From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #23

Study this Passage

  
/ 325  
  

23. (3.) De illis qui in veris sunt, et per illa spectant et tendunt ad bonum: ita de veris per quae bonum.

Quod homo amat, hoc vult; et quod homo amat aut vult, hoc cogitat et confirmat variis: quod homo amat aut vult, hoc vocatur bonum; et quod homo inde cogitat et confirmat variis, hoc vocatur verum (Arcana Coelestia 4070).

Inde nunc, quod verum fiat bonum cum fit amoris seu voluntatis, seu cum homo amat et vult illud (Arcana Coelestia 5526, 7835, 10367). Et quia amor seu voluntas est ipsa vita hominis, quod verum non vivat apud hominem cum modo scit illud et cogitat illud, sed cum amat et vult illud, et ex amore et voluntate facit illud (Arcana Coelestia 5595, 9284, [9282?],).

Quod vera inde accipiant vitam, ita ex bono (Arcana Coelestia 2434, 3111, 3607, 6077).

Proinde quod vita veris sit ex bono, et nulla vita veris absque bono (Arcana Coelestia 1589, 1947, 1997, 2579, [3579?], 3180, 4070, 4096, 4097, 4736, 4757, 4884, 5147, 5928, 9154, 9667, 9841, 10729; illustratum, Arcana Coelestia 9454, [9154?],.

Quando vera dicenda vitam adepta (Arcana Coelestia 1928).

Quod verum, cum conjungitur bono, approprietur homini, quia fit ejus vitae (Arcana Coelestia 3108, 3161).

Ut verum conjungatur bono, erit consensus ab intellectu et voluntate; cum quoque a voluntate, quod tunc conjunctio (Arcana Coelestia 3157, 3158, 3161).

Quod vera, cum regeneratur homo, intrent cum jucundo affectionis, quia amat facere illa, et quod reproducantur cum eadem affectione, quia cohaerent (, [2474?], 2487, 3040, 3066, 3074, 3336, 4018, 5893, 7967).

Quod affectio quae amoris se semper adjungat veris secundum usus vitae, et quod affectio illa reproducatur cum veris, ac vera reproducantur cum affectione (Arcana Coelestia 3336, 3824, 3849, 4205, 5893, 7967).

Quod bonum non aliud pro vero agnoscat quam quod concordat cum affectione quae amoris (Arcana Coelestia 3161).

Quod vera introducantur per jucunda et amoena convenientia (Arcana Coelestia 3502, 3512).

Quod omnis affectio veri genuina sit ex bono, et secundum id (Arcana Coelestia 4373, 8349, 8356).

Quod sic insinuatio et influxus boni in vera, ac conjunctio (Arcana Coelestia 4301).

Et quod sic vita veris (Arcana Coelestia 7917, 7967).

Quia affectio quae amoris se semper adjungit veris secundum usus vitae, quod bonum agnoscat suum verum, ac verum suum bonum (Arcana Coelestia 2429, 3101, 3102, 3161, 3179, 3180, 4358, 5407, 5835, 9637).

Quod inde conjunctio veri et boni (de qua, Arcana Coelestia 3834, 4096, 4097, 4301, 4345, 4353, 4364, 4368, 5365, 7623-7627, 7752-7762, 8530, 9258, 10555).

Quod etiam vera se agnoscant, ac mutuo consocientur (Arcana Coelestia 9079): et quod hoc sit ex influxu caeli (Arcana Coelestia 9079).

Quod bonum sit esse vitae, ac verum existere vitae inde; et quod sic bonum suum existere vitae habeat in vero, ac verum suum esse vitae in bono (Arcana Coelestia 3049, 3180, 4574, 5002, 9144, [9154?],).

Inde quod omne bonum habeat suum verum, et omne verum suum bonum, quia bonum absque vero non existit, et verum absque bono non est (Arcana Coelestia 9637).

Tum quod bonum habeat suam formam et suum quale a veris, ita quod verum sit forma et quale boni (Arcana Coelestia 3049, 4574, 6951, [6916?], 9454, [9154?],).

Et quod sic verum et bonum debeant esse conjuncta, ut sint aliquid (Arcana Coelestia 10555).

Quod inde bonum in perpetuo conatu et desiderio sit conjungendi sibi vera (Arcana Coelestia 9206, 9495; illustratum, Arcana Coelestia 9207).

Et quod vera se vicissim cum bono (Arcana Coelestia 9206).

Quod conjunctio reciproca sit, boni cum vero, et veri cum bono (Arcana Coelestia 5365, 8516).

Quod bonum agat, et verum reagat, sed ex bono (Arcana Coelestia 3155, 4380, 4757, 5928, 10729).

Quod vera spectent suum bonum ut principium et finem (Arcana Coelestia 4353).

Quod conjunctio veri cum bono se habeat sicut progressio vitae hominis ab infantia, quod primum hauriat vera scientifice, dein rationaliter, demum faciat illa suae vitae (Arcana Coelestia 3025, [3203?], 3665, 3690).

