerunt 8 externae, non autem internae seu spirituales; quoad spiritualia non tentari potuerunt quia interna vera non sciverunt nec interna bona habuerunt, ut prius ostensum est, et nemo tentari potest quam quoad illa quae scit 9 et quae habet, tentationes sunt ipsissima media regenerationis; haec significantur per quod regenerationem non admitterent; de illorum statu et sorte in altera vita, videatur n. 939-941, 3481.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et.

2. pro

3. relictum

4. The Manuscript inserts manifeste.

5. aliquid

6. occidet, in the First Latin Edition

7. The Manuscript inserts is.

8. The Manuscript inserts solum.

9. credit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.