From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #246

Study this Passage

  
/ 325  
  

246. (Ex Arcanis Caelestibus.)

Quod ecclesia in specie sit ubi Verbum, et per id Dominus notus, ita ubi Divina vera sunt revelata (Arcana Coelestia 3857, 10761).

At usque quod ideo non ab ecclesia sint qui nati ubi Verbum est et Dominus notus, sed qui per vera ex Verbo a Domino regenerantur, qui sunt qui vivunt vitam charitatis (Arcana Coelestia 6637, 10143, 10153, 10578, 10645, 10829).

Qui ab ecclesia sunt, seu in quibus ecclesia, illi in affectione veri sunt propter verum; hoc est, amant verum quia est verum: illi etiam explorant ex Verbo num vera sunt doctrinalia ecclesiae in qua nati (Arcana Coelestia 5432, 6047).

Alioqui foret cuivis verum ex alio, et ex natali solo (Arcana Coelestia 6047).

Quod ecclesia Domini sit apud omnes qui in universo orbe in bono vivunt secundum religiosum suum (Arcana Coelestia 3263, 6637, 10765).

Quod omnes qui in bono vivunt, ubicunque sunt, et agnoscunt unum Deum, acceptentur a Domino, et in caelum veniant; quoniam omnes qui in bono sunt, agnoscunt Dominum, ex causa qua bonum est a Domino, et Dominus est in bono (Arcana Coelestia 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 4190, 4197, 6700, 9256).

Quod ecclesia universalis in terris sit coram Domino sicut unus homo (Arcana Coelestia 7395, [7396?], 9276).

Similiter ac caelum, quia ecclesia est caelum seu regnum Domini in terris (Arcana Coelestia 2853, 2996, 2998, 3624-3649, 3636-3643, 3741-3745, 4625 (3629)).

Sed quod ecclesia, ubi Dominus est notus et ubi Verbum est, sit sicut cor et sicut pulmo in homine, respective ad reliqua corporis, quae ex illis ut ex suae vitae fontibus vivunt (Arcana Coelestia 637, 931, 2054, 2853).

Inde est, nisi foret ecclesia ubi Verbum et per id Dominus notus, [quod] non salvaretur genus humanum (Arcana Coelestia 468, 637, 931, 4545, 10452).

Quod ecclesia sit fundamentum caeli (Arcana Coelestia 4060).

Quod ecclesia sit interna et externa (Arcana Coelestia 1242, 6587, 9375, 9680, 10762).

Quod ecclesiae internum sit amor in Dominum et charitas erga proximum; inde quod illi qui in affectione boni et veri sunt ex amore in Dominum et ex charitate erga proximum, ecclesiam internam constituant; et quod illi qui in cultu externo ex obedientia et fide sunt, ecclesiam externam constituant (Arcana Coelestia 1083, 1098, 4288, 6380, 6587, 7840, 8762).

Quod scire verum et bonum et inde agere, sit externum ecclesiae; at velle et amare verum et bonum et inde agere, sit internum ecclesiae (Arcana Coelestia 4899, 6775).

Quod internum ecclesiae sit in cultu eorum qui ab externa ecclesia sunt, tametsi in obscuro (Arcana Coelestia 6775).

Quod ecclesia interna et externa unam ecclesiam faciant (Arcana Coelestia 409, 10762).

Quod homini sit internum et externum, internum ad imaginem caeli, et externum ad imaginem mundi; et quod ideo, ut homo sit ecclesia, externum ejus unum aget cum interno (Arcana Coelestia 3628, 4523, 4524, 6057, 6314, 9706, 10472).

Quod ecclesia sit in interno hominis et simul in externo; non autem in externo absque interno (Arcana Coelestia 1795, 6581, [6580?] 1069).

Quod internum ecclesiae se habeat secundum vera et eorum quale, et secundum implantationem eorum in bono per vitam (Arcana Coelestia 1238).

Quod ecclesia sicut caelum sit in homine, et sic quod ecclesia in communi sit ab hominibus in quibus ecclesia (Arcana Coelestia 3884).

Ut ecclesia sit, erit doctrina vitae, quae est doctrina charitatis (Arcana Coelestia 3445, 10763, 10764).

Quod charitas faciat ecclesiam, et non fides separata a charitate (n. 91).

Proinde non doctrina fidei separatae a charitate, sed doctrina fidei conjunctae cum illa, secundum quam vita (Arcana Coelestia 809, 1798, 1799, 1834, 1844, 4468, 4672, 4676, [4689?], 4766, 5828, [5826?], 6637).

