From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4925

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4925. ‘Et ecce exivit frater ejus’: quod significet boni verum, constat ex significatione ‘fratris’ quod sit consanguineum ex bono, de qua n. 3815, 4267, ita boni verum; boni verum est id verum quod ex bono est, seu est illa fides quae ex charitate. Agitur hic in sensu interno de primogenitura apud illos qui renascuntur seu regenerantur a Domino, proinde de primogenitura in Ecclesia; disceptatum fuit ab antiquissimis temporibus quid primogenitum, num bonum quod ‘est’ charitatis, vel num verum quod est fidei; et quia bonum cum renascitur homo et fit Ecclesia, non apparet, sed se occultat in interiore homine, et solum se manifestat in quadam affectione quae non manifeste cadit in sensum externi seu naturalis hominis prius quam renatus est, at verum se manifestat, hoc enim intrat per sensus et se in memoria externi seu naturalis hominis reponit, idcirco plures lapsi sunt in illum errorem quod verum sit primogenitum, et tandem etiam in illum quod verum sit essentiale Ecclesiae, et tam essentiale ut verum quod vocatur fides, salvare possit absque bono quod est charitatis;

[2] ex uno hoc errore perplures alii derivati sunt, qui non solum doctrinam sed etiam vitam infectarunt, sicut quod utcumque homo vivit, modo fidem habeat, salvetur; quod etiam scelestissimi, si modo in ultima mortis hora confitentur 1 talia quae sunt fidei, recipiantur in caelum; quod in caelum quisque recipi possit solum ex gratia, qualiscumque ei vita fuerit; et quia in illa doctrina sunt, etiam tandem non sciunt quid charitas, nec illam curant; et denique nec credunt dari, consequenter nec caelum nec infernum; causa est quia fides absque charitate seu verum absque bono nihil docet, et quo magis recedit a bono, eo magis infatuat hominem; est enim bonum, in quod et per quod influit Dominus et dat intelligentiam et sapientiam, proinde intuitionem superiorem, et quoque perceptionem num ita sit vel non ita sit.

[3] Ex his constare potest quomodo habet cum primogenitura, quod illa bono sit actualiter et quod illa vero sit apparenter; hoc nunc est quod in sensu interno hic per partum duorum filiorum Tamaris describitur; per ‘dibaphum’ enim quod obstetrix ligavit super manu, significatur bonum, ut n. 4922 ostensum est; per ‘exire prius’ significatur prioritas, n. 4923, per ‘reducere manum’ significatur quod bonum potentiam suam occultaret, ut mox supra dictum; per quod ‘exivit frater ejus’ significatur verum; per quod ‘rupisti super te rupturam’ significatur separatio veri a bono apparenter; per ‘post exivit frater ejus’ significatur quod bonum actualiter prius, et per ‘cujus super manu dibaphum’ significatur 2 agnitio quod bonum; non enim prius agnoscitur bonum quod prius sit quam postquam renatus est homo, tunc enim homo agit ex bono, et ex illo spectat verum et ejus quale;

[4] haec sunt quae continentur in sensu interno, in quo docetur quomodo se habet cum bono et vero apud hominem qui e novo nascitur, quod nempe bonum actualiter primo loco sit, sed verum apparenter, et quod bonum non appareat quod primo loco sit 3 quando homo regeneratur, sed tunc manifeste quando 4 regeneratus est; sed haec ulterius explicare non opus est, sunt enim prius explicata, quae videantur n. 3324, 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337; et quod ab antiquis temporibus controversum sit de primogenitura num bono vel vero, seu num charitati aut fidei, n. 2435.

[5] 5 Quia Dominus in supremo sensu est Primogenitus, et inde amor in Ipsum et charitas erga proximum, idcirco in Ecclesia repraesentativa lex lata est quod primogenita Jehovae essent, de qua apud Mosen,

Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam 6 uteri inter filios Israelis, in homine et in bestia Mea sunto, Exod. 13:2: Transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et 7 omnem aperturam foetus bestiae, quotquot erunt tibi masculi, Jehovae erunt, Exod. 13:12: Omnis apertura uteri Mihi, ideo quoad omne pecus tuum, masculum dabis, aperturam bovis et pecudis, Exod.

34:19: Omnis apertura uteri quoad omnem carnem, quam adducent Jehovae, de hominibus et be bestiis, tibi erit, sed tamen redimendo redimes omnem primogenitum hominis,

Num. 18:15: Ego ecce accepi Levitas 8 e medio filiorum Israelis, loco omnis primogeniti, aperturae uteri de filiis Israelis, ut sint Mihi Levitae, Num. 3:12;

[6] quia id primogenitum est quod aperit uterum, idcirco ubi 9 nominatur ibi primogenitum, etiam dicitur apertura uteri ut sit bonum quod significatur; quod id bonum sit, patet a singulis in sensu interno, imprimis ab his quae memorantur de filiis Tamaris, quod Zerah per manum aperuerit uterum, per quem quod bonum repraesentetur, constat etiam a 10 dibapho super manu ejus, de quo n. 4922 11 ; uterus etiam 12 , de quod dicitur apertura, est ubi bonum et verum, proinde Ecclesia, videatur n. 4918, quem aperire 13 est potentiam dare ut nascatur verum.

[7] Quia 14 Dominus est solus primogenitus, est enim 15 Ipsum Bonum, et a Bono ipsius est omne verum, ideo quoque ut Jacobus qui non primogenitus fuit, Ipsum repraesentaret, ei permissum fuit ut primogenituram ab Esavo fratre suo emeret, et quia hoc non satis, appellatus est Israel ut per id nomen repraesentaret bonum veri, nam ‘Israel’ in sensu repraesentativo est bonum quod per verum, n. 3654, 4286, 4598.

Footnotes:

1. confiteantur

2. postea exivit frater ejus, cujus super manu dibaphum, significatur quod bonum actualiter prius, et

3. primo loco sit non appareat

4. dum

5. The Manuscript inserts Et.

6. In the Hebrew apertura is a substantive, independent of primogenitum.

7. etiam

8. Leviratas, in the First Latin Edition

9. quapropter cum

10. ab illis quae de

11. supra Arcana Coelestia 4922 ostensa sunt

12. enim

13. et aperire illum

14. Et quia

15. quoniam est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.