From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8313

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8313. ‘Dolor apprehendit habitatores Philisthaeae’: quod significet desperationem amplificandi dominium apud illos qui in fide separata a bono, constat a significatione ‘doloris’ quod sit desperatio, 1 propter id quod dominium amplificare amplius non possent, de qua sequitur; et ex significatione ‘habitatorum Philisthaeae’ quod sint qui in sola fide separata a bono charitatis, de qua n. 1197, 1198, 3412, 3413, 8093, 8096, 8099; distinguuntur ab Aegyptiis in eo quod excludant bona charitatis, 2 credendo quod homo absque illis salvetur per fidem; ex hoc principali doctrinae illorum nascuntur plures errores, sicut quod salvatio sit misericordiae utcumque homo 3 vixerat: quod per fidem omnia peccata et mala 4 abluantur, et quod sic 5 incedat homo justificatus: tum quod salvatio fieri possit momento, etiam per fiduciam fidei in ultima mortis hora, consequenter quod non affectio amoris caelestis faciat caelum apud hominem; hi sunt Philisthaei, et vocati sunt ‘praeputiati’ ex malis 6 amoris sui et mundi in quibus vita illorum.

[2] Quod dolor hic sit desperatio, est quia intelligitur summus dolor, qualis est parturientium; vox illa in lingua originali 7 etiam significat dolorem talem; 8 desperatio seu summum doloris in Verbo etiam describitur per dolorem parturientis, ut apud Davidem,

Reges se congregarunt, terror arripuit illos, dolor sicut parturientis, Ps. 48:5, 7 [KJV Ps. 48:4, 6]:

apud Jeremiam,

Habitans in Libano, nidum habens in 9 cedris, quantum gratiae invenies, cum venerint tibi dolores, dolor sicut parturientis, 22:23:

apud eundem,

Audivit rex Babelis famam illorum, inde remissae factae sunt manus ejus; angustia apprehendit illum, dolor sicut parturientis, 50:43:

apud Esaiam,

Propinquus dies Jehovae, sicut devastatio a Schaddai, propterea omnes manus remittuntur, et omne cor hominis liquescit, et perterriti sunt, tormina et dolores apprehendunt, sicut pariens parturiunt, 13:6-8:

apud Jeremiam,

3

Ecce populus veniens e terra septentrionis, et gens magna excitabitur e lateribus terrae; arcum et hastam prehendunt, crudelis ille nec miserantur; vox eorum sicut mare resonat, et super equis equitant, paratus ut vir ad bellum contra te, filia Zionis; audivimus famam ejus, remissae sunt manus nostrae, angustia prehendit nos, dolor sicut parturientis, 10 6:22-24;

agitur hic de vastatione veri apud illos qui in malo; ‘populus e terra septentrionis’ pro illis qui in falsis a malo; ‘gens magna e lateribus terrae’ pro illis qui in malis prorsus oppositis bono; ‘arcum et hastam prehendunt’ pro 11 quod pugnent ex doctrinali falso; ‘vox ejus sicut mare resonat’ pro ratiocinatione inde; ‘super equis equitant’ pro argumentatione sicut ex intellectuali; ‘paratus vir ad bellum’ pro cupiditate impugnandi verum; ‘filia Zionis’ pro Ecclesia ubi bonum; angustia prehendit' pro dolore quod vera infestarentur; ‘dolor sicut parturientis’ pro desperatione quod bonum laederetur; inde patet quod per ‘dolorem’ hic significetur desperatio propter laesionem boni.

[4] Quod ‘dolor apprehendit habitatores Philisthaeae’ sit desperatio seu nulla spes amplificandi dominium, est quia Philisthaei, hoc est, illi qui salvationem ex sola fide absque bonis charitatis statuunt, in altera vita jugiter affectant dominium, pugnando 12 contra alios, et hoc quamdiu nondum devastati quoad scientiam cognitionum fidei sunt; unusquisque enim in altera vita retinet principia suae fidei quae habuerat in vita corporis, nec alii 13 mutant illa in vera quam qui in bono vitae fuerunt, nam bonum desiderat verum et recipit illud libenter, quia homogeneum est; sed qui in malo vitae fuerunt non mutant; sunt quasi duri, et quoque rejiciunt vera, et quoque sunt in obscuro ut ne quidem 14 possint videre illa; vident solum confirmativa principiorum suorum et ne hilum quae contra illa sunt; tales usque credunt se intelligentissimos omnium esse, sed nihil sciunt nisi quam ratiocinari ex principio capto; quare sunt illi 15 qui maxime impugnant charitatem, consequenter qui dominari volunt; nam qui in charitate sunt humiles sunt, et sicut infimi volunt omnibus servire; at qui in fide absque charitate, sunt elati 16 , et volunt ut 17 sicut supremi ab omnibus serviantur; quare etiam caelum ponunt in gloria dominationis, 18 et putant, quia intelligentiores se credunt omnibus aliis, quod futuri archangeli, et sic quod plures alii illis servituri; et quoque secundum verba apud Danielem,

Quod intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae in saeculum et aeternitatem, 12:3;

sed pro splendore illis sunt tenebrae.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts hic.

2. et salvant (?credunt intended) hominem absque illis salvari per fidem, unde ad confirmandum hoc suum doctrinale, in errores abducuntur, in hoc nempe

3. vixerit

4. The Manuscript inserts quasi.

5. incedant justificati

6. amorum

7. The Manuscript places this after illa.

8. in Verbo desperatio

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. pugnam

12. cum aliis

13. The Manuscript inserts sunt qui.

14. possunt

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The Manuscript inserts animo.

17. The Manuscript places this before volunt.

18. ut nempe serviantur ab angelis, atque illi qui in scientia cognitionum fidei fuerunt, futuri archangeli, et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.