From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4776

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4776. ‘Fera mala comedit eum’: quod significet quod cupiditates mali exstinxerint, constat ex significatione ‘ferae malae’ quod sit mendacium ex vita cupiditatum, de qua n. 4729, proinde cupiditates; et ex significatione ‘comedere’ quod sit exstinguere, quia praedicatur de vero Ecclesiae. Ipsissimum Verum Ecclesiae est quod amor in Dominum et amor erga proximum sint primaria, Marcus xii 29-31; hoc verum exstinguunt cupiditates; qui enim in vita cupiditatum sunt, non possunt esse in vita amoris et charitatis, sunt enim prorsus opposita; vita cupiditatum est se solum amare et non proximum nisi ex se seu propter se, inde exstinguunt apud se charitatem, et qui exstinguunt charitatem, etiam exstinguunt amorem in Dominum, nam non datur aliud medium amandi Dominum quam charitas, Dominus enim in charitate est; affectio charitatis est ipsa affectio caelestis, quae a solo Domino; inde constare potest quod cupiditates mali exstinguant ipsissimum verum Ecclesiae, quo exstincto excogitatur medium quod salvificum dicitur, nempe fides, quae cum separatur a charitate, tunc ipsa vera foedantur, nam tunc 1 non amplius scitur quid charitas, ne quidem quid proximus consequenter nec quid internum hominis et ne quidem quid caelum, nam internum hominis, et caelum in homine, est charitas, hoc est, benevelle alteri, societati, patriae, Ecclesiae, 2 regno Domini, et sic Ipsi Domino; inde concludi potest qualia vera Ecclesiae erunt, cum illa quae essentialia sunt, nesciuntur, et cum contraria illis nempe cupiditates regnant; 3 cum vita cupiditatum de illis loquitur annon foedantur in tantum ut non amplius cognosci possint.

[2] Quod 4 nemo possit salvari nisi in bono charitatis vixerit, et sic imbuerit ejus affectiones, quae sunt benevelle aliis et ex benevelle illis benefacere; tum quod nemo usquam recipere possit vera fidei, nempe imbuere et appropriare illa sibi, quam qui in charitatis vita est, patuit mihi manifeste ab illis qui in caelo 5 cum quibus datum est loqui; ibi omnes sunt formae charitatis, pulchritudine et bonitate secundum charitatis quale; jucundum, faustum et felix eorum ex eo est quod ex benevelle possint aliis benefacere; homo qui non in charitate vixerat, nusquam scire potest quod in benevelle et ex benevelle benefacere sit caelum et ejus gaudium, quia ejus caelum est benevelle sibi et ex hoc benevelle aliis benefacere, cum tamen hoc est infernum; nam caelum distinguitur ab inferno in eo quod, ut dictum, caelum sit ex benevelle benefacere, et infernum est ex malevelle malefacere; qui in amore erga proximum sunt, illi ex benevelle benefaciunt, at qui in amore sui sunt, illi ex malevelle malefaciunt; causa est quia neminem amant quam semet, et alios non nisi quantum se vident in illis, et illos in se; etiam hos odio habent, quod se manifestat ut primum recedunt et non ejus sunt; hoc se habet sicut latrones qui cum in consociatione sunt, se invicem amant, sed usque corde cupiunt 6 occidere, si praeda inde.

[3] Ex his constare potest quid caelum, quod nempe sit amor erga proximum, et quid infernum, quod nempe sit amor sui; qui in amore erga proximum sunt, illi recipere possunt omnia vera fidei, et illa imbuere et sibi appropriare, nam in amore erga proximum inest omne fidei quia inest caelum et inest Dominus; qui autem in amore sui sunt, illi nusquam possunt recipere vera fidei, quia illi amori inest infernum, nec possunt aliter recipere vera fidei quam sui honoris et lucri causa, ita nusquam illa imbuere et sibi appropriare, sed quae imbuunt et sibi appropriant, sunt negativa veri; corde enim ne quidem credunt quod infernum ac caelum sint, nec quod vita post mortem, inde nec aliquid quod de inferno et caelo, deque vita post mortem dicitur, ita nihil prorsus quod de 7 fide et charitate ex Verbo et doctrina; apparent sibi credere cum in cultu sunt, sed hoc est inde quia implantatum est ab infantia eum statum tunc induere, ut primum autem extra cultum sunt, etiam extra illum statum sunt, et cum tunc cogitant in se, prorsus nihil credunt, et quoque secundum vitam amorum suorum excogitant faventia, quae vera dicunt, et quoque confirmant ex sensu litterali Verbi, cum tamen falsa sunt; tales sunt omnes qui in fide separata 8 sunt vita et doctrina.

[4] Praeterea sciendum quod omnia insint amoribus, amores enim sunt qui faciunt vitam, proinde non nisi quam in amores influit vita Domini; quales itaque amores sunt, tales sunt vitae, quia tales receptiones vitae; amor erga proximum recipit vitam caeli, et amor sui recipit vitam inferni; ita amori erga proximum inest omne caeli, et amori sui omne inferni; quod omnia insint amoribus, illustrari potest a pluribus in natura; animalia, tam quae super terra gradiuntur 9 quam quae in aere volant et in aquis natant, ferantur omnia secundum amores suos, et in amores illorum influunt quaecumque ad vitam illis conducunt, quae nempe ad victum, ad habitationem, adque procreationem; inde unumquodvis genus novit suam escam, novit suas mansiones, et novit quae conjugialis eorum sunt, sicut 10 consociari, construere nidos, ponere ova, educare pullos; etiam apes aedificare cellulas 11 , exsugere 12 mella ex floribus, implere illis favos, et prospicere sibi pro hieme, immo agere aliquam formam regiminis sub imperante; praeter mirifica alia; haec omnia fiunt per influxum in amores eorum, 13 sunt modo formae affectionum eorum quae variant vitae effectus; illa omnia amoribus illorum insunt; quid non inesset amori caelesti, si homo in illo esset? annon omne sapientiae et intelligentiae quod in caelo est? Inde etiam est quod qui in charitate vixerunt, et non alii, recipiantur in caelum, et quod ex charitate in potentia sint recipere et imbuere 14 omnia vera, hoc est, omnia fidei; contrarium autem illis evenit qui in fide separata sunt, hoc est, in aliquibus veris et non in charitate; amores eorum recipiunt talia quae illis conveniunt, amores nempe sui et mundi quae contraria veris sunt, qualia sunt infernis.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts et.

3. The Manuscript inserts ac.

4. The Manuscript inserts Haec sunt quae significantur per quod fera mala comederit eum. This was the end of number in the Manuscript, but remainder was added onseparate sheet, and these words were therefore omitted in recopying. Possibly they should have been at end of number.

5. The Manuscript inserts sunt.

6. The Manuscript inserts se.

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The Manuscript inserts a charitate.

9. sunt

10. ut

11. cellas

12. exsurgere, in the First Latin Edition

13. The Manuscript inserts quia amoribus omnia insunt.

14. ibi recipiendi et imbuendi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.