From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4721

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4721. ‘Et ivit Joseph ad fratres suos et invenit eos in Dothan’:

quod significet quod essent in specialibus falsorum principiorum, constat a repraesentatione ‘Joseph’ quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 4669; ex repraesentatione ‘fratrum ejus’ quod sint Ecclesia quae deflectit a charitate ad fidem, et tandem ad fidem separatam, de qua n. 4665, 4671, 4679, 4680, 4690; et a significatione ‘Dothanis’ quod sint specialia falsorum principiorum, de qua mox supra n. 4720; inde patet quod per illa verba significetur quod invenerit eos in specialibus principiorum falsorum.

[2] Ut sciatur quid per specialia falsorum principiorum intelligitur, sint illustrationi aliqua doctrinalia Ecclesiae solam fidem pro principio agnoscentis, nempe quod justificetur homo per solam fidem: quod ipsi tunc omnia peccata abstergantur: quod per solam fidem etiam in ultima vitae suae hora salvetur: quod salvatio sit solum admissio in caelum ex gratia: quod infantes etiam per fidem salventur: quod gentes quia illam non habent, non salventur: praeter plura alia; haec et similia sunt specialia principii de sola fide; si autem Ecclesia agnosceret vitam fidei pro principio, agnosceret charitatem erga proximum et amorem in Dominum, et inde opera charitatis et amoris, et tunc omnia illa specialia caderent; 1 ac pro justificatione agnosceret regenerationem, de qua Dominus apud Johannem, Nisi quis regeneratur denuo, non potest videre regnum Dei, 3:3;

et quod regeneratio fiat per vitam fidei, non autem per fidem separatam; nec agnosceret quod omnia peccata ipsi tunc abstergantur, sed quod ex misericordia Domini ab illis detineatur et in bono et inde vero teneatur; ac ita quod omne bonum sit a Domino et omne malum a seipso: nec agnosceret quod salvetur per fidem in ultima vitae suae hora, sed per vitam fidei quae illum manet: nec agnosceret quod salvatio sit solum admissio in caelum ex gratia, quia caelum nemini negatur a Domino, sed si vita ejus non talis sit ut cum angelis simul possit esse, quod inde ex se aufugiat, n. 4674: nec agnosceret quod infantes per fidem salventur, sed quod in altera vita instruantur in bonis charitatis et veris fidei a Domino et sic in caelum recipiantur, n. 2289-2308: nec agnosceret quod gentes quia fidem non habent, non salventur, sed quod vita eorum illos aeque maneat qui in mutua charitate vixerunt, quod instruantur in bonis fidei aeque in caelum recipiantur; qui in bono vitae sunt, etiam hoc volunt credunt 2 , videatur n. 2589-2604: ita quoque in pluribus aliis.

[3] Ecclesia quae solam fidem pro principio agnoscit, nusquam scire potest quid charitas, ne quidem quid proximus, ita non quid caelum; ac miratura quod usquam aliquis dicat quod felicitas vitae post mortem et gaudium in caelo sit Divinum quod influit in benevelle et benefacere aliis, et quod felix inde et beatum excedat omnem perceptionem; et quod receptio illius influxus nusquam dari possit apud aliquem qui non vitam fidei vixerat, hoc est, qui non in bono charitatis fuerat. Quod vita fidei salvet, etiam aperte Dominus docet apud Matthaeum 25:31 ad fin: etiam pluries alibi, et inde etiam fides symbolica quae Athanasii vocatur, ubi ad finem, ‘Quisque rationem reddet operum suorum, qui bene fecerat, intrabit in vitam aeternam, qui autem male fecerat, in ignem aeternum’.

Footnotes:

1. The manuscript has et.

2. This is interpolated, but the Manuscript has et qui in bono vitae sunt, hoc vellent et crederent

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.