Quod non ecclesia apud hominem sit, nisi vera doctrinae implantata sint bono charitatis apud illum, ita vitae (Arcana Coelestia 3310, 3963, 5826).

Quod nulla ecclesia apud hominem sit, si is modo in veris, quae vocantur fidei, est (Arcana Coelestia 5826).

Quantum boni in ecclesia, si charitas primo loco foret, et fides secundo (Arcana Coelestia 6269).

Et quantum mali si fides primo loco est (Arcana Coelestia 6272).

Quod in ecclesiis antiquis charitas fuerit principale et essentiale ecclesiae (Arcana Coelestia 4680).

Quod ecclesia foret sicut caelum, si omnibus charitas (Arcana Coelestia 2385, 2853).

Si bonum foret character ecclesiae, et non verum absque bono, ita si charitas et non fides separata, quod ecclesia foret una, et nihil faceret quod quoad doctrinalia fidei et quoad externos cultus differrent (Arcana Coelestia 1285, 1316, 2982, 3267, 3445, 3451).

Quod omnis ecclesia incohet a charitate, sed quod temporis tractu ab illa deflectat (Arcana Coelestia 494, 501, 1327, 3773, 4649 [4689?]).

Et sic ad falsa ex malo, et tandem ad mala (Arcana Coelestia 1834, 1835, 2910, 4683, 4689).

Comparatio ecclesiae incohantis et decrescentis cum hominis infantia et senectute (Arcana Coelestia 10134).

Et quoque cum ortu et occasu solis (Arcana Coelestia 1837).

De successivis statibus Ecclesiae Christianae usque ad extremum ejus; ubi explicantur illa quae Dominus praedixerat de "consummatione saeculi" et de "adventu" Ipsius, apud Matthaeum cap. xxiv. a principio ad finem (Arcana Coelestia 3353-3356, 3486-3489, 3650-3655, 3751-3759 [3757?], 3897-3901, 4057-4060, 4229-4231, 4332-4335, 4422-4424, 4635-4638, 4807-4810, 4954-4959, 5063-5071).

Quod Ecclesia Christiana hodie in extremis sit, quoniam ibi non fides quia nulla charitas (Arcana Coelestia 3489, 4649 [4689?]).

Quod ultimum judicium sit ultimum tempus ecclesiae (Arcana Coelestia 2118, 3353, 4057, 4333, 4535).

De ecclesiae vastatione (Arcana Coelestia 407-411).

Quod consummatio saeculi et adventus Domini sit ultimum tempus ecclesiae veteris et primum novae (Arcana Coelestia 2243, 4535, 10622).

Quod interiora vera revelentur cum ecclesia vetus vastatur, inservitura novae quae tunc instauratur (Arcana Coelestia 3398, 3786).

De instauratione ecclesiae apud gentes (Arcana Coelestia 1366, 2986, 4747, 9256).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4635

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4635. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM SEXTUM

Quia in praemissis ante capita Geneseos hactenus explicata sunt quae Dominus apud Matthaeum cap. xxiv praedixerat de ultimo tempore Ecclesiae, et quia apud eundem Evangelistam eadem continuantur 1 capite xxv, licet etiam illa suo ordine quoad sensum internum explicare quae in littera haec sunt: Tunc simile fiet regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exiverunt in occursum Sponsi: quinque autem erant ex illis prudentes, quinque vero stultae; quae stultae accipientes lampades suas non acceperunt secum oleum; verum prudentes acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus suis. Tardante autem Sponso, dormitarunt omnes, et obdormierunt: media autem nocte clamor factus est, Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ipsius: tunc excitatae sunt omnes virgines istae, et adornarunt lampades suas: verum stultae prudentibus dixerunt, Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur; responderunt autem prudentes, dicentes, Ne forte non sufficiat nobis et vobis; abite vero potius ad vendentes et emite vobis ipsis; abeuntibus autem illis ad emendum, venit Sponsus, et paratae ingressae sunt cum Ipso ad nuptias, et clausa est 2 janua. Postea vero veniunt etiam reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ipse vero respondens dixit, Amen dico vobis, non novi vos. Vigilate itaque, quia non scitis diem, neque horam, in qua Filius hominis venturus est, Matth. 25:1-13.

Footnotes:

1. Cap. xxv before eadem

2. In the First Latin Edition, and in the Manuscript, Swedenborg copied from Schmidius ostiumque clausum est, but then altered as above. In his copy of Schmidius he notes quando maritus homo clauditur ostium

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.