From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5008

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5008. ‘Et reliquit vestem suam in manu illius’: quod significet quod abstraheret ultimum id verum, constat a significatione ‘relinquere in manu illius’ quod sit in illius potestate; ‘manus’ enim est potentia seu potestas, n. 878, 3091, 3387, 3563,

4931-4937, et quia ‘illa prehendit vestem ejus’, est hic abstrahere; et ex significatione ‘vestis’ quod sit ultimum verum, de qua supra n. 5006. Quod verum naturale non spirituale se conjungere voluerit cum vero naturali spirituali, et quod hoc aversaretur conjunctionem, et ideo ultimum verum reliquerit seu passum sit ut abstraheretur, a nemine comprehendi potest nisi illustretur per exempla; sed primum videatur quid verum naturale non spirituale, et verum naturale spirituale, n. 4988, 4992, et quod in ultimis sit affinitas, non autem 1 aliqua conjunctio;

[2] sed, ut dierum, res haec illustretur per exempla; sit hoc primo: verum naturale non spirituale est intra Ecclesiam quod pauperes, viduae et pupilli benefaciendi, et quod illis benefacere sit charitas quae mandata in Verbo; sed verum non spirituale, hoc est, illi qui in vero non spirituali sunt, per pauperes, viduas, pupillos, intelligunt illos qui ita nominantur; at verum naturale spirituale, hoc est, illi qui in 2 illo vero sunt, hac quidem confirmant, sed in ultimo loco ponunt quod intelligantur pauperes, viduae, pupilli, dicunt enim corde suo quod non omnes sint pauperes qui se vocant pauperes, quod etiam inter illos sint qui pessime vivunt, quique nec Deum nec homines timent, et qui ruerent in omne nefas nisi timor detineret; et praeterea quod per ‘pauperes’ in Verbo intelligantur qui spiritualiter tales sunt, nempe qui sciunt et corde fatentur quod nihil veri et boni a se habeant, sed quod omnia illis gratis donentur; similiter se habet cum viduis et pupillis, cum differentia respectus ad statum; ex hoc exemplo patet quod pauperibus, viduis, pupillis benefacere, qui ita nominantur, sit ultimum veri illis qui in vero naturali spirituali sunt, et quod hoc verum sit instar vestis quae investit interiora; etiam patet quod hoc ultimum veri concurrat cum vero apud illos qui in vero naturali non spirituali sunt, sed quod usque non sit conjunctio sed 3 affinitas.

[3] Sit exemplum quod proximo benefaciendum qui in vero naturali spirituali sunt, illi pro proximo habent unumquemvis, seu usque omnes in dissimili respectu et gradu, et corde dicunt quod qui in bono sunt, proximus sint prae aliis cui benefaciendum; qui autem in malo sunt, ‘quod’ etiam proximus sint, sed quod tunc illis benefiat si secundum leges puniuntur 4 , quia per punitiones emendantur et quoque sic praecavetur ne malefiat bonis per eos et per exempla; qui in vero naturali non spiritu intra Ecclesiam sunt, etiam proximum dicunt unumquemvis, sed non admittunt gradus et respectus quapropter si in bono naturali sunt, benefaciunt unicuique qui miserationem movet, absque distinctione, ut plurimum malis prae bonis quia illi ex malitia sciunt miserationes incutere; ex hoc quoque exemplo patet quod in ultimo hoc vero conveniant illi qui in vero naturali non spirituali sunt et qui in vero naturali spirituali sunt, sed quod usque non ibi conjunctio sit sed modo affinitas, unus enim aliam ideam et alium sensum de proximo et de charitate erga illum habet quam alter.

[4] Sit quoque exemplum: qui in vero naturali spirituali sunt, in genere dicunt quod pauperes et miseri hereditaturi sint regnum caeleste; sed hoc verum ultimum illis est, interius enim recondunt quod illi ‘pauperes’ sint et illi ‘miseri’ qui spiritualiter tales sunt, et quod illi sint qui in Verbo intellecti sunt, quibus regnum caeleste; at qui in vero naturali non spirituali sunt intra Ecclesiam, dicunt quod non alii hereditare possint regnum caeleste quam qui in mundo in paupertatem redacti sunt, qui in miseriis vivunt et qui prae ceteris in afflictione sunt; vocant etiam divitias, dignitates, gaudia mundana totidem avocamenta seu media removentia hominem a caelo; ex hoc exemplo etiam patet quid ultimum verum et quale in quo conveniunt, sed 5 quod non conjunctio sit sed affinitas.

[5] Sit etiam exemplum: qui in vero naturali spirituali sunt, pro ultimo vero habent quod illa quae sancta vocantur in Verbo, fuerint sancta, sicut arca cum propitiatorio, cum candelabro, suffimentis, panibus, et reliquis, tum altare; et sicut templum; et quoque vestes Aharonis quae vestes sanctitatis vocantur, imprimis ephodus cum pectorali ubi urim et thummim; sed usque de hoc ultimo vero illam ideam habent quod illa' non sancta fuerint in se, nec illis aliqua sanctitas infusa, sed quod sancta fuerint repraesentative, hoc est, quod repraesentaverint spiritualia et caelestia regni Domini, ac in supremo sensu Ipsum Dominum; qui autem in vero naturali non spirituali sunt, illa similiter vocant sancta, sed sancta in se per infusionem; inde patet quod conveniant, sed quod se non conjungant, verum enim illud alius formae est quia alius ideae apud spiritualem quam apud mere naturalem.

[6] Sit quoque exemplum: verum ultimum spirituali homini est quod omnia vera Divina possint confirmari ex Verbi 6 sensu litterali, et quoque per rationalia seu intellectualia apud illos qui illustrati sunt; hoc verum ultimum et commune etiam agnoscitur a naturali homine, sed hic credit simpliciter quod omne id verum sit quod ex Verbo confirmari potest, et maxime id quod ipse inde 7 confirmavit; in hoc itaque conveniunt quod omne verum Divinum confirmari possit, sed hoc verum commune aliter spectatur ab uno quam ab altero; qui mere naturalis homo est, is verum Divinum credit quicquid 8 ipse apud se confirmavit, vel quod ab aliis audivit confirmatum, non sciens quod falsum aeque confirmari possit quam verum, et quod falsum confirmatum prorsus appareat sicut verum, et quoque plus quam ipsum verum, quia accedunt fallaciae sensuum, et sistunt id in luce mundi separata a luce caeli;

[7] inde quoque patet quale est verum ultimum spirituale coram homine naturali, quod nempe sit instar vestis; et cum haec vestis abstrahitur, quod prorsus non conveniant 9 , consequenter quod homo spiritualis non amplius aliquid habeat per quod se defendat contra hominem naturalem, quae significantur per quod ‘Josephus relicta veste fugit et exivit foras’; nam mere naturalis 10 non agnoscit interiora, quapropter cum exteriora auferuntur seu abstrahuntur, tunc ilico dissociantur: et porro, homo naturalis omnia vocat falsa, per quae homo spiritualis confirmat veram ultimum, nam non videre potest id quod confirmat num ita sit; e luce naturali videre illa quae lucis spiritualis sunt, impossibile est; hoc contra ordinem est; sed secundum ordinem est quod e luce spirituali videantur quae in luce naturali sunt.

Footnotes:

1. vero

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts quod sit.

4. puniantur

5. et

6. Verbo et ejus

7. The Manuscript inserts apud se, but possibly deletes it.

8. quod

9. The Manuscript inserts amplius.

10. The Manuscript inserts homo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.