From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #248

Study this Passage

  
/ 325  
  

248. De Ecclesia Judaica, et de Judaeis.

Quod statuta, judicia et leges, quae mandata sunt in Ecclesia Judaica, fuerint quoad partem similia illis quae fuerunt in Ecclesia Antiqua (Arcana Coelestia 4449, 4834 [4835?]).

Ritus repraesentativi Ecclesiae Judaicae qualiter differebant a ritibus repraesentativis Ecclesiae Antiquae (Arcana Coelestia 4288, 10149).

Quod ecclesia repraesentativa apud illam gentem instituta fuerit, sed quod in ipsa gente nulla ecclesia fuerit (Arcana Coelestia 4899, 4912, 6304).

Quod ideo quoad ipsam gentem fuerit repraesentativum ecclesiae, et non ecclesia (Arcana Coelestia 4281, 4288, 4311, 4500, 6304, 7048, 9320, 10396, 10526, 10531 [10535?], 10698).

Quod gens Israelitica et Judaica non electa fuerit, sed recepta ut ecclesiam repraesentaret, ob contumaciam qua patres eorum et Moses institerunt (Arcana Coelestia 4290, 4293, 7051, 7439, 10430, 10535, 10632).

Quod cultus eorum mere externus fuerit, absque omni cultu interno (Arcana Coelestia 1200, 3147, 3479, 8871).

Quod prorsus non sciverint interna cultus, nec scire voluerint (Arcana Coelestia 301-303, 3479, 4429, 4433, 4680, 4844, 4897 [4847?] 10396, 10401, 10407, 10694, 10701, 10707).

Quomodo considerant interna cultus, ecclesiae et Verbi (Arcana Coelestia 4865).

Quod interiora eorum fuerint foeda, amoribus sui et mundi et avaritia plena (Arcana Coelestia 3480, 9962, 10454-10457, 10462-10466, 10575).

Quod ideo illis non detecta fuerint interna ecclesiae, quoniam illa profanavissent (Arcana Coelestia 2520, 3398, 3480, 4289).

Quod Verbum illis prorsus occlusum sit (Arcana Coelestia 3769).

Quod videant Verbum ab extra et non ab intra (Arcana Coelestia 10549-10551).

Quod ideo internum eorum, quando in cultu, occlusum fuerit (Arcana Coelestia 8788, 8806, 9320, 9380, 9377, 9962, 10390 [10396] 10401, 10407, 10492, 10498, 10500, 10575, 10629, 10692 [10694?]).

Quod etiam gens illa prae aliis talis fuerit, ut potuisset esse in sancto externo, occluso interno (Arcana Coelestia 4293, 4311, 4903, 9373, 9377, 9381, [9380?],).

Status eorum tunc (Arcana Coelestia 4311).

Quod quoque ideo usque ad hunc diem conservati sint (Arcana Coelestia 3479).

Quod sanctum externum eorum a Domino miraculose elevatum sit in caelum, et sic interiora cultus, ecclesiae, et Verbi ibi percepta (Arcana Coelestia 3480, 4309 (4307) 4311, 6304, 8588, 10492, 10500, 10602).

Quod hoc ut fieret, per media externa coacti sint stricte observare ritus in externa forma (Arcana Coelestia 3147, 4281, 10149).

Quia in sancto externo absque interno potuerunt esse, quod sancta ecclesiae et caeli repraesentare potuerint (Arcana Coelestia 3479, 3881, 4208, 6306, 6588 [8588?] 9377, 10430, 10500, 10570).

Quod usque sancta illos non affecerint (Arcana Coelestia 3479).

Quia nihil refert qualis persona est quae repraesentat, quoniam repraesentatio spectat rem, non autem personam (Arcana Coelestia 665, 1097, 1361, 3147, 3881, 4208, 4281, 4288, 4292, 4307, 4444, 4500, 6304, 7048, 7539, 8388, 8788, 8806 [8588]).

Quod gens illa pejor aliis gentibus fuerit; describitur qualis, etiam ex Verbo utriusque Testamenti (Arcana Coelestia 4314, 4316, 4317, 4444, 4503, 4750, 4751, 4815, 4820, 4832, 5057, 5998, 7248, 8819, 9320, 10454-10457, 10462-10466).