Etiam sicut cum prole, quod concipiatur, sit in utero, nascatur, adolescat, sapiat (Arcana Coelestia 3298, 3299, 3308, 3665, 3690).

Quod etiam se habeat sicut cum seminibus et humo (Arcana Coelestia 3671).

Et sicut cum aqua ad panem (Arcana Coelestia 4976).

Quod prima affectio veri non sit genuina, sed quod sicut homo perficitur, purificetur (Arcana Coelestia 3040, 3089).

Quod usque bona et vera non genuina inserviant introducendis bonis et veris genuinis, et quod priora postea relinquantur (Arcana Coelestia 3665, 3690, 3974, 3982, 3986, 4145).

Porro, quod homo ducatur per vera ad bonum, et non absque veris (Arcana Coelestia 10124, 10367).

Si homo non addiscit seu recipit vera, quod bonum non influere possit, ita quod homo non fieri possit spiritualis (Arcana Coelestia 3387).

Quod conjunctio boni et veri fiat secundum incrementum cognitionum (Arcana Coelestia 3141).

Quod vera recipiantur a quolibet secundum captum (Arcana Coelestia 3385).

Quod vera naturalis hominis sint scientifica (Arcana Coelestia 3293, 3309, 3310).

Quod scientifica et cognitiones sint sicut vasa (Arcana Coelestia 6004, 6023, 6052, 6071, 6077).

Quod vera sint vasa boni, quia recipientia (Arcana Coelestia 1946, [1496?], 1900, 2063, 2261, 2269, 3318, 3365, 3368).

Quod bonum influat per viam internam seu animae apud hominem, vera autem per viam externam seu auditus et visus, et quod conjungantur in interioribus ejus a Domino (Arcana Coelestia 3030, 3098).

Quod vera eleventur e naturali homine, ac implantentur bono in spirituali, et quod sic vera fiant spiritualia (Arcana Coelestia 3085, 3086).

Et quod postea inde influant in naturalem hominem, bonum spirituale in bonum naturalis immediate, in verum autem naturalis mediate (Arcana Coelestia 3314, 3573, 4563; illustratum, Arcana Coelestia 3314, 3576, 3616, 3969, 3995).

Verbo, quod vera tantum et taliter conjungantur bono apud hominem, quantum et qualiter homo est in bono 1 quoad vitam (Arcana Coelestia 3834, 3843).

Quod conjunctio aliter fiat apud caelestes, aliter apud spirituales (Arcana Coelestia 10124).

Plura de conjunctione boni et veri, et quomodo fit (Arcana Coelestia 3090, 3203, 3308, 4096, 4097, 4345, 4353, 5365, 7623-7627).

Et quomodo bonum spirituale per vera formatur (Arcana Coelestia 3470, 3570).

Footnotes:

1. quoad pro "quod"

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4018

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4018. ‘E regione gregum, et incalescebant in veniendo illos ad bibendum’: quod significet usque ad affectionis ardorem ut conjungerentur, constat ex significatione ‘incalescere in veniendo ad bibendum’ quod sit affectionis ardor; quod ‘incalescere’ sit ardor, 1 patet, et quod ‘venire ad bibendum’ sit affectio veri, videatur mox supra n. 4017; ‘e regione gregum’ quod sit ut conjungerentur, nempe vera et bona naturali, 2 est quia involvit intuitionem et inde excitatam affectionem, spiritualia enim ita conjunguntur; et praeterea omnis implantatio veri et boni, tum omnis conjunctio, fit per affectionem; vera et bona quae discuntur quibus homo non afficitur, in memoriam quidem intrant, sed tam leviter ibi haerent, sicut pluma parieti, quae dissipatur levissimo aspirante vento;

[2] cum rebus quae in memoriam 3 intrant, ita se habet: quae absque affectione intrant, cadunt in umbram ejus, at quae cum affectione, veniunt in lucem ibi; quae ibi in luce sunt, videntur et apparent clare et vive ad similis rei excitationem quamcumque, non autem ita quae circum latent in umbra; affectio quae est amoris hoc secum habet; inde constare potest quod omnis implantatio veri, et ejus conjunctio cum bono fiat per affectionem, et quo major affectio, eo fortior conjunctio;

[3] affectionis ardor est hic intima affectio; sed vera implantari et bono conjungi nequeunt, nisi per affectiones veri et boni, quae affectiones scaturiunt ut ex suis fontibus a charitate erga proximum, et ab amore in Dominum; at mala et falsa per affectiones mali et falsi, quae affectiones scaturiunt ut ex suis fontibus ab amore sui et mundi; quia res ita se habet, et hic de conjunctione 4 boni et veri in naturali homine in sensu interno agitur, ideo hic et in sequentibus memoratur de ‘incalescentia gregis cum venirent ad bibendum’, per quae talia significantur.

Footnotes:

1. The Manuscript has constat

2. The Manuscript has inde constare potest quod involvat

3. The Manuscript inserts hominis.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.