From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5028

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5028. ‘Et reliquit vestem suam apud me’: quod significet testificationem, constat a significatione ‘relinquere vestem suam apud se’ quod sit testis quod accesserit, de qua 1 n. 5019; ‘vestis’ in sensu interno significat verum, et ‘relinquere vestem’ abstrahere verum ultimum, n. 5008; quod hic significet testem seu testificationem quod accesserit, est quia verum ultimum cum relinquitur seu abstrahitur testis est naturali homini contra spiritualem; quod spiritualis homo cum naturali homine quasi conjungatur per verum ultimum, at quod usque non conjungatur 2 , videatur n. 3 5008; cum enim spiritualis homo explicat illud verum, tunc apparet dissimilitudo; sed illustrationi sint exempla, quae prius n. 5008 allata sunt:

[2] spiritualis homo aeque ac naturalis dicit quod pauperibus, viduis et pupillis benefaciendum, sed 4 spiritualis homo cogitat quod non benefaciendum pauperibus, viduis et pupillis qui mali sunt, et qui se vocant tales et usque divites sunt, sic enim per sola nomina deciperent; et inde concludit quod per pauperes, viduas et pupillos in Verbo intelligantur qui spiritualiter tales sunt; naturalis vero homo cogitat quod benefaciendum pauperibus, viduis et pupillis qui ita nominantur, et quod illi non alii intelligantur in Verbo, et num mali sint vel boni, non curat; quid spiritualiter talis esse, non scit nec scire vult; inde patet quod ultimum verum, nempe quod benefaciendum pauperibus, viduis et pupillis, utrique appareat simile, sed cum explicatur quod sit dissimile; et cum fit dissimile et inde disjunctio, inservit id naturali homini pro teste seu testificatione quod accesserit, inde falsum loquitur contra spiritualem hominem, qui non amplius quid habet per quod se defendat; liquet sic unde et in quo respectu ‘vestis’ etiam significat 5 testem seu testificationem.

[3] Sit quoque exemplum: spiritualis homo aeque ac naturalis homo dicit quod proximo benefaciendum, et quoque dicit quod omnis homo sit proximus sed cogitat quod unus in alio respectu et gradu proximus sit quam alter, et quod benefacere malo quia se vocat proximum, sit malefacere proximo; naturalis homo se conjungit cum spirituali in ultimo illo vero quod nempe benefaciendum proximo, et quoque in illo quod omnis homo sit proximus, sed cogitat quod ille proximus sit qui ei favet, non curans sive bonus sit sive malus; inde quoque patet quod in ultimo vero apparenter conjungantur, sed usque quod nulla conjunctio sit et 6 , ut primum explicatur, 7 sit disjunctio; inservit tunc ultimum illud verum naturali homini pro teste contra spiritualem quod sicut illuserit. Similiter in omnibus reliquis.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts supra.

2. The Manuscript inserts sed appareat naturali homini quasi conjungatur.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. significet

6. at

7. The Manuscript inserts quod.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.