Quod tribus Jehudae abiverit in pejus quam reliquae tribus (Arcana Coelestia 4815).

Quam crudeliter tractaverunt gentes ex jucundo (Arcana Coelestia 5057, 7248, 9320).

Quod gens illa corde idololatra fuerit, ac prae aliis coluerit alios deos (Arcana Coelestia 3732, 4208, 4444, 4825, 5998, 6877, 7401, 8301, 8871, 8882).

Quod etiam cultus eorum in ipsa gente spectatus fuerit idololatricus, quia externus absque interno (Arcana Coelestia 4281, 4825, 8871, 8882).

Quod Jehovam modo quoad nomen coluerit (Arcana Coelestia 6877, 10559, 10560, 10561, 10566).

Et solum propter miracula (Arcana Coelestia 4299).

Quod erronee cogitent, qui credunt quod Judaei in fine ecclesiae convertendi sint, et reducendi in Terram Canaanem (Arcana Coelestia 4847, 7051, 8301).

Plura loca e Verbo de illa re allata, quae tamen intelligenda sunt secundum sensum internum, ita aliter quam secundum litteram (Arcana Coelestia 7051).

Quod Verbum quoad sensum externum propter illam gentem immutatum fuerit, non tamen quoad sensum internum (Arcana Coelestia 10453, 10461, 10603, 10604).

Quod Jehovah in Monte Sinai apparuerit eis secundum quale eorum, in igne consumente, densa nube, et fumo sicut fornacis (Arcana Coelestia 1861, 6832, 8814, 8819, 9434).

Quod Dominus appareat unicuivis secundum ejus quale; ut ignis vivificans et recreans illis qui in bono, ac ut ignis consumens illis qui in malo (Arcana Coelestia 934, 1861, 6832, 8814, 8819, 9434, 10551).

Quod una ejus gentis origo sit ex Canaanitide, et quod binae reliquae ex scortatione cum nuru (Arcana Coelestia 1167, 4817, [4818?], 4820, 4874, 4891, [4899?], 4913).

Quod per illas origines significatum sit qualis conjunctio illorum cum ecclesia esset, quod nempe sicut cum Canaanitide, et cum scortatione cum nuru (Arcana Coelestia 4868, 4874, 4899, 4911, 4913).

De statu eorum in altera vita (Arcana Coelestia 939, 940, 5057).

Quoniam gens illa, tametsi talis, repraesentabat ecclesiam, et quia Verbum apud illam et de illa conscriptum est, ideo Divina caelestia per nomina eorum significata sunt, ut per "Reubenem," "Schimeonem," "Levi," "Jehudam," "Ephraimum," "Josephum," et reliquos. Quod per "Jehudam" in sensu interno significetur Dominus quoad amorem caelestem ac regnum caeleste Ipsius (Arcana Coelestia 3654, 3881, 5583, 5603, 5782, 6363).

Explicatur propheticum Israelis de Jehudah, in quo agitur de Domino, Genesis 49:8-12 (Arcana Coelestia 6362-6382 [6381]).

Quod "tribus Jehudae" et "Judaea" significet ecclesiam caelestem (Arcana Coelestia 3654, 6364).

Quod duodecim tribus repraesentaverint et inde significaverint omnia amoris et fidei in complexu (Arcana Coelestia 3858, 3926, 4060, 6335); ita quoque caelum et ecclesiam (Arcana Coelestia 6337, 6637, 7836, 7891).

Quod significent secundum ordinem quo nominantur (Arcana Coelestia 3862, 3926, 3939, 4603, 6337, 6640).

Quod duodecim tribus divisae fuerint in duo regna, ut Judaei repraesentarent regnum caeleste, ac Israelitae regnum spirituale (Arcana Coelestia 8770, 9320).

