From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9154

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9154. ‘Adducetur dominus domus ad Deum’: quod significet inquisitionem ex bono, constat ex significatione ‘adduci ad Deum’ quod sit ut fiat inquisitio, de qua infra n. 9160, et ex significatione ‘domini domus’ quod sit bonum ex quo; quod ‘dominus domus’ sit bonum, est quia agitur de veris et scientificis e memoria ablatis, quae significantur per ‘argentum et vasa ad custodiendum data, et furto ablata’, n. 9149, 1 9150; illa quia boni sunt et in bono, ideo ‘dominus domus’ est bonum, cujus sunt 2 et apud quem sunt 3 ; bonum dicitur ‘dominus’ quia vera et scientifica 4 sunt boni ut sui domini, et quoque bonum dicitur ‘domus’ quia vera et scientifica in bono sunt ut in sua domo; quod ‘domus’ sit bonum, et quod vera sint quae in domo, videatur n. 3652, ubi explicantur Domini verba apud Matthaeum,

5 Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo, 24:17.

[2] Cum hoc, quod de veris et scientificis e memoria ablatis, inquirendum sit ex bono, ita se habet: bonum apud hominem est quod recipit omnia vera in se, nam bonum quale suum a veris habet, et quantum vera in se habent bonum, et quoque circum se, tantum vera vivunt; se habet hoc sicut cum fibra aut cum vase in vivo animali: quantum fibra in se habet spiritum et quantum vas in se habet sanguinem, tantum vivunt; pariter quantum vas sanguineum circum se habet fibras in quibus spiritus; simile est 6 cum vero et bono: verum absque bono est sicut fibra absque spiritu, et sicut vena aut arteria absque sanguine; quae qualia sunt, quisque potest comprehendere, quod nempe absque vita, ita absque usu in vivo animali 7 ; similiter se habet cum fide absque charitate: quia bonum habet quale, ut dictum est, a veris, etiam bonum habet formam ab illis, nam ubi forma ibi est quale, et ubi non 8 forma, ibi nec 8 quale; se habet hoc etiam similiter sicut spiritus et sanguis in vivo animali; spiritus per fibras accipit determinationes suas, ita formam, pariter sanguis per vasa. Inde patet quod verum absque bono non vitam habeat, et quod bonum absque vero non quale, consequenter quod fides absque charitate non sit fides viva; per fidem hic intelligitur fides veri, et per charitatem vita boni.

[3] Ex his constare potest quomodo intelligendum sit quod vera et scientifica ablata inquirenda sint ex bono, nempe cum homo in bono est, hoc est, in affectione bonum faciendi, quod tunc veniat 9 in recordationem omnium verorum quae intraverunt bonum, at cum e bono deflectit, quod tunc disparentur 10 vera, nam falsum mali est quod illa sicut furto aufert; sed disparata vera rursus in recordationem veniunt cum homo in affectionem boni aut veri per vitam 11 redit. Quod ita sit, quisque qui 12 reflectit, per experientiam in se et apud alios scire potest. Inde patet quid sit inquirere vera et scientifica e memoria seu e mente hominis ablata ex bono.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript deletes sunt, inserts est in the Manuscript, sunt est, in the First Latin Edition.

3. The Manuscript deletes sunt and inserts est.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. similiter se habet

7. The Manuscript inserts , nam sunt modo fila mortua.

8. The Manuscript inserts est.

9. tunc venit

10. tunc disparantur

11. bonum vitae

12. si

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.