Quod per "semen Abrahami," "Isaci," et "Jacobi," significentur bona et vera ecclesiae (Arcana Coelestia 3773 (3373) 10445).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10559

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10559. ‘Et dixit Moscheh ad Jehovam’: quod significet indignationem quod non Divinum, ita quod non ipsa Ecclesia apud illos, constat ex significatione ‘dicere’ quod hic sit indignatio, nam dicere involvit sequentia, haec enim sunt quae dixit, et sequentia sunt indignationis 1 propter id, quod non Divinum vellet apud eos esse, ita quod non apud illos Ecclesia, per quod praestantiores redderentur omnibus 2 qui super faciebus terrae, ut patet a vers. 3 16 seq. ; quod verba Moschis ad Jehovam essent indignationis propterea, erat quia Moscheh hic 4 refert caput gentis Israeliticae, videatur supra n. 5 10556, quapropter pro se, et pro illa gente loquitur, nam dicit ‘ego et populus’, vers. 16; et quia illam gentem ut caput hic refert, ideo per ‘dixit Moscheh ad Jehovam’ significatur indignatio; homo enim qui talis est qualis 6 illa gens, indignatur contra Deum si non potitur cupitis;

[2] hoc faciunt omnes qui in externis sunt absque interno, illi enim si venerantur et adorant Deum et quasi amant, non est propter Ipsum sed propter se, nam non volunt aliud quam eminentiam super alios et opulentiam prae aliis; hic ignis est qui eorum venerationem et adorationem et quasi amorem excitat; at si non obtinent quae cupiunt, relinquunt Deum; quod gens illa talis fuerit, patet manifeste ab historicis Verbi; simile significatur per haec verba Jacobi, Vovit Jacob votum, dicendo, Si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac quam ego ambulans, et dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum, et rediero in pace ad domum patris mei, et erit Jehovah mihi in Deum, Gen. 28:20, 21;

quae involvunt, quod si illa 7 acceperit, agnosceret Jehovam pro suo Deo, at si non 8 acceperit, non agnosceret; talis etiam fuit gens quae ab Ipso; inde est quod gens illa toties desciverit, et coluerit alios deos, usque ut tandem propterea 9 ejiceretur e terra Canaane, primum gens Israelitica et postea Judaica. Quod causa indignationis, de qua supra, fuerit, quod non praestantiores fierent omnibus in universo terrarum 10 orbe 11 si non Jehovah iret cum illis, patet;

[3] quod etiam indignationis causa fuerit quod non ipsa Ecclesia esset apud illos, sequitur ex eo quod a Jehovah introduci in terram Canaanem sit fieri Ecclesia; causa quod ita sit, est quia Ecclesia in terra Canaane fuerat ab antiquissimis temporibus, et 12 quia non alibi potuerat conscribi Verbum quam ibi, ita apud gentem quae possideret illam terram, et ubi Verbum ibi Ecclesia; quod non alibi conscribi posset Verbum quam ibi, erat quia omnia loca quae in universa illa terra, et quae circum illam, sicut montes, 13 valles, 14 fluvii, silvae, et reliqua, repraesentativa caelestium et spiritualium facta 15 fuerunt, et Verbi sensus litterae tam in historicis quam in propheticis, ex talibus necessario erit; quoniam interiora Verbi, quae sunt caelestia et spiritualia, desinent in talia, et quasi insistent eis 16 sicut domus super suo fundamento, 17 nam nisi 18 Verbum quoad sensum litterae, qui est ultimum ejus, insisteret talibus, foret id sicut domus absque fundamento; quod ita sit, 19 patet ex Verbo, quod toties ibi memorentur loca illius terrae, quae omnia, quia repraesentativa facta, significant res caeli et Ecclesiae; inde 20 est quod introduci in terram Canaanem significet instaurationem Ecclesiae, et quod indignatio Moschis etiam illud involvat tametsi id 21 non cogitavit. Quod in terra Canaane Ecclesia fuerit ab antiquissimis temporibus, et quod inde omnia loca ibi repraesentativa facta sint, videatur n. 22 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 23 6306, 6516, 8317, 9320, 9325, et quod inde ‘terra Canaan’ in Verbo significet Ecclesiam, in locis citatis n. 9325.

Footnotes:

1. indignatus fuit

2. in universo terrarum orbe

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. repraesentat

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. dederit ei

8. dederit

9. ejiceretur altered to ejicerentur

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. per id quod Jehovah non

12. quod

13. colles

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. ut

17. sensus literae est naturalis, et omne spirituale desinit in naturali et ibi subsistit, et si non naturale esset fundamentum, foret sicut domus exstructa supra humum, etsicut dicitur in aere

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. etiam patet ex Verbo, imprimis prophetico, ubi toties memorantur

20. constare potest

21. nesciverint